Ecclesiasticus 1
123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051
Gen
Ex
Lv
Nm
Deut
Ios
Iudc
Ruth
1 Re
2 Re
3 Re
4 Re
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Iudt
Esth
1 Mach
2 Mach
Iob
Ps
Prov
Eccle
Cant
Sap
Eccli
Isa
Ier
Lam
Bar
Ez
Dan
Os
Ioel
Am
Abd
Ion
Mi
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
Mt
Mc
Lc
Io
Act
Rom
1Cor
2Cor
Gal
Eph
Phil
Col
1 Thess
2 Thess
1 Tim
2 Tim
Tit
Philem
Hebr
Iac
1 Pt
2 Pt
1 Io
2 Io
3 Io
Iud
Apoc
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
VULGATA | NOVA VULGATA |
---|---|
1 (Prologus)Multorum nobis et magnorum per legem, et prophetas, aliosque qui secuti sunt illos, sapientia demonstrata est, in quibus oportet laudare Israël doctrinæ et sapientiæ causa, quia non solum ipsos loquentes necesse est esse peritos, sed etiam extraneos posse et dicentes et scribentes doctissimos fieri. Avus meus Jesus, postquam se amplius dedit ad diligentiam lectionis legis, et prophetarum, et aliorum librorum qui nobis a parentibus nostris traditi sunt, voluit et ipse scribere aliquid horum quæ ad doctrinam et sapientiam pertinent, ut desiderantes discere, et illorum periti facti, magis magisque attendant animo, et confirmentur ad legitimam vitam. Hortor itaque venire vos cum benevolentia, et attentiori studio lectionem facere, et veniam habere in illis, in quibus videmur, sequentes imaginem sapientiæ, deficere in verborum compositione. Nam deficiunt verba hebraica, quando fuerint translata ad alteram linguam : non autem solum hæc, sed et ipsa lex, et prophetæ, ceteraque aliorum librorum non parvam habent differentiam quando inter se dicuntur. Nam in octavo et trigesimo anno temporibus Ptolemæi Evergetis regis, postquam perveni in Ægyptum, et cum multum temporis ibi fuissem, inveni ibi libros relictos, non parvæ neque contemnendæ doctrinæ. Itaque bonum et necessarium putavi et ipse aliquam addere diligentiam et laborem interpretandi librum istum : et multa vigilia attuli doctrinam in spatio temporis, ad illa quæ ad finem ducunt, librum istum dare, et illis qui volunt animum intendere, et discere quemadmodum oporteat instituere mores, qui secundum legem Domini proposuerint vitam agere. Omnis sapientia a Domino Deo est : et cum illo fuit semper, et est ante ævum. | 1 Omnis sapientia a Domino Deo est et cum illo fuit semper et est ante aevum. |
2 Arenam maris, et pluviæ guttas, et dies sæculi, quis dinumeravit ? altitudinem cæli, et latitudinem terræ, et profundum abyssi, quis dimensus est ? | 2 Arenam maris et pluviae guttas et dies saeculi quis dinumeravit? Altitudinem caeli et latitudinem terrae et profundum abyssi quis mensus est? |
3 sapientiam Dei præcedentem omnia, quis investigavit ? | 3 Sapientiam Dei praecedentem omnia quis investigavit? |
4 Prior omnium creata est sapientia, et intellectus prudentiæ ab ævo. | 4 Prior omnium creata est sapientia, et intellectus prudentiae ab aevo. |
5 Fons sapientiæ verbum Dei in excelsis, et ingressus illius mandata æterna. | 5 Fons sapientiae verbum Dei in excelsis, et ingressus illius mandata aeterna. |
6 Radix sapientiæ cui revelata est ? et astutias illius quis agnovit ? | 6 Radix sapientiae cui revelata est? Et astutias illius quis agnovit? |
7 disciplina sapientiæ cui revelata est et manifestata ? et multiplicationem ingressus illius quis intellexit ? | 7 Disciplina sapientiae cui revelata est et manifestata? Et multiplicem peritiam illius quis intellexit? |
8 Unus est altissimus, Creator omnipotens, et rex potens et metuendus nimis, sedens super thronum illius, et dominans Deus. | 8 Unus est Altissimus, creator omnipotens et rex potens et metuendus nimis, sedens super thronum suum et dominans, Deus. |
9 Ipse creavit illam in Spiritu Sancto, et vidit, et dinumeravit, et mensus est : | 9 Ipse creavit illam in spiritu sancto et vidit et dinumeravit et mensus est; |
10 et effudit illam super omnia opera sua, et super omnem carnem, secundum datum suum, et præbuit illam diligentibus se. | 10 et effudit illam super omnia opera sua et super omnem carnem secundum largitatem suam et praebuit illam diligentibus se. |
11 Timor Domini gloria, et gloriatio, et lætitia, et corona exsultationis. | 11 Timor Domini gloria et gloriatio et laetitia et corona exsultationis. |
12 Timor Domini delectabit cor, et dabit lætitiam, et gaudium, et longitudinem dierum. | 12 Timor Domini delectabit cor et dabit laetitiam et gaudium et longitudinem dierum. |
13 Timenti Dominum bene erit in extremis, et in die defunctionis suæ benedicetur. | 13 Timenti Dominum bene erit in extremis, et in die defunctionis suae benedicetur. |
14 Dilectio Dei honorabilis sapientia : | 14 Dilectio Dei honorabilis sapientia; |
15 quibus autem apparuerit in visu diligunt eam in visione, et in agnitione magnalium suorum. | 15 quibus autem apparuerit, dispertit eam in visionem sui ipsius et in agnitione magnalium suorum. |
16 Initium sapientiæ timor Domini : et cum fidelibus in vulva concreatus est : cum electis feminis graditur, et cum justis et fidelibus agnoscitur. | 16 Initium sapientiae timor Domini, et cum fidelibus in vulva concreata est; cum hominibus veritatis ab aevo fundata est et semini eorum se credet. |
17 Timor Domini scientiæ religiositas : | 17 Timor Domini scientiae religiositas; |
18 religiositas custodiet et justificabit cor ; jucunditatem atque gaudium dabit. | 18 religiositas custodiet et iustificabit cor, iucunditatem atque gaudium dabit. |
19 Timenti Dominum bene erit, et in diebus consummationis illius benedicetur. | 19 |
20 Plenitudo sapientiæ est timere Deum, et plenitudo a fructibus illius. | 20 Plenitudo sapientiae est timere Deum; et inebriat eos fructibus suis. |
21 Omnem domum illius implebit a generationibus, et receptacula a thesauris illius. | 21 Omnem domum illius implebit rebus pretiosis et receptacula thesauris illius. |
22 Corona sapientiæ timor Domini, replens pacem et salutis fructum : | 22 Corona sapientiae timor Domini, repollens pacem et salutis fructum: |
23 et vidit, et dinumeravit eam : utraque autem sunt dona Dei. | 23 utraque autem sunt dona Dei. |
24 Scientiam et intellectum prudentiæ sapientia compartietur, et gloriam tenentium se exaltat. | 24 Scientiam et intellectum prudentiae sapientia effundit quasi pluviam; et gloriam tenentium se exaltat. |
25 Radix sapientiæ est timere Dominum, et rami illius longævi. | 25 Radix sapientiae est timere Dominum, et rami illius longaevi. |
26 In thesauris sapientiæ intellectus et scientiæ religiositas : execratio autem peccatoribus sapientia. | 26 In thesauris sapientiae intellectus et scientiae religiositas; exsecratio autem peccatoribus sapientia. |
27 Timor Domini expellit peccatum : | 27 Timor Domini expellit peccatum; cum autem adsit, omnem avertit iram. |
28 nam qui sine timore est non poterit justificari : iracundia enim animositatis illius subversio illius est. | 28 Nam, qui sine timore est, non poterit iustificari; iracundia enim animositatis illius subversio illi erit. |
29 Usque in tempus sustinebit patiens, et postea redditio jucunditatis. | 29 Usque in tempus sustinebit patiens, et postea erit redditio iucunditatis. |
30 Bonus sensus usque in tempus abscondet verba illius, et labia multorum enarrabunt sensum illius. | 30 Bonus sensus usque in tempus abscondet verba illius, et labia multorum enarrabunt sensum illius. |
31 In thesauris sapientiæ significatio disciplinæ : | 31 In thesauris sapientiae parabola disciplinae; |
32 execratio autem peccatori cultura Dei. | 32 exsecratio autem peccatori cultura Dei. |
33 Fili, concupiscens sapientiam, conserva justitiam, et Deus præbebit illam tibi. | 33 Fili, concupiscens sapientiam conserva iustitiam, et Deus praebebit illam tibi. |
34 Sapientia enim et disciplina timor Domini : et quod beneplacitum est illi, | 34 Sapientia enim et disciplina timor Domini, et quod beneplacitum est illi, |
35 fides et mansuetudo, et adimplebit thesauros illius. | 35 fides et mansuetudo. |
36 Ne sis incredibilis timori Domini, et ne accesseris ad illum duplici corde. | 36 Ne sis incredibilis timori Domini et ne accesseris ad illum duplici corde. |
37 Ne fueris hypocrita in conspectu hominum, et non scandalizeris in labiis tuis. | 37 Ne fueris hypocrita in conspectu hominum et cave a labiis tuis. |
38 Attende in illis, ne forte cadas, et adducas animæ tuæ inhonorationem : | 38 Ne extollas teipsum, ne forte cadas et adducas animae tuae inhonorationem, |
39 et revelet Deus absconsa tua, et in medio synagogæ elidat te : | 39 et revelet Deus absconsa tua et in medio synagogae elidat te; |
40 quoniam accessisti maligne ad Dominum, et cor tuum plenum est dolo et fallacia. | 40 quoniam accessisti maligne ad timorem Domini, et cor tuum plenum est dolo et fallacia. |