Vangelo secondo Luca 23
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | VULGATA |
---|---|
1 Et surgens omnis multitudo eorum duxerunt illum ad Pi latum. | 1 Et surgens omnis multitudo eorum, duxerunt illum ad Pilatum. |
2 Coeperuntautem accusare illum dicentes: “ Hunc invenimus subvertentem gentem nostram etprohibentem tributa dare Caesari et dicentem se Christum regem esse ”. | 2 Cœperunt autem illum accusare, dicentes : Hunc invenimus subvertentem gentem nostram, et prohibentem tributa dare Cæsari, et dicentem se Christum regem esse. |
3 Pilatus autem interrogavit eum dicens: “ Tu es rex Iudaeorum? ”. At illerespondens ait: “ Tu dicis ”. | 3 Pilatus autem interrogavit eum, dicens : Tu es rex Judæorum ? At ille respondens ait : Tu dicis. |
4 Ait autem Pilatus ad principes sacerdotum etturbas: “ Nihil invenio causae in hoc homine ”. | 4 Ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas : Nihil invenio causæ in hoc homine. |
5 At illi invalescebantdicentes: “ Commovet populum docens per universam Iudaeam et in cipiens aGalilaea usque huc! ”. | 5 At illi invalescebant, dicentes : Commovet populum docens per universam Judæam, incipiens a Galilæa usque huc. |
6 Pilatus autem audiens interrogavit si homo Galilaeusesset; | 6 Pilatus autem audiens Galilæam, interrogavit si homo Galilæus esset. |
7 et ut cognovit quod de Herodis potestate esset, remisit eum ad Herodem,qui et ipse Hierosolymis erat illis diebus. | 7 Et ut cognovit quod de Herodis potestate esset, remisit eum ad Herodem, qui et ipse Jerosolymis erat illis diebus. |
8 Herodes autem, viso Iesu, gavisusest valde; erat enim cupiens ex multo tempore videre eum, eo quod audiret deillo et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri. | 8 Herodes autem viso Jesu, gavisus est valde. Erat enim cupiens ex multo tempore videre eum, eo quod audierat multa de eo, et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri. |
9 Interrogabat autem illummultis sermonibus; at ipse nihil illi respondebat. | 9 Interrogabat autem eum multis sermonibus. At ipse nihil illi respondebat. |
10 Stabant etiam principessacerdotum et scribae constanter accusantes eum. | 10 Stabant autem principes sacerdotum et scribæ constanter accusantes eum. |
11 Sprevit autem illum Herodescum exercitu suo et illusit indutum veste alba et remisit ad Pilatum. | 11 Sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo : et illusit indutum veste alba, et remisit ad Pilatum. |
12 Factisunt autem amici inter se Herodes et Pilatus in ipsa die; nam antea inimicierant ad invicem. | 12 Et facti sunt amici Herodes et Pilatus in ipsa die : nam antea inimici erant ad invicem. |
13 Pilatus autem, convocatis principibus sacerdotum et magistratibus et plebe, | 13 Pilatus autem, convocatis principibus sacerdotum, et magistratibus, et plebe, |
14 dixit ad illos: “ Obtulistis mihi hunc hominem quasi avertentem populum, etecce ego coram vobis interrogans nullam causam inveni in homine isto ex his, inquibus eum accusatis, | 14 dixit ad illos : Obtulistis mihi hunc hominem, quasi avertentem populum, et ecce ego coram vobis interrogans, nullam causam inveni in homine isto ex his in quibus eum accusatis. |
15 sed neque Herodes; remisit enim illum ad nos. Et ecce nihil dignum morte actum estei. | 15 Sed neque Herodes : nam remisi vos ad illum, et ecce nihil dignum morte actum est ei. |
16 Emendatum ergo illum dimittam ”. | 16 Emendatum ergo illum dimittam. |
17 | 17 Necesse autem habebat dimittere eis per diem festum unum. |
18 Exclamavit autem universaturba dicens: “ Tolle hunc et dimitte nobis Barabbam! ”, | 18 Exclamavit autem simul universa turba, dicens : Tolle hunc, et dimitte nobis Barabbam : |
19 qui erat propterseditionem quandam factam in civitate et homicidium missus in carcerem. | 19 qui erat propter seditionem quamdam factam in civitate et homicidium missus in carcerem. |
20 Iterum autem Pilatus locutus est ad illos volens dimittere Iesum, | 20 Iterum autem Pilatus locutus est ad eos, volens dimittere Jesum. |
21 at illisucclamabant dicentes: “ Crucifige, crucifige illum! ”. | 21 At illi succlamabant, dicentes : Crucifige, crucifige eum. |
22 Ille autem tertiodixit ad illos: “ Quid enim mali fecit iste? Nullam causam mortis invenio ineo; corripiam ergo illum et dimittam ”. | 22 Ille autem tertio dixit ad illos : Quid enim mali fecit iste ? nullam causam mortis invenio in eo : corripiam ergo illum et dimittam. |
23 At illi instabant vocibus magnispostulantes, ut crucifigeretur, et invalescebant voces eorum. | 23 At illi instabant vocibus magnis postulantes ut crucifigeretur : et invalescebant voces eorum. |
24 Et Pilatusadiudicavit fieri petitionem eorum: | 24 Et Pilatus adjudicavit fieri petitionem eorum. |
25 dimisit autem eum, qui propter seditionemet homicidium missus fuerat in carcerem, quem petebant; Iesum vero tradiditvoluntati eorum. | 25 Dimisit autem illis eum qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem, quem petebant : Jesum vero tradidit voluntati eorum. |
26 Et cum abducerent eum, apprehenderunt Simonem quendam Cyrenensem venientem devilla et imposuerunt illi crucem portare post Iesum. | 26 Et cum ducerent eum, apprehenderunt Simonem quemdam Cyrenensem venientem de villa : et imposuerunt illi crucem portare post Jesum. |
27 Sequebatur autem illum multa turba populi et mulierum, quae plangebant etlamentabant eum. | 27 Sequebatur autem illum multa turba populi et mulierum, quæ plangebant et lamentabantur eum. |
28 Conversus autem ad illas Iesus dixit: “ Filiae Ierusalem,nolite flere super me, sed super vos ipsas flete et super filios vestros, | 28 Conversus autem ad illas Jesus, dixit : Filiæ Jerusalem, nolite flere super me, sed super vos ipsas flete et super filios vestros. |
29 quoniam ecce venient dies, in quibus dicent: “Beatae steriles et ventres, quinon genuerunt, et ubera, quae non lactaverunt!”. | 29 Quoniam ecce venient dies in quibus dicent : Beatæ steriles, et ventres qui non genuerunt, et ubera quæ non lactaverunt. |
30 Tunc incipient dicere montibus: “Cadite super nos!”, et collibus: “Operitenos!”, | 30 Tunc incipient dicere montibus : Cadite super nos ; et collibus : Operite nos. |
31 quia si in viridi ligno haec faciunt, in arido quid fiet? ”. | 31 Quia si in viridi ligno hæc faciunt, in arido quid fiet ? |
32 Ducebantur autem et alii duo nequam cum eo, ut interficerentur. | 32 Ducebantur autem et alii duo nequam cum eo, ut interficerentur. |
33 Et postquam venerunt in locum, qui vocatur Calvariae, ibi crucifixerunt eumet latrones, unum a dextris et alterum a sinistris. | 33 Et postquam venerunt in locum qui vocatur Calvariæ, ibi crucifixerunt eum : et latrones, unum a dextris, et alterum a sinistris. |
34 Iesus autem dicebat: “Pater, dimitte illis, non enim sciunt quid faciunt ”. Dividentes vero vestimenta eius miserunt sortes. | 34 Jesus autem dicebat : Pater, dimitte illis : non enim sciunt quid faciunt. Dividentes vero vestimenta ejus, miserunt sortes. |
35 Et stabat populusexspectans. Et deridebant illum et principes dicentes: “ Alios salvos fecit;se salvum faciat, si hic est Christus Dei electus! ”. | 35 Et stabat populus spectans, et deridebant eum principes cum eis, dicentes : Alios salvos fecit, se salvum faciat, si hic est Christus Dei electus. |
36 Illudebant autem eiet milites accedentes, acetum offerentes illi | 36 Illudebant autem ei et milites accedentes, et acetum offerentes ei, |
37 et dicentes: “ Si tu es rexIudaeorum, salvum te fac! ”. | 37 et dicentes : Si tu es rex Judæorum, salvum te fac. |
38 Erat autem et superscriptio super illum: “Hic est rex Iudaeorum ”. | 38 Erat autem et superscriptio scripta super eum litteris græcis, et latinis, et hebraicis : Hic est rex Judæorum. |
39 Unus autem de his, qui pendebant, latronibus blasphemabat eum dicens: “Nonne tu es Christus? Salvum fac temetipsum et nos! ”. | 39 Unus autem de his, qui pendebant, latronibus, blasphemabat eum, dicens : Si tu es Christus, salvum fac temetipsum et nos. |
40 Respondens autemalter increpabat illum dicens: “ Neque tu times Deum, quod in eadem damnationees? | 40 Respondens autem alter increpabat eum, dicens : Neque tu times Deum, quod in eadem damnatione es. |
41 Et nos quidem iuste, nam digna factis recipimus! Hic vero nihil maligessit ”. | 41 Et nos quidem juste, nam digna factis recipimus : hic vero nihil mali gessit. |
42 Et dicebat: “ Iesu, memento mei, cum veneris in regnum tuum ”. | 42 Et dicebat ad Jesum : Domine, memento mei cum veneris in regnum tuum. |
43 Et dixit illi: “ Amen dico tibi: Hodie mecum eris in paradiso ”. | 43 Et dixit illi Jesus : Amen dico tibi : hodie mecum eris in paradiso. |
44 Et erat iam fere hora sexta, et tenebrae factae sunt in universa terra usquein horam nonam, | 44 Erat autem fere hora sexta, et tenebræ factæ sunt in universam terram usque ad horam nonam. |
45 et obscuratus est sol, et velum templi scissum est medium. | 45 Et obscuratus est sol, et velum templi scissum est medium. |
46 Et clamans voce magna Iesus ait: “ Pater, in manus tuas commendo spiritum meum”; et haec dicens exspiravit. | 46 Et clamans voce magna Jesus ait : Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. Et hæc dicens, expiravit. |
47 Videns autem centurio, quod factum fuerat, glorificavit Deum dicens: “ Verehic homo iustus erat! ”. | 47 Videns autem centurio quod factum fuerat, glorificavit Deum, dicens : Vere hic homo justus erat. |
48 Et omnis turba eorum, qui simul aderant adspectaculum istud et videbant, quae fiebant, percutientes pectora suarevertebantur. | 48 Et omnis turba eorum, qui simul aderant ad spectaculum istud, et videbant quæ fiebant, percutientes pectora sua revertebantur. |
49 Stabant autem omnes noti eius a longe et mulieres, quae secutae erant eum aGalilaea, haec videntes. | 49 Stabant autem omnes noti ejus a longe, et mulieres, quæ secutæ eum erant a Galilæa, hæc videntes. |
50 Et ecce vir nomine Ioseph, qui erat decurio, vir bonus et iustus | 50 Et ecce vir nomine Joseph, qui erat decurio, vir bonus et justus : |
51 Hic non consenserat consilio et actibus eorum — ab Arimathaea civitate Iudaeorum, quiexspectabat regnum Dei, | 51 hic non consenserat consilio, et actibus eorum : ab Arimathæa civitate Judææ, qui exspectabat et ipse regnum Dei : |
52 hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Iesu | 52 hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Jesu : |
53 etdepositum involvit sindone et posuit eum in monumento exciso, in quo nondumquisquam positus fuerat. | 53 et depositum involvit sindone, et posuit eum in monumento exciso, in quo nondum quisquam positus fuerat. |
54 Et dies erat Parasceves, et sabbatum illucescebat. | 54 Et dies erat parasceves, et sabbatum illucescebat. |
55 Subsecutae autem mulieres, quae cum ipso venerant de Galilaea, videruntmonumentum et quemadmodum positum erat corpus eius; | 55 Subsecutæ autem mulieres, quæ cum eo venerant de Galilæa, viderunt monumentum, et quemadmodum positum erat corpus ejus. |
56 et revertentes paraveruntaromata et unguenta et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum. | 56 Et revertentes paraverunt aromata, et unguenta : et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum. |