Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Vangelo secondo Luca 10


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Post haec autem designavit Dominus alios septuaginta duos et misit illosbinos ante faciem suam in omnem civitatem et locum, quo erat ipse venturus.1 Post hæc autem designavit Dominus et alios septuaginta duos : et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum, quo erat ipse venturus.
2 Etdicebat illis: “ Messis quidem multa, operarii autem pauci; rogate ergoDominum messis, ut mittat operarios in messem suam.2 Et dicebat illis : Messis quidem multa, operarii autem pauci. Rogate ergo dominum messis ut mittat operarios in messem suam.
3 Ite; ecce ego mitto vossicut agnos inter lupos.3 Ite : ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos.
4 Nolite portare sacculum neque peram neque calceamentaet neminem per viam salutaveritis.4 Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta, et neminem per viam salutaveritis.
5 In quamcumque domum intraveritis, primumdicite: “Pax huic domui”.5 In quamcumque domum intraveritis, primum dicite : Pax huic domui :
6 Et si ibi fuerit filius pacis, requiescet superillam pax vestra; sin autem, ad vos revertetur.6 et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illum pax vestra : sin autem, ad vos revertetur.
7 In eadem autem domo maneteedentes et bibentes, quae apud illos sunt: dignus enim est operarius mercedesua. Nolite transire de domo in domum.7 In eadem autem domo manete, edentes et bibentes quæ apud illos sunt : dignus est enim operarius mercede sua. Nolite transire de domo in domum.
8 Et in quamcumque civitatemintraveritis, et susceperint vos, manducate, quae apponuntur vobis,8 Et in quamcumque civitatem intraveritis, et susceperint vos, manducate quæ apponuntur vobis :
9 et curateinfirmos, qui in illa sunt, et dicite illis: “Appropinquavit in vos regnum Dei”.9 et curate infirmos, qui in illa sunt, et dicite illis : Appropinquavit in vos regnum Dei.
10 In quamcumque civitatem intraveritis, et non receperint vos, exeuntes inplateas eius dicite:10 In quamcumque autem civitatem intraveritis, et non susceperint vos, exeuntes in plateas ejus, dicite :
11 “Etiam pulverem, qui adhaesit nobis ad pedes decivitate vestra, extergimus in vos; tamen hoc scitote, quia appropinquavitregnum Dei”.11 Etiam pulverem, qui adhæsit nobis de civitate vestra, extergimus in vos : tamen hoc scitote, quia appropinquavit regnum Dei.
12 Dico vobis quia Sodomis in die illa remissius erit quam illicivitati.12 Dico vobis, quia Sodomis in die illa remissius erit, quam illi civitati.
13 Vae tibi, Chorazin! Vae tibi, Bethsaida! Quia si in Tyro et Sidonefactae fuissent virtutes, quae in vobis factae sunt, olim in cilicio et cineresedentes paeniterent.13 Væ tibi Corozain ! væ tibi Bethsaida ! quia si in Tyro et Sidone factæ fuissent virtutes quæ factæ sunt in vobis, olim in cilicio et cinere sedentes pœniterent.
14 Verumtamen Tyro et Sidoni remissius erit in iudicioquam vobis.
14 Verumtamen Tyro et Sidoni remissius erit in judicio, quam vobis.
15 Et tu, Capharnaum, numquid usque in caelum exaltaberis? Usque ad infernumdemergeris!
15 Et tu Capharnaum, usque ad cælum exaltata, usque ad infernum demergeris.
16 Qui vos audit, me audit; et, qui vos spernit, me spernit; qui autem mespernit, spernit eum, qui me misit ”.
16 Qui vos audit, me audit : et qui vos spernit, me spernit. Qui autem me spernit, spernit eum qui misit me.
17 Reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio dicentes: “ Domine, etiamdaemonia subiciuntur nobis in nomine tuo! ”.17 Reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio, dicentes : Domine, etiam dæmonia subjiciuntur nobis in nomine tuo.
18 Et ait illis: “ VidebamSatanam sicut fulgur de caelo cadentem.18 Et ait illis : Videbam Satanam sicut fulgor de cælo cadentem.
19 Ecce dedi vobis potestatem calcandisupra serpentes et scorpiones et supra omnem virtutem inimici; et nihil vobisnocebit.19 Ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes, et scorpiones, et super omnem virtutem inimici : et nihil vobis nocebit.
20 Verumtamen in hoc nolite gaudere, quia spiritus vobis subiciuntur;gaudete autem quod nomina vestra scripta sunt in caelis ”.
20 Verumtamen in hoc nolite gaudere quia spiritus vobis subjiciuntur : gaudete autem, quod nomina vestra scripta sunt in cælis.
21 In ipsa hora exsultavit Spiritu Sancto et dixit: “ Confiteor tibi, Pater,Domine caeli et terrae, quod abscondisti haec a sapientibus et prudentibus etrevelasti ea parvulis; etiam, Pater, quia sic placuit ante te.21 In ipsa hora exsultavit Spiritu Sancto, et dixit : Confiteor tibi Pater, Domine cæli et terræ, quod abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Etiam Pater : quoniam sic placuit ante te.
22 Omnia mihitradita sunt a Patre meo; et nemo scit qui sit Filius, nisi Pater, et qui sitPater, nisi Filius et cui voluerit Filius revelare ”.
22 Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo scit quis sit Filius, nisi Pater : et quis sit Pater, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare.
23 Et conversus ad discipulos seorsum dixit: “ Beati oculi, qui vident, quaevidetis.23 Et conversus ad discipulos suos, dixit : Beati oculi qui vident quæ vos videtis.
24 Dico enim vobis: Multi prophetae et reges voluerunt videre, quae vosvidetis, et non viderunt, et audire, quae auditis, et non audierunt ”.
24 Dico enim vobis quod multi prophetæ et reges voluerunt videre quæ vos videtis, et non viderunt : et audire quæ auditis, et non audierunt.
25 Et ecce quidam legis peritus surrexit tentans illum dicens: “ Magister,quid faciendo vitam aeternam possidebo? ”.25 Et ecce quidam legisperitus surrexit tentans illum, et dicens : Magister, quid faciendo vitam æternam possidebo ?
26 At ille dixit ad eum: “ InLege quid scriptum est? Quomodo legis? ”.26 At ille dixit ad eum : In lege quid scriptum est ? quomodo legis ?
27 Ille autem respondens dixit: “Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex omnibusviribus tuis et ex omni mente tua et proximum tuum sicut teipsum ”.27 Ille respondens dixit : Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex omnibus virtutibus tuis, et ex omni mente tua : et proximum tuum sicut teipsum.
28 Dixitque illi: “ Recte respondisti; hoc fac et vives ”.28 Dixitque illi : Recte respondisti : hoc fac, et vives.
29 Ille autem,volens iustificare seipsum, dixit ad Iesum: “ Et quis est meus proximus? ”.
29 Ille autem volens justificare seipsum, dixit ad Jesum : Et quis est meus proximus ?
30 Suscipiens autem Iesus dixit: “ Homo quidam descendebat ab Ierusalem inIericho et incidit in latrones, qui etiam despoliaverunt eum et, plagisimpositis, abierunt, semivivo relicto.30 Suscipiens autem Jesus, dixit : Homo quidam descendebat ab Jerusalem in Jericho, et incidit in latrones, qui etiam despoliaverunt eum : et plagis impositis abierunt semivivo relicto.
31 Accidit autem, ut sacerdos quidamdescenderet eadem via et, viso illo, praeterivit;31 Accidit autem ut sacerdos quidam descenderet eadem via : et viso illo præterivit.
32 similiter et Levita, cumesset secus locum et videret eum, pertransiit.32 Similiter et Levita, cum esset secus locum, et videret eum, pertransiit.
33 Samaritanus autem quidam iterfaciens, venit secus eum et videns eum misericordia motus est,33 Samaritanus autem quidam iter faciens, venit secus eum : et videns eum, misericordia motus est.
34 et appropiansalligavit vulnera eius infundens oleum et vinum; et imponens illum in iumentumsuum duxit in stabulum et curam eius egit.34 Et appropians alligavit vulnera ejus, infundens oleum et vinum : et imponens illum in jumentum suum, duxit in stabulum, et curam ejus egit.
35 Et altera die protulit duosdenarios et dedit stabulario et ait: “Curam illius habe, et, quodcumquesupererogaveris, ego, cum rediero, reddam tibi”.35 Et altera die protulit duos denarios, et dedit stabulario, et ait : Curam illius habe : et quodcumque supererogaveris, ego cum rediero reddam tibi.
36 Quis horum trium videturtibi proximus fuisse illi, qui incidit in latrones? ”.36 Quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi, qui incidit in latrones ?
37 At ille dixit: “Qui fecit misericordiam in illum ”. Et ait illi Iesus: “ Vade et tu facsimiliter ”.
37 At ille dixit : Qui fecit misericordiam in illum. Et ait illi Jesus : Vade, et tu fac similiter.
38 Cum autem irent, ipse intravit in quoddam castellum, et mulier quaedam Marthanomine excepit illum.38 Factum est autem, dum irent, et ipse intravit in quoddam castellum : et mulier quædam, Martha nomine, excepit illum in domum suam,
39 Et huic erat soror nomine Maria, quae etiam sedenssecus pedes Domini audiebat verbum illius.39 et huic erat soror nomine Maria, quæ etiam sedens secus pedes Domini, audiebat verbum illius.
40 Martha autem satagebat circafrequens ministerium; quae stetit et ait: “ Domine, non est tibi curae quodsoror mea reliquit me solam ministrare? Dic ergo illi, ut me adiuvet ”.40 Martha autem satagebat circa frequens ministerium : quæ stetit, et ait : Domine, non est tibi curæ quod soror mea reliquit me solam ministrare ? dic ergo illi ut me adjuvet.
41 Etrespondens dixit illi Dominus: “ Martha, Martha, sollicita es et turbaris ergaplurima,41 Et respondens dixit illi Dominus : Martha, Martha, sollicita es, et turbaris erga plurima,
42 porro unum est necessarium; Maria enim optimam partem elegit, quaenon auferetur ab ea ”.
42 porro unum est necessarium. Maria optimam partem elegit, quæ non auferetur ab ea.