Scrutatio

Mercoledi, 24 aprile 2024 - San Fedele da Sigmaringen ( Letture di oggi)

Neemia 7


font

1Postquam autem aedificatus est murus, et posui valvas et recen suiianitores et cantores et Levitas,2praeposui Hanani fratrem meum et Hananiamprincipem arcis supra Ierusalem — ipse enim quasi vir verax et timens Deumplus ceteris videbatur —3et dixi eis: “ Non aperiantur portae Ierusalemusque ad calorem solis. Dum adhuc calor permanet, claudantur portae etoppilentur; et ponant custodes de habitatoribus Ierusalem, singulos per vicessuas et unumquemque contra domum suam ”.
4Civitas autem erat lata nimis et grandis, et populus parvus in medio eius, etnon erant domus aedificatae.5Deus autem meus dedit in corde meo, et congregavioptimates et magistratus et vulgus, ut recenserem eos; et inveni librum censuseorum, qui ascenderant primum, et inventum est scriptum in eo:
6Isti filii provinciae, qui ascenderunt de captivitate migrantium, quostranstulerat Nabuchodonosor rex Babylonis, et reversi sunt in Ierusalem et inIudaeam unusquisque in civitatem suam.7Qui venerunt cum Zorobabel, Iesua,Nehemias, Azarias, Raamias, Nahamani, Mardochaeus, Belsan, Mespharath, Beguai,Nahum, Baana.
Numerus virorum populi Israel:
8filii Pharos duo milia centum septuaginta duo;9filii Saphatia trecenti septuaginta duo;10filii Area sescenti quinquagintaduo;11filii Phahathmoab, hi sunt filii Iesua et Ioab, duo milia octingentidecem et octo;12filii Elam mille ducenti quinquaginta quattuor;13filiiZethua octingenti quadraginta quinque;14filii Zachai septingenti sexaginta;15filii Bennui sescenti quadraginta octo;16filii Bebai sescenti viginti octo;17filii Azgad duo milia trecenti viginti duo;18filii Adonicam sescenti sexagintaseptem;19filii Beguai duo milia sexaginta septem;20filii Adin sescentiquinquaginta quinque;21filii Ater, qui erant ex Ezechia, nonaginta octo;22filii Hasum trecenti viginti octo;23filii Besai trecenti viginti quattuor;24filii Hareph centum duodecim;25filii Gabaon nonaginta quinque;26filii Bethlehem et Netopha centum octoginta octo;27viri Anathoth centum vigintiocto;28viri Bethazmaveth quadraginta duo;29viri Cariathiarim, Cephira etBeroth septingenti quadraginta tres;30viri Rama et Gabaa sescenti vigintiunus;31viri Machmas centum viginti duo;32viri Bethel et Hai centum vigintitres;33viri Nabo alterius quinquaginta duo;34viri Elam alterius milleducenti quinquaginta quattuor;35filii Harim trecenti viginti;36filii Ierichotrecenti quadraginta quinque;37filii Lod, Hadid et Ono septingenti vigintiunus;38filii Senaa tria milia nongenti triginta.
39Sacerdotes: filii Iedaia de domo Iesua nongenti septuaginta tres;40filiiEmmer mille quinquaginta duo;41filii Phassur mille ducenti quadraginta septem;42filii Harim mille decem et septem.
43Levitae: filii Iesua, hi sunt filii Cadmihel, Bennui et Odoviae, septuagintaquattuor.
44Cantores: filii Asaph centum quadraginta octo.
45Ianitores: filii Sellum, filii Ater, filii Telmon, filii Accub, filii Hatita,filii Sobai, centum triginta octo.
46Oblati: filii Siha, filii Hasupha, filii Tabbaoth,47filii Ceros, filiiSiaa, filii Phadon,48filii Lebana, filii Hagaba, filii Selmai,49filii Hanan,filii Giddel, filii Gaher,50filii Raaia, filii Rasin, filii Necoda,51filiiGazam, filii Oza, filii Phasea,52filii Besai, filii Meunitarum, filiiNephusorum,53filii Bacbuc, filii Hacupha, filii Harhur,54filii Basluth,filii Mahida, filii Harsa,55filii Bercos, filii Sisara, filii Thema,56filiiNasia, filii Hatipha.
57Filii servorum Salomonis: filii Sotai, filii Sophereth, filii Pheruda,58filii Iaala, filii Darcon, filii Giddel,59filii Saphatia, filii Hatil, filiiPhochereth Hassebaim, filii Amon.
60Omnes oblati et filii servorum Salomonis trecenti nonaginta duo.
61Hi sunt autem, qui ascenderunt de Thelmela, Thelharsa, Cherub, Addon et Emmeret non potuerunt indicare domum patrum suorum et semen suum, utrum ex Israelessent:62filii Dalaia, filii Thobia, filii Necoda sescenti quadraginta duo.63Et de sacerdotibus: filii Hobia, filii Accos, filii Berzellai, qui accepit defiliabus Berzellai Galaaditis uxorem et vocatus est nomine eorum.64Hiquaesierunt tabulas genealogiae suae et non invenerunt; et eiecti sunt desacerdotio;65dixitque praepositus eis, ut non manducarent de sanctificatissanctuarii, donec staret sacerdos pro Urim et Tummim.
66Omnis multitudo simul quadraginta duo milia trecenti sexaginta,67absqueservis et ancillis eorum, qui erant septem milia trecenti triginta septem;insuper et cantores et cantatrices ducenti quadraginta quinque.68Equi eorumseptingenti triginta sex, muli eorum ducenti quadraginta quinque,69camelieorum quadringenti triginta quinque, asini sex milia septingenti viginti.
70Nonnulli autem de principibus familiarum dederunt in opus: praepositus deditin thesaurum auri drachmas mille, phialas quinquaginta, tunicas sacerdotalesquingentas triginta;71et de principibus familiarum dederunt in thesaurumoperis auri drachmas viginti milia et argenti minas duo milia ducentas.72Etquod dedit reliquus populus, auri drachmas viginti milia et argenti minas duomilia et tunicas sacerdotales sexaginta septem. Habitaverunt autem ibisacerdotes et Levitae; ianitores autem et cantores et quidam de populo et oblatiet omnis Israel habitaverunt in civitatibus suis.
Et venerat mensis septimus; filii autem Israel erant in civitatibus suis.