Scrutatio

Sabato, 20 aprile 2024 - Beata Chiara Bosatta ( Letture di oggi)

Neemia 12


font

1Hi sunt autem sacerdotes et Levitae, qui ascenderunt cum Zorobabel filioSalathiel et Iesua: Saraia, Ieremias, Esdras,2Amaria, Melluch, Hattus,3Sechenias, Rehum, Meremoth,4Addo, Genthon, Abia,5Miamin, Maadia, Belga,6Semeia et Ioiarib, Iedaia,7Sallu, Amoc, Helcias, Iedaia. Isti principessacerdotum et fratrum eorum in diebus Iesua.
8Porro Levitae: Iesua, Bennui, Cadmihel, Serebia, Iuda, Matthanias, superhymnos ipse et fratres eius;9et Becbecia atque Hanni fratres eorum coram eisper vices suas.10Iesua autem genuit Ioachim, et Ioachim genuit Eliasib, etEliasib genuit Ioiada,11et Ioiada genuit Ionathan, et Ionathan genuit Ieddua.
12In diebus autem Ioachim erant sacerdotes principes familiarum: SaraiaeMaraia, Ieremiae Hanania,13Esdrae Mosollam, Amariae Iohanan,14MilichoIonathan, Sebaniae Ioseph,15Harim Edna, Meraioth Helci,16Adaiae Zacharia,Genthon Mosollam,17Abiae Zechri, Miamin Maadiae Phelti,18Belgae Sammua,Semeiae Ionathan,19Ioiarib Matthanai, Iedaiae Ozi,20Sellai Celai, AmocHeber,21Helciae Hasabia, Iedaiae Nathanael.
22Levitae in diebus Eliasib et Ioiada et Iohanan et Ieddua scripti principesfamiliarum et sacerdotes usque ad regnurn Darii Persae.23Filii Levi principesfamiliarum scripti in libro Chronicorum usque ad dies Ionathan filii Eliasib.
24Et principes Levitarum Hasabia, Serebia, Iesua, Bennui et Cadmihel et fratreseorum coram eis, ut laudarent et confiterentur iuxta praeceptum David viri Deiper vices suas;25Matthania et Becbecia, Abdia, Mosollam, Telmon, Accubianitores ad custodiam horreorum iuxta portas.26Hi in diebus Ioachim filiiIesua filii Iosedec et in diebus Nehemiae ducis et Esdrae sacerdotis scribaeque.
27In dedicatione autem muri Ierusalem requisierunt Levitas de omnibus locissuis, ut adducerent eos in Ierusalem et facerent dedicationem in laetitia, inactione gratiarum et cantico et cymbalis, psalteriis et citharis.28Congregatisunt autem cantores de campestribus circa Ierusalem et de villis Netophathitarum29et de Bethgalgala et de regionibus Gabaa et Azmaveth, quoniam villasaedificaverunt sibi cantores in circuitu Ierusalem.
30Et mundati sunt sacerdotes et Levitae et mundaverunt populum et portas etmurum.31Ascendere autem feci principes Iudae super murum et statui duos magnoschoros laudantium, quorum unus ivit ad dexteram super murum ad portamSterquilinii.32Et ivit post eos Osaias et media pars principum Iudae33etAzarias, Esdras et Mosollam,34Iudas et Beniamin et Semeia et Ieremias.35Etde sacerdotibus cum tubis et Zacharias filius Ionathan filius Semeiae filiusMatthaniae filius Michaiae filius Zacchur filius Asaph;36et fratres eiusSemeia et Azareel, Malalai, Galalai, Maai, Nathanael et Iudas et Hanani cummusicis David viri Dei; et Esdras scriba ante eos et in porta Fontis.37Processerunt per gradus civitatis David in ascensu muri super domum David etusque ad portam Aquarum ad orientem.
38Et chorus secundus gratias referentium ibat ex adverso, et ego post eum, etmedia pars populi super murum et super turrim Furnorum et usque ad murumlatissimum39et super portam Ephraim et super portam Antiquam et super portamPiscium et turrim Hananeel et turrim Meah et usque ad portam Gregis; etsteterunt in porta Custodiae.
40Steteruntque duo chori laudantium in domo Dei, et ego et dimidia parsmagistratuum mecum.41Et sacerdotes Eliachim, Maasia, Miamin, Michaia,Elioenai, Zacharia, Hanania in tubis;42et Maasia et Semeia et Eleazar et Oziet Iohanan et Melchia et Elam et Ezer. Et clare cecinerunt cantores et Izrahiapraepositus.43Et obtulerunt in die illa sacrificia magna et laetati sunt; Deusenim laetificaverat eos laetitia magna; sed et uxores eorum et liberi gavisisunt, et audita est laetitia Ierusalem procul.
44Praeposuerunt quoque in die illa viros super gazophylacia ad thesaurum, adlibamina et ad primitias et ad decimas, ut colligerent in ea de agris civitatumpartes legitimas pro sacerdotibus et Levitis; quia laetificatus est Iuda insacerdotibus et Levitis, qui adstiterunt45et servierunt in ministerio Dei suiet in ministerio purificationis simul cum cantoribus et ianitoribus iuxtapraeceptum David et Salomonis filii eius;46quia in diebus David et Asaph abexordio erant catervae cantorum et carmina laudis et actionis gratiarum Deo.47Et omnis Israel in diebus Zorobabel et in diebus Nehemiae dabant partescantoribus et ianitoribus per dies singulos partem suam et partes consecrabantLevitis, et Levitae consecrabant filiis Aaron.