1“ Super omnibus ergo his nos ipsi percutimus foedus et scribimus, etsignant principes nostri, Levitae nostri et sacerdotes nostri ”.
2Signatores autem fuerunt: Nehemias praepositus, filius Hachaliae, et Sedecias, 3Saraias, Azarias, Ieremias, 4Phassur, Amarias, Melchias, 5Hattus, Sebania,Melluch, 6Harim, Meremoth, Abdias, 7Daniel, Genthon, Baruch, 8Mosollam, Abia,Miamin, 9Maazia, Belgai, Semeia; hi sacerdotes. 10Porro Levitae: Iesua filiusAzaniae, Bennui de filiis Henadad, Cadmihel 11et fratres eorum Sebania, Hodia,Celita, Phalaia, Hanan, 12Micha, Rohob, Hasabia, 13Zacchur, Serebia, Sebania, 14Hodia, Bani, Baninu.
15Capita populi: Pharos, Phahathmoab, Elam, Zethua, Bani, 16Bunni, Azgad,Bebai, 17Adonia, Beguai, Adin, 18Ater, Ezechia, Azur, 19Hodia, Hasum, Besai, 20Hareph, Anathoth, Nebai, 21Megphias, Mosollam, Hezir, 22Mesezabel, Sadoc,Ieddua, 23Pheltia, Hanan, Anaia, 24Osee, Hanania, Hassub, 25Alohes, Phalea,Sobec, 26Rehum, Hasabna, Maasia, 27Ahia, Hanan, Anan, 28Melluch, Harim,Baana.
29Et reliqui de populo, sacerdotes, Levitae, ianitores et cantores, oblati etomnes, qui se separaverunt de populis terrarum ad legem Dei, uxores eorum, filiieorum et filiae eorum, omnes, qui poterant sapere, 30adhaeserunt fratribus suisoptimatibus pollicentes et iurantes, ut ambularent in lege Dei, quam dederat inmanu Moysi servi Dei, et ut facerent et custodirent universa mandata Domini Deinostri et iudicia eius et praecepta eius, 31et ut non daremus filias nostraspopulo terrae et filias eorum non acciperemus filiis nostris.
32Et si populi terrae importaverint venalia et omnia cibaria per diem sabbati,ut vendant, non accipiemus ab eis in sabbato et in die sanctificato; etdimittemus annum septimum et omnem exactionem. 33Et statuimus super nospraecepta, ut demus tertiam partem sicli per annum ad opus domus Dei nostri, 34ad panes propositionis et ad oblationem sempiternam et in holocaustumsempiternum in sabbatis, in calendis, in sollemnitatibus et in sanctificata etin sacrificium pro peccato, ut expietur pro Israel, et in omnem usum domus Deinostri.
35Sortes ergo misimus super oblationem lignorum inter sacerdotes et Levitas etpopulum, ut inferrentur in domum Dei nostri per domos patrum nostrorum, intemporibus constitutis ab anno in annum, ut arderent super altare domini Deinostri, sicut scriptum est in lege; 36et ut afferremus primogenita terraenostrae et primitiva universi fructus omnis ligni ab anno in annum in domoDomini, 37et primitiva filiorum nostrorum et pecorum nostrorum, sicut scriptumest in lege, et primitiva boum nostrorum et ovium nostrarum, ut afferrentur indomum Dei nostri sacerdotibus, qui ministrant in domo Dei nostri; 38etprimitias ciborum nostrorum et libaminum nostrorum et poma omnis ligni,vindemiae quoque et olei, afferemus sacerdotibus ad gazophylacium Dei nostri, etdecimam partem terrae nostrae Levitis. Ipsi Levitae decimas accipient ex omnibuscivitatibus agriculturae nostrae.
39Erit autem sacerdos filius Aaron cum Levitis in decimis Levitarumcolligendis, et Levitae offerent decimam partem decimae in domo Dei nostri adgazophylacium thesauri. 40Ad gazophylacium enim deportabunt filii Israel etfilii Levi primitias frumenti, vini et olei; et ibi erunt vasa sanctificata etsacerdotes, qui ministrabant, et ianitores et cantores. Et non dimittemus domumDei nostri.


LibreriadelSanto.it - La prima libreria cattolica online
Acquista la Bibbia per la Scrutatio dalla Libreria del Santo
LibreriadelSanto.it - La prima libreria cattolica online