Neemia 2
Compare with another Bible
Change Bible
1Factum est autem in mense Nisan, anno vicesimo Artaxerxis regis, dumbiberet, levavi vinum et dedi regi; non enim eram ingratus coram eo.2Dixitquemihi rex: “ Quare vultus tuus tristis est, cum te aegrotum non videam? Nihilest aliud nisi tristitia cordis ”. Et timui valde3et dixi regi: “ Rex, inaeternum vive! Quare non maereat vultus meus, quia civitas sepulcrorum patrummeorum deserta est, et portae eius combustae sunt igne? ”.4Et ait mihi rex:“ Pro qua re postulas? ”. Et oravi Deum caeli5et dixi ad regem: “ Sividetur regi bonum, et si placet servus tuus ante faciem tuam, ut mittas me inIudaeam ad civitatem sepulcrorum patrum meorum, et aedificabo eam ”.
6Dixitque mihi rex, et regina sedebat iuxta eum: “ Usque ad quod tempus erititer tuum, et quando reverteris? ”. Et placuit regi mittere me; et constituiei tempus.7Et dixi regi: “ Si regi videtur bonum, epistulae dentur mihi adduces regionis trans flumen, ut me transire permittant, donec veniam in Iudaeam;8et epistulam ad Asaph custodem saltus regis, ut det mihi ligna, ut contignarepossim portas turris domus et muri civitatis et domus, in qua habitabo ”. Etdedit mihi rex, quia manus Dei mei bona super me.
9Et veni ad duces regionis trans flumen dedique eis epistulas regis. Miseratautem rex mecum principes militum et equites.10Et audierunt SanaballatHoronites et Thobias servus Ammanites et contristati sunt afflictione magna,quod venisset homo, qui quaereret prosperitatem filiorum Israel.
11Et veni Ierusalem et eram ibi tribus diebus.12Et surrexi nocte ego, et viripauci mecum, et non indicavi cuiquam quid Deus meus dedisset in corde meo, utfacerem in Ierusalem; et iumentum non erat mecum, nisi animal cui sedebam.13Etegressus sum per portam Vallis nocte et ad fontem Draconis et portamSterquilinii et considerabam murum Ierusalem dissipatum et portas eiusconsumptas igne.14Et transivi ad portam Fontis et ad piscinam Regis, et nonerat locus iumento cui sedebam, ut transiret.15Et ascendi per torrentem nocteet considerabam murum; et iterum veni ad portam Vallis et reversus sum.
16Magistratus autem nesciebant quo abissem aut quid ego facerem, sed et Iudaeiset sacerdotibus et optimatibus et magistratibus et reliquis, qui faciebant opus,usque ad id loci nihil indicaveram.17Et dixi eis: “ Vos nostis afflictionem,in qua sumus, quia Ierusalem deserta est, et portae eius consumptae sunt igne;venite et aedificemus murum Ierusalem et non simus ultra opprobrium ”.18Etindicavi eis quod manus Dei mei bona esset super me et verba regis, quae locutusesset mihi, et dixerunt: “ Surgamus et aedificemus! ”. Et confortatae suntmanus eorum in bonum.19Audierunt autem Sanaballat Horonites et Thobias servusAmmanites et Gosem Arabs et subsannaverunt nos et despexerunt dixeruntque: “Quae est haec res, quam facitis? Numquid contra regem vos rebellatis? ”.20Etdedi eis responsum dicens: “ Deus caeli ipse nos facit prosperari, et nosservi eius sumus; surgamus et aedificemus. Vobis autem non est pars et ius etmemoria in Ierusalem ”.
12345678910111213
Gen Es Lv Nm Dt Gs Gdc Rt 1Sam 2Sam 1Re 2Re 1Cr 2Cr Esd Ne Tb Gdt Est 1Mac 2Mac Gb Sal Pr Qo Ct Sap Sir Is Ger Lam Bar Ez Dn Os Gl Am Abd Gn Mi Na Ab Sof Ag Zc Ml Mt Mc Lc Gv At Rm 1Cor 2Cor Gal Ef Fil Col 1Ts 2Ts 1Tm 2Tm Tt Fm Eb Gc 1Pt 2Pt 1Gv 2Gv 3Gv Gd Ap
Altre sezioni del sito