Scrutatio

Venerdi, 19 aprile 2024 - San Leone IX Papa ( Letture di oggi)

Neemia 11


font

1Habitaverunt autem princi pes populi in Ierusalem; reli qua vero plebsmisit sortem, ut adducerent unum virum de decem ad habitandum in Ierusalemcivitate sancta, novem vero partes in civitatibus.2Benedixit autem populusomnibus viris, qui se sponte obtulerant, ut habitarent in Ierusalem.3Hi suntitaque principes provinciae, qui habitaverunt in Ierusalem et in civitatibusIudae. Habitavit autem unusquisque in possessione sua, in urbibus suis, Israel,sacerdotes, Levitae, oblati et filii servorum Salomonis.
4Et in Ierusalem habitaverunt de filiis Iudae et de filiis Beniamin. De filiisIudae: Athaias filius Oziam filii Zachariae filii Amariae filii Saphatiae filiiMalaleel, de filiis Phares;5et Maasia filius Baruch filius Cholhoza filiusHazia filius Adaia filius Ioiarib filius Zachariae filius Silonitis.6Omnesfilii Phares, qui habitaverunt in Ierusalem, quadringenti sexaginta octo virifortes.
7Hi sunt autem filii Beniamin: Sallu filius Mosollam filius Ioed filius Phadaiafilius Colaia filius Maasia filius Etheel filius Iesaia;8et fratres eius virifortes, nongenti viginti octo.9Et Ioel filius Zechri praepositus eorum, etIudas filius Asana super civitatem secundus.
10Et de sacerdotibus: Iedaia filius Ioiarib filius11Saraia filius Helciaefilius Mosollam filius Sadoc filius Meraioth filius Achitob princeps domus Dei;12et fratres eorum facientes opera templi, octingenti viginti duo. Et Adaiafilius Ieroham filius Phelelia filius Amsi filius Zachariae filius Phassurfilius Melchiae;13et fratres eius principes familiarum ducenti quadragintaduo. Et Amassai filius Azareel filius Ahazi filius Mosollamoth filius Emmer;14et fratres eorum potentes nimis, centum viginti octo; et praepositus eorumZabdiel vir nobilis.
15Et de Levitis: Semeia filius Hassub filius Ezricam filius Hasabia filiusBunni;16et Sabethai et Iozabad super omnia opera, quae erant forinsecus indomo Dei, de principibus Levitarum;17et Matthania filius Micha filius Zebedaeifilius Asaph magister chori incohabat orationem; et Becbecia secundus defratribus eius, et Abda filius Sammua filius Galal filius Idithun.18OmnesLevitae in civitate sancta ducenti octoginta quattuor.
19Et ianitores: Accub, Telmon et fratres eorum, qui custodiebant ostia, centumseptuaginta duo.
20Et reliqui ex Israel sacerdotes et Levitae in universis civitatibus Iudae,unusquisque in possessione sua.21Et oblati habitabant in Ophel; et Siha etGaspha super oblatos.
22Et praefectus Levitarum in Ierusalem Ozi filius Bani filius Hasabiae filiusMatthaniae filius Michae de filiis Asaph, cantores in ministerio domus Dei.23Praeceptum quippe regis super eos erat, et ordo in cantoribus per dies singulos.
24Et Phethahia filius Mesezabel de filiis Zara filii Iudae, legatus regis inomni negotio populi.
25Et in viculis per omnes regiones eorum, de filiis Iudae habitaverunt inCariatharbe et in pagis eius et in Dibon et in pagis eius et in Cabseel et inviculis eius26et in Iesua et in Molada et in Bethpheleth27et in Asarsual etin Bersabee et in pagis eius28et in Siceleg et in Mochona et in pagis eius29et in Remmon et in Saraa et in Ierimoth,30Zanoa, Odollam et in villis earum,Lachis et regionibus eius et Azeca et pagis eius. Et habitaverunt a Bersabeeusque ad vallem Ennom.
31Filii autem Beniamin in Gabaa, Machmas et Hai et Bethel et pagis eius,32Anathoth, Nob, Anania,33Asor, Rama, Getthaim,34Hadid, Seboim et Neballat,35Lod et Ono et valle Artificum.36Et de Levitis portiones in Iuda et Beniamin.