1Et surrexit Eliasib sacerdos magnus et fratres eius sacerdotes etaedificaverunt portam Gregis; contignaverunt eam et statuerunt valvas eius etusque ad turrim Meah et turrim Hananeel. 2Et iuxta eos aedificaverunt viriIericho, et iuxta eos aedificavit Zacchur filius Imri.
3Portam autem Piscium aedificaverunt filii Asnaa; ipsi contignaverunt eam etstatuerunt valvas eius et seras et vectes. 4Et iuxta eos restauravit Meremothfilius Uriae filii Accos, et iuxta eum restauravit Mosollam filius Barachiaefilii Mesezabel, et iuxta eum restauravit Sadoc filius Baana, 5et iuxta eumrestauraverunt Thecueni; optimates autem eorum non supposuerunt colla sua inopere Domini sui.
6Et portam Veterem restauraverunt Ioiada filius Phasea et Mosollam filiusBesodia; ipsi contignaverunt eam et statuerunt valvas eius et seras et vectes. 7Et iuxta eos restauraverunt Meltias Gabaonites et Iadon Meronathites, viri deGabaon et Maspha, qui erant ad solium ducis, qui erat in regione trans flumen; 8et iuxta eos restauravit Oziel filius Araia de aurificibus, et iuxta eumrestauravit Hananias de pigmentariis et firmaverunt Ierusalem usque ad murumlatiorem. 9Et iuxta eum restauravit Raphaia filius Hur, princeps dimidiaepartis vici Ierusalem; 10et iuxta eum restauravit Iedaia filius Haromaph contradomum suam, et iuxta eum restauravit Hattus filius Hasabneia. 11Alteram partemrestauravit Melchias filius Harim et Hassub filius Phahathmoab usque ad turrimFurnorum. 12Et iuxta eos restauravit Sellum filius Alohes, princeps mediaepartis vici Ierusalem, ipse et filiae eius.
13Portam Vallis restauravit Hanun et habitatores Zanoa; ipsi aedificaverunt eamet statuerunt valvas eius et seras et vectes et mille cubitos in muro usque adportam Sterquilinii. 14Et portam Sterquilinii restauravit Melchias filiusRechab, princeps vici Bethcharem; ipse aedificavit eam et statuit valvas eius etseras et vectes.
15Et portam Fontis restauravit Sellum filius Cholhoza princeps pagi Maspha;ipse aedificavit eam et texit et statuit valvas eius et seras et vectes et murumpiscinae Siloae iuxta hortum regis et usque ad gradus, qui descendunt decivitate David. 16Post eum restauravit Nehemias filius Azboc princeps dimidiaepartis vici Bethsur usque contra sepulcra David et usque ad piscinam, quaerepleta est, et usque ad domum Fortium. 17Post eum restauraverunt Levitae,Rehum filius Bani; iuxta eum restauravit Hasabias princeps dimidiae partis viciCeilae pro vico suo; 18post eum aedificaverunt fratres eorum Bavai filiusHenadad princeps dimidiae partis vici Ceilae. 19Et restauravit iuxta eum Ezerfilius Iesua princeps Maspha mensuram alteram contra ascensum armentarii inangulo.
20Post eum restauravit Baruch filius Zachai mensuram alteram ab angulo usque adportam domus Eliasib sacerdotis magni. 21Post eum restauravit Meremoth filiusUriae filii Aecos mensuram secundam a porta domus Eliasib usque ad extremitatemdomus Eliasib. 22Et post eum restauraverunt sacerdotes viri de campestribus. 23Post eos restauravit Beniamin et Hassub contra domum suam; post eos restauravitAzarias filius Maasiae filii Ananiae iuxta domum suam. 24Post eum restauravitBennui filius Henadad mensuram alteram a domo Azariae usque ad angulum etflexuram. 25Phalel filius Ozi contra angulum turris, quae eminet de domo regisexcelsa in atrio carceris; post eum Phadaia filius Pharos restauravit 26usquecontra portam Aquarum ad orientem et turrim, quae prominebat. 27Post eumrestauraverunt Thecueni mensuram alteram a regione contra magnam turrimeminentem usque ad murum templi.
28Sursum autem a porta Equorum restauraverunt sacerdotes, unusquisque contradomum suam. 29Post eos restauravit Sadoc filius Emmer contra domum suam; etpost eum restauravit Semeia filius Secheniae custos portae orientalis. 30Posteum restauravit Hanania filius Selemiae et Hanun filius Seleph sextus mensuramalteram. Post eum restauravit Mosollam filius Barachiae contra cellam suam.
31Post eum restauravit Melchias de aurificibus usque ad domum oblatorum etmercatorum, contra portam Iudicialem, et usque ad cenaculum anguli; 32et intercenaculum anguli et portam Gregis restauraverunt aurifices et negotiatores.
33Factum est autem, cum audisset Sanaballat quod aedificaremus murum, iratusest et indignatus est nimis et subsannavit Iudaeos 34et dixit coram fratribussuis et optimatibus Samariae: “ Quid Iudaei faciunt imbecilles? Num hocconceditur eis? Num, quia sacrificant, complebunt in una die? Numquid vivificarepoterunt lapides de acervis pulveris, qui combusti sunt? ”. 35Sed et ThobiasAmmanites, qui erat ad latus eius, ait: “ Sine aedificare; si ascenderitvulpes, diruet murum eorum lapideum ”.
36Audi, Deus noster, quia facti sumus irrisio! Converte contumeliam eorum supercaput eorum et da eos in irrisionem in terra captivitatis! 37Ne operiasiniquitatem eorum, et peccatum eorum coram facie tua non deleatur, quiaoffenderunt te coram aedificantibus.
38Itaque aedificavimus murum, et compositus est totus murus usque ad partemdimidiam, et populus dabat cor suum, ut operaretur.


LibreriadelSanto.it - La prima libreria cattolica online
Acquista la Bibbia per la Scrutatio dalla Libreria del Santo
LibreriadelSanto.it - La prima libreria cattolica online