1Factum est autem cum audisset Sanaballat et Thobias et Gosem Arabs etceteri inimici nostri, quod aedificassem ego murum, et non esset in ipso residuainterruptio — usque ad tempus autem illud valvas non posueram in portis — 2miserunt Sanaballat et Gosem ad me dicentes: “ Veni, et conveniamus inCephirim in campo Ono ”. Ipsi autem cogitabant, ut facerent mihi malum. 3Misiergo ad eos nuntios dicens: “ Opus grande ego facio et non possum descendere;cur cessare oportet opus, si desistero et descendero ad vos? ”. 4Miseruntautem ad me secundum verbum hoc per quattuor vices, et respondi eis iuxtasermonem priorem.
5Et misit ad me Sanaballat iuxta verbum prius quinta vice puerum suum, etepistulam non obsignatam habebat in manu sua, in qua erat scriptum: 6“ Ingentibus auditum est, et Gosem dixit quod tu et Iudaei cogitetis rebellare, etpropterea aedifices murum et levare te velis super eos regem; iuxta hanc vocem 7et prophetas posueris, qui praedicent de te in Ierusalem dicentes: “Rex inIudaea est!”. Nunc autem auditurus est rex verba haec; idcirco nunc veni, utineamus consilium pariter ”. 8Et misi ad eum dicens: “ Non est factumsecundum verba haec, quae tu loqueris; de corde enim tuo tu componis haec ”. 9Omnes enim hi terrebant nos cogitantes: “ Fatigabuntur manus eorum ab opere,et non complebitur ”. Quam ob causam magis confortavi manus meas.
10Et ingressus sum domum Semeiae filii Dalaiae filii Meetabel, ubi eratdetentus. Qui ait: “ Tractemus nobiscum in domo Dei, in medio templi, etclaudamus portas aedis, quia venturi sunt, ut interficiant te; utique nocteventuri sunt ad occidendum te”.
11Et dixi: “ Num quisquam similis mei fugit? Et quis ut ego ingredieturtemplum et vivet? Non ingrediar ”. 12Et intellexi quod Deus non misisset eum,sed quasi vaticinans locutus esset ad me, quia Thobias et Sanaballat conduxeranteum. 13Acceperat enim pretium, ut territus sic agerem et peccarem, et haberentmalum, quod exprobrarent mihi. 14Memento, Deus meus, Thobiae et Sanaballatiuxta opera eorum talia, sed et Noadiae prophetae et ceterorum prophetarum, quiterrebant me!
15Completus est autem murus vicesimo quinto die mensis Elul, quinquagintaduobus diebus. 16Factum est ergo, cum audissent omnes inimici nostri, etvidissent universae gentes, quae erant in circuitu nostro, ut conciderent intrasemetipsos et scirent quod a Deo factum esset opus hoc.
17Sed et in diebus illis, multae optimatum Iudaeorum epistulae mittebantur adThobiam, et a Thobia veniebant ad eos. 18Multi enim in Iudaea coniurationemfecerunt cum eo, quia gener erat Secheniae filii Area, et Iohanan filius eiusacceperat filiam Mosollam filii Barachiae. 19Sed et laudabant eum coram me etverba mea nuntiabant ei; et Thobias mittebat epistulas, ut terreret me.


LibreriadelSanto.it - La prima libreria cattolica online
Acquista la Bibbia per la Scrutatio dalla Libreria del Santo
LibreriadelSanto.it - La prima libreria cattolica online