1Sapientiam omnium antiquorum exquiret sapiens,
et in prophetis vacabit.
2Narrationem virorum nominatorum conservabit,
et in versutias parabolarum simul introibit.
3Occulta proverbiorum exquiret,
et in absconditis parabolarum conversabitur.
4In medio magnatorum ministrabit,
et in conspectu præsidis apparebit.
5In terram alienigenarum gentium pertransiet :
bona enim et mala in hominibus tentabit.
6Cor suum tradet ad vigilandum diluculo ad Dominum, qui fecit illum,
et in conspectu Altissimi deprecabitur.
7Aperiet os suum in oratione,
et pro delictis suis deprecabitur.
8Si enim Dominus magnus voluerit,
spiritu intelligentiæ replebit illum :
9et ipse tamquam imbres mittet eloquia sapientiæ suæ,
et in oratione confitebitur Domino :
10et ipse diriget consilium ejus, et disciplinam,
et in absconditis suis consiliabitur.
11Ipse palam faciet disciplinam doctrinæ suæ,
et in lege testamenti Domini gloriabitur.
12Collaudabunt multi sapientiam ejus,
et usque in sæculum non delebitur.
13Non recedet memoria ejus,
et nomen ejus requiretur a generatione in generationem.
14Sapientiam ejus enarrabunt gentes,
et laudem ejus enuntiabit ecclesia.
15Si permanserit, nomen derelinquet plus quam mille :
et si requieverit, proderit illi.

16Adhuc consiliabor ut enarrem :
ut furore enim repletus sum.
17In voce dicit : Obaudite me, divini fructus,
et quasi rosa plantata super rivos aquarum fructificate.
18Quasi Libanus odorem suavitatis habete.
19Florete flores quasi lilium :
et date odorem, et frondete in gratiam :
et collaudate canticum, et benedicite Dominum in operibus suis.
20Date nomini ejus magnificentiam,
et confitemini illi in voce labiorum vestrorum,
et in canticis labiorum, et citharis :
et sic dicetis in confessione :
21Opera Domini universa bona valde.
22In verbo ejus stetit aqua sicut congeries :
et in sermone oris illius sicut exceptoria aquarum :
23quoniam in præcepto ipsius placor fit,
et non est minoratio in salute ipsius.
24Opera omnis carnis coram illo,
et non est quidquam absconditum ab oculis ejus.
25A sæculo usque in sæculum respicit,
et nihil est mirabile in conspectu ejus.
26Non est dicere : Quid est hoc, aut quid est istud ?
omnia enim in tempore suo quærentur.
27Benedictio illius quasi fluvius inundavit.
28Quomodo cataclysmus aridam inebriavit,
sic ira ipsius gentes quæ non exquisierunt eum hæreditabit.
29Quomodo convertit aquas in siccitatem, et siccata est terra,
et viæ illius viis illorum directæ sunt,
sic peccatoribus offensiones in ira ejus.
30Bona bonis creata sunt ab initio :
sic nequissimis bona et mala.
31Initium necessariæ rei vitæ hominum, aqua, ignis, et ferrum,
sal, lac, et panis similagineus, et mel,
et botrus uvæ, et oleum, et vestimentum.
32Hæc omnia sanctis in bona,
sic et impiis et peccatoribus in mala convertentur.
33Sunt spiritus qui ad vindictam creati sunt,
et in furore suo confirmaverunt tormenta sua.
34In tempore consummationis effundent virtutem,
et furorem ejus qui fecit illos placabunt.
35Ignis, grando, fames, et mors,
omnia hæc ad vindictam creata sunt :
36bestiarum dentes, et scorpii, et serpentes,
et rhomphæa vindicans in exterminium impios.
37In mandatis ejus epulabuntur :
et super terram in necessitatem præparabuntur,
et in temporibus suis non præterient verbum.
38Propterea ab initio confirmatus sum, et consiliatus sum,
et cogitavi, et scripta dimisi.
39Omnia opera Domini bona,
et omne opus hora sua subministrabit.
40Non est dicere : Hoc illo nequius est :
omnia enim in tempore suo comprobabuntur.
41Et nunc in omni corde et ore collaudate,
et benedicite nomen Domini.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc