1Et surgens omnis multitudo eorum duxerunt illum ad Pi latum. 2Coeperuntautem accusare illum dicentes: “ Hunc invenimus subvertentem gentem nostram etprohibentem tributa dare Caesari et dicentem se Christum regem esse ”. 3Pilatus autem interrogavit eum dicens: “ Tu es rex Iudaeorum? ”. At illerespondens ait: “ Tu dicis ”. 4Ait autem Pilatus ad principes sacerdotum etturbas: “ Nihil invenio causae in hoc homine ”. 5At illi invalescebantdicentes: “ Commovet populum docens per universam Iudaeam et in cipiens aGalilaea usque huc! ”. 6Pilatus autem audiens interrogavit si homo Galilaeusesset; 7et ut cognovit quod de Herodis potestate esset, remisit eum ad Herodem,qui et ipse Hierosolymis erat illis diebus. 8Herodes autem, viso Iesu, gavisusest valde; erat enim cupiens ex multo tempore videre eum, eo quod audiret deillo et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri. 9Interrogabat autem illummultis sermonibus; at ipse nihil illi respondebat. 10Stabant etiam principessacerdotum et scribae constanter accusantes eum. 11Sprevit autem illum Herodescum exercitu suo et illusit indutum veste alba et remisit ad Pilatum. 12Factisunt autem amici inter se Herodes et Pilatus in ipsa die; nam antea inimicierant ad invicem.
13Pilatus autem, convocatis principibus sacerdotum et magistratibus et plebe, 14dixit ad illos: “ Obtulistis mihi hunc hominem quasi avertentem populum, etecce ego coram vobis interrogans nullam causam inveni in homine isto ex his, inquibus eum accusatis, 15sed
neque Herodes; remisit enim illum ad nos. Et ecce nihil dignum morte actum estei. 16Emendatum ergo illum dimittam ”.
17
18Exclamavit autem universaturba dicens: “ Tolle hunc et dimitte nobis Barabbam! ”, 19qui erat propterseditionem quandam factam in civitate et homicidium missus in carcerem.
20Iterum autem Pilatus locutus est ad illos volens dimittere Iesum, 21at illisucclamabant dicentes: “ Crucifige, crucifige illum! ”. 22Ille autem tertiodixit ad illos: “ Quid enim mali fecit iste? Nullam causam mortis invenio ineo; corripiam ergo illum et dimittam ”. 23At illi instabant vocibus magnispostulantes, ut crucifigeretur, et invalescebant voces eorum. 24Et Pilatusadiudicavit fieri petitionem eorum: 25dimisit autem eum, qui propter seditionemet homicidium missus fuerat in carcerem, quem petebant; Iesum vero tradiditvoluntati eorum.
26Et cum abducerent eum, apprehenderunt Simonem quendam Cyrenensem venientem devilla et imposuerunt illi crucem portare post Iesum.
27Sequebatur autem illum multa turba populi et mulierum, quae plangebant etlamentabant eum. 28Conversus autem ad illas Iesus dixit: “ Filiae Ierusalem,nolite flere super me, sed super vos ipsas flete et super filios vestros, 29quoniam ecce venient dies, in quibus dicent: “Beatae steriles et ventres, quinon genuerunt, et ubera, quae non lactaverunt!”.
30Tunc incipient dicere montibus: “Cadite super nos!”, et collibus: “Operitenos!”, 31quia si in viridi ligno haec faciunt, in arido quid fiet? ”.
32Ducebantur autem et alii duo nequam cum eo, ut interficerentur.
33Et postquam venerunt in locum, qui vocatur Calvariae, ibi crucifixerunt eumet latrones, unum a dextris et alterum a sinistris. 34Iesus autem dicebat: “Pater, dimitte illis, non enim sciunt quid faciunt ”.
Dividentes vero vestimenta eius miserunt sortes. 35Et stabat populusexspectans. Et deridebant illum et principes dicentes: “ Alios salvos fecit;se salvum faciat, si hic est Christus Dei electus! ”. 36Illudebant autem eiet milites accedentes, acetum offerentes illi 37et dicentes: “ Si tu es rexIudaeorum, salvum te fac! ”. 38Erat autem et superscriptio super illum: “Hic est rex Iudaeorum ”.
39Unus autem de his, qui pendebant, latronibus blasphemabat eum dicens: “Nonne tu es Christus? Salvum fac temetipsum et nos! ”. 40Respondens autemalter increpabat illum dicens: “ Neque tu times Deum, quod in eadem damnationees? 41Et nos quidem iuste, nam digna factis recipimus! Hic vero nihil maligessit ”. 42Et dicebat: “ Iesu, memento mei, cum veneris in regnum tuum ”. 43Et dixit illi: “ Amen dico tibi: Hodie mecum eris in paradiso ”.
44Et erat iam fere hora sexta, et tenebrae factae sunt in universa terra usquein horam nonam, 45et obscuratus est sol, et velum templi scissum est medium. 46Et clamans voce magna Iesus ait: “ Pater, in manus tuas commendo spiritum meum”; et haec dicens exspiravit.
47Videns autem centurio, quod factum fuerat, glorificavit Deum dicens: “ Verehic homo iustus erat! ”. 48Et omnis turba eorum, qui simul aderant adspectaculum istud et videbant, quae fiebant, percutientes pectora suarevertebantur.
49Stabant autem omnes noti eius a longe et mulieres, quae secutae erant eum aGalilaea, haec videntes.
50Et ecce vir nomine Ioseph, qui erat decurio, vir bonus et iustus 51Hic non consenserat consilio et actibus eorum — ab Arimathaea civitate Iudaeorum, quiexspectabat regnum Dei, 52hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Iesu 53etdepositum involvit sindone et posuit eum in monumento exciso, in quo nondumquisquam positus fuerat. 54Et dies erat Parasceves, et sabbatum illucescebat. 55Subsecutae autem mulieres, quae cum ipso venerant de Galilaea, videruntmonumentum et quemadmodum positum erat corpus eius; 56et revertentes paraveruntaromata et unguenta et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc