Scrutatio

Sabato, 20 aprile 2024 - Beata Chiara Bosatta ( Letture di oggi)

Prima lettera ai Tessalonicesi 5


font

1De temporibus autem et mo mentis, fratres, non indigetis, ut scribaturvobis;2ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini, sicut fur in nocte, itaveniet.3Cum enim dixerint: “ Pax et securitas ”, tunc repentinus eissuperveniet interitus, sicut dolor in utero habenti, et non effugient.4Vosautem, fratres, non estis in tenebris, ut vos dies ille tamquam furcomprehendat;5omnes enim vos filii lucis estis et filii diei. Non sumus noctisneque tenebrarum;6igitur non dormiamus sicut ceteri, sed vigilemus et sobriisimus.
7Qui enim dormiunt, nocte dormiunt; et, qui ebrii sunt, nocte inebriantur.8Nos autem, qui diei sumus, sobrii simus, induti loricam fidei et caritatis etgaleam spem salutis;9quoniam non posuit nos Deus in iram sed in acquisitionemsalutis per Dominum nostrum Iesum Christum,10qui mortuus est pro nobis, utsive vigilemus sive dormiamus, simul cum illo vivamus.11Propter quodconsolamini invicem et aedificate alterutrum, sicut et facitis.
12Rogamus autem vos, fratres, ut noveritis eos, qui laborant inter vos etpraesunt vobis in Domino et monent vos,13ut habeatis illos superabundanter incaritate propter opus illorum. Pacem habete inter vos.14Hortamur autem vos,fratres: corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos,longanimes estote ad omnes.15Videte, ne quis malum pro malo alicui reddat, sedsemper, quod bonum est, sectamini et in invicem et in omnes.16Semper gaudete,17sine intermissione orate,18in omnibus gratias agite; haec enim voluntas Deiest in Christo Iesu erga vos.19Spiritum nolite exstinguere,20prophetiasnolite spernere;21omnia autem probate, quod bonum est tenete,22ab omnispecie mala abstinete vos.
23Ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia, et integer spiritus vesteret anima et corpus sine querela in adventu Domini nostri Iesu Christi servetur.24Fidelis est, qui vocat vos, qui etiam faciet.
25Fratres, orate etiam pro nobis.
26Salutate fratres omnes in osculo sancto.27Adiuro vos per Dominum, utlegatur epistula omnibus fratribus.28Gratia Domini nostri Iesu Christivobiscum.