Scrutatio

Sabato, 20 aprile 2024 - Beata Chiara Bosatta ( Letture di oggi)

Prima lettera ai Tessalonicesi 4


font

1De cetero ergo, fratres, rogamus vos et obsecramus in Domino Iesu, ut —quemadmodum accepistis a nobis quomodo vos oporteat ambulare et placere Deo,sicut et ambulatis — ut abundetis magis.2Scitis enim, quae praeceptadederimus vobis per Dominum Iesum.3Haec est enim voluntas Dei, sanctificatiovestra,4ut abstineatis a fornicatione; ut sciat unusquisque vestrum suum vaspossidere in sanctificatione et honore,5non in passione desiderii, sicut etgentes, quae ignorant Deum;6ut ne quis supergrediatur neque circumveniat innegotio fratrem suum, quoniam vindex est Dominus de his omnibus, sicut etpraediximus vobis et testificati sumus.7Non enim vocavit nos Deus inimmunditiam sed in sanctificationem.
8Itaque, qui spernit, non hominem spernit sed Deum, qui etiam dat Spiritum suumSanctum in vos.
9De caritate autem fraternitatis non necesse habetis, ut vobis scribam; ipsienim vos a Deo edocti estis, ut diligatis invicem;10etenim facitis illud inomnes fratres in universa Macedonia. Rogamus autem vos, fratres, ut abundetismagis;11et operam detis, ut quieti sitis et ut vestrum negotium agatis etoperemini manibus vestris, sicut praecipimus vobis;12ut honeste ambuletis adeos, qui foris sunt, et nullius aliquid desideretis.
13Nolumus autem vos ignorare, fratres, de dormientibus, ut non contristeminisicut et ceteri, qui spem non habent.14Si enim credimus quod Iesus mortuus estet resurrexit, ita et Deus eos, qui dormierunt, per Iesum adducet cum eo.15Hocenim vobis dicimus in verbo Domini, quia nos, qui vivimus, qui relinquimur inadventum Domini, non praeveniemus eos, qui dormierunt;16quoniam ipse Dominusin iussu, in voce archangeli et in tuba Dei descendet de caelo, et mortui, quiin Christo sunt, resurgent primi;17deinde nos, qui vivimus, qui relinquimur,simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Domino in aera, et sic semper cumDomino erimus.18Itaque consolamini invicem in verbis istis.