Scrutatio

Giovedi, 25 aprile 2024 - San Marco ( Letture di oggi)

Prima lettera ai Tessalonicesi 3


font

1Propter quod non sustinentes amplius, placuit nobis, ut relin queremurAthenis soli,2et misimus Timotheum, fratrem nostrum et cooperatorem Dei inevangelio Christi, ad confirmandos vos et exhortandos pro fide vestra,3ut nemoturbetur in tribulationibus istis. Ipsi enim scitis quod in hoc positi sumus;4nam et cum apud vos essemus, praedicebamus vobis passuros nos tribulationes,sicut et factum est et scitis.5Propterea et ego amplius non sustinens, misi adcognoscendam fidem vestram, ne forte tentaverit vos is qui tentat, et inanisfiat labor noster.
6Nunc autem, veniente Timotheo ad nos a vobis et annuntiante nobis fidem etcaritatem vestram, et quia memoriam nostri habetis bonam semper, desiderantesnos videre, sicut nos quoque vos;7ideo consolati sumus, fratres, propter vosin omni necessitate et tribulatione nostra per vestram fidem;8quoniam nuncvivimus, si vos statis in Domino.9Quam enim gratiarum actionem possumus Deoretribuere pro vobis in omni gaudio, quo gaudemus propter vos ante Deum nostrum,10nocte et die abundantius orantes, ut videamus faciem vestram et compleamusea, quae desunt fidei vestrae?
11Ipse autem Deus et Pater noster et Dominus noster Iesus dirigat viam nostramad vos;12vos autem Dominus abundare et superabundare faciat caritate ininvicem et in omnes, quemadmodum et nos in vos;13ad confirmanda corda vestrasine querela in sanctitate ante Deum et Patrem nostrum, in adventu Domini nostriIesu cum omnibus sanctis eius. Amen.