Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Prima lettera ai Tessalonicesi 5


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 De temporibus autem et mo mentis, fratres, non indigetis, ut scribaturvobis;1 De temporibus autem, et momentis, fratres, non indigetis ut scribamus vobis.
2 ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini, sicut fur in nocte, itaveniet.2 Ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini, sicut fur in nocte, ita veniet :
3 Cum enim dixerint: “ Pax et securitas ”, tunc repentinus eissuperveniet interitus, sicut dolor in utero habenti, et non effugient.3 cum enim dixerint : Pax et securitas : tunc repentinus eis superveniet interitus, sicut dolor in utero habenti, et non effugient.
4 Vosautem, fratres, non estis in tenebris, ut vos dies ille tamquam furcomprehendat;4 Vos autem, fratres, non estis in tenebris, ut vos dies illa tamquam fur comprehendat :
5 omnes enim vos filii lucis estis et filii diei. Non sumus noctisneque tenebrarum;5 omnes enim vos filii lucis estis, et filii diei : non sumus noctis, neque tenebrarum.
6 igitur non dormiamus sicut ceteri, sed vigilemus et sobriisimus.
6 Igitur non dormiamus sicut et ceteri, sed vigilemus, et sobrii simus.
7 Qui enim dormiunt, nocte dormiunt; et, qui ebrii sunt, nocte inebriantur.7 Qui enim dormiunt, nocte dormiunt : et qui ebrii sunt, nocte ebrii sunt.
8 Nos autem, qui diei sumus, sobrii simus, induti loricam fidei et caritatis etgaleam spem salutis;8 Nos autem, qui diei sumus, sobrii simus, induti loricam fidei et caritatis, et galeam spem salutis :
9 quoniam non posuit nos Deus in iram sed in acquisitionemsalutis per Dominum nostrum Iesum Christum,9 quoniam non posuit nos Deus in iram, sed in acquisitionem salutis per Dominum nostrum Jesum Christum,
10 qui mortuus est pro nobis, utsive vigilemus sive dormiamus, simul cum illo vivamus.10 qui mortuus est pro nobis : ut sive vigilemus, sive dormiamus, simul cum illo vivamus.
11 Propter quodconsolamini invicem et aedificate alterutrum, sicut et facitis.
11 Propter quod consolamini invicem, et ædificate alterutrum, sicut et facitis.
12 Rogamus autem vos, fratres, ut noveritis eos, qui laborant inter vos etpraesunt vobis in Domino et monent vos,12 Rogamus autem vos, fratres, ut noveritis eos qui laborant inter vos, et præsunt vobis in Domino, et monent vos,
13 ut habeatis illos superabundanter incaritate propter opus illorum. Pacem habete inter vos.13 ut habeatis illos abundantius in caritate propter opus illorum : pacem habete cum eis.
14 Hortamur autem vos,fratres: corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos,longanimes estote ad omnes.14 Rogamus autem vos, fratres, corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes.
15 Videte, ne quis malum pro malo alicui reddat, sedsemper, quod bonum est, sectamini et in invicem et in omnes.15 Videte ne quis malum pro malo alicui reddat : sed semper quod bonum est sectamini in invicem, et in omnes.
16 Semper gaudete,16 Semper gaudete.
17 sine intermissione orate,17 Sine intermissione orate.
18 in omnibus gratias agite; haec enim voluntas Deiest in Christo Iesu erga vos.18 In omnibus gratias agite : hæc est enim voluntas Dei in Christo Jesu in omnibus vobis.
19 Spiritum nolite exstinguere,19 Spiritum nolite extinguere.
20 prophetiasnolite spernere;20 Prophetias nolite spernere.
21 omnia autem probate, quod bonum est tenete,21 Omnia autem probate : quod bonum est tenete.
22 ab omnispecie mala abstinete vos.
22 Ab omni specie mala abstinete vos.
23 Ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia, et integer spiritus vesteret anima et corpus sine querela in adventu Domini nostri Iesu Christi servetur.23 Ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia : ut integer spiritus vester, et anima, et corpus sine querela in adventu Domini nostri Jesu Christi servetur.
24 Fidelis est, qui vocat vos, qui etiam faciet.
24 Fidelis est, qui vocavit vos : qui etiam faciet.
25 Fratres, orate etiam pro nobis.
25 Fratres, orate pro nobis.
26 Salutate fratres omnes in osculo sancto.26 Salutate fratres omnes in osculo sancto.
27 Adiuro vos per Dominum, utlegatur epistula omnibus fratribus.27 Adjuro vos per Dominum ut legatur epistola hæc omnibus sanctis fratribus.
28 Gratia Domini nostri Iesu Christivobiscum.
28 Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum. Amen.