Siracide 50
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | DIODATI |
---|---|
1 Simon, Oniae filius, sacerdos magnus, qui in vita sua suffulsit domum et in diebus suis corroboravit templum. | |
2 Templi etiam altitudo ab ipso fundata est, substructura elata parietis templi. | |
3 In diebus ipsius excisa est piscina aquarum, lacus, quasi maris superficies eius. | |
4 Qui curavit gentem suam a latrone et firmavit eam ab obsidione. | |
5 Quam gloriosus apparuit, cum prospiceret e tabernaculo in egressu domus velamenti! | |
6 Quasi stella matutina in medio nebulae et quasi luna plena in diebus festi | |
7 et quasi sol refulgens super templum Dei. | |
8 Quasi arcus refulgens inter nebulas gloriae et quasi flos rosarum in diebus vernis et quasi lilia, quae sunt in transitu aquae, et quasi flos Libani in diebus aestatis; | |
9 quasi ignis effulgens et tus ardens in igne, | |
10 quasi vas auri solidum ornatum omni lapide pretioso, | |
11 quasi oliva pullulans fructibus et cupressus in nubes se extollens, in accipiendo ipsum stolam gloriae et vestiri eum in consummationemmagnificentiae. | |
12 In ascensu altaris sancti, cum gloriam daret peribolo sanctuarii | |
13 et acciperet partes de manu sacerdotum, et ipse stans iuxta aram, et circa illum corona fratrum, quasi plantatio cedri in monte Libano, | |
14 sic circa illum steterunt quasi rami palmae omnes filii Aaron in gloria sua. | |
15 Oblatio autem Domini in manibus ipsorum coram omni synagoga Israel, et consummatione fungens in ara, ordinans oblationem Omnipotentis. | |
16 Porrexit manum suam in libatione et libavit de sanguine uvae; | |
17 effudit in fundamento altaris odorem divinum excelso Principi. | |
18 Tunc exclamaverunt filii Aaron, in tubis productilibus sonuerunt et auditam fecerunt vocem magnam in memoriam coram Deo altissimo. | |
19 Tunc omnis populus simul properaverunt et ceciderunt in faciem super terram adorare Dominum Deum suum et dare preces omnipotenti Deo excelso. | |
20 Et laudaverunt psallentes in vocibus suis, et magnus resonabat cantus suavitatis plenus. | |
21 Et rogavit populus Dominum excelsum in prece coram Misericorde, usque dum perfectus est honor Domini; et munus suum perfecerunt. | |
22 Tunc descendens manus suas extulit in omnem congregationem filiorum Israel dare benedictionem Domini in labiis suis et in nomine ipsius gloriari; | |
23 et iteraverunt adorationem suam, ut acciperent benedictionem Altissimi. | |
24 Et nunc benedicite Deum omnium, qui magna facit in omni terra, exaltans dies nostros a ventre matris nostrae et faciens nobiscum secundum suam misericordiam. | |
25 Det nobis iucunditatem cordis et fieri pacem in diebus nostris in Israel per dies sempiternos; | |
26 credere Israel nobiscum esse Dei misericordiam, ut liberet nos in diebus nostris. | |
27 Duas gentes odit anima mea, tertia autem non est quidem gens: | |
28 qui sedent in monte Seir et Philisthim et stultus populus, qui habitat in Sichimis. | |
29 Doctrinam sapientiae et disciplinae scripsit in codice isto Iesus filius Sirach, Ierosolymita, qui effudit sapientiam de corde suo. | |
30 Beatus, qui in istis versatur sermonibus; qui ponit illa in corde suo, sapiens erit semper. | |
31 Si enim haec fecerit, ad omnia valebit, quia timor Domini vestigium eius est. |