Scrutatio

Sabato, 20 aprile 2024 - Beata Chiara Bosatta ( Letture di oggi)

Qoelet 10


font

1Muscae morientes perdunt et corrumpunt oleum unguentarii.
Gravior quam sapientia et gloria est parva stultitia.
2Cor sapientis in dextera eius,
et cor stulti in sinistra illius.
3Sed et in via stultus ambulans, cum ipse insipiens sit, omnes stultosaestimat.
4Si spiritus potestatem habentis ascenderit contra te, locum tuum ne dimiseris,quia lenitas faciet cessare peccata maxima.
5Est malum, quod vidi sub sole quasi errorem egredientem a facie principis:6positum stultum in dignitate sublimi et divites sedere deorsum.7Vidi servos inequis et principes ambulantes super terram quasi servos.8Qui fodit foveam,incidet in eam;
et, qui dissipat murum, mordebit eum coluber.
9Qui excidit lapides, affligetur in eis;
et, qui scindit ligna, periclitabitur ex eis.
10Si retusum fuerit ferrum, et aciem eius non exacueris, labor multiplicabitur,sed lucrum industriae erit sapientia.
11Si mordeat serpens incantatione neglecta, nihil lucri habet incantator.
12Verba oris sapientis gratia,
et labia insipientis praecipitabunt eum.
13Initium verborum eius stultitia,
et novissimum oris illius insipientia mala.
14Stultus verba multiplicat:
“ Ignorat homo quid futurum sit;
et, quid post se futurum sit, quis ei poterit indicare?”.
15Labor stultorum affliget eos,
qui nesciunt in urbem pergere.
16Vae tibi, terra, cuius rex puer est,
et cuius principes mane comedunt.
17Beata terra, cuius rex nobilis est,
et cuius principes vescuntur in tempore suo
ad reficiendum et non ad luxuriam.
18In pigris manibus humiliabitur contignatio,
et in remissis perstillabit domus.
19In risum faciunt epulas;
vinum laetificat vitam,
et pecunia praestat omnia.
20In cogitatione tua regi ne detrahas
et in secreto cubiculi tui ne maledixeris diviti,
quia et aves caeli portabunt vocem tuam,
et, qui habet pennas, annuntiabit sententiam.