Scrutatio

Martedi, 23 aprile 2024 - San Giorgio ( Letture di oggi)

Qoelet 6


font

1Est et aliud malum, quod vidi sub sole, et quidem grave apud homines:2vir, cui dedit Deus divitias et substantiam et honorem, et nihil deest animaesuae ex omnibus, quae desiderat; nec tribuit ei potestatem Deus, ut comedat exeo, sed homo extraneus vorabit illud: hoc vanitas et miseria mala est.3Sigenuerit quispiam centum liberos et vixerit multos annos et plures dies aetatishabuerit, et anima illius non sit satiata bonis substantiae suae, immo etsepultura careat, de hoc ego pronuntio quod melior illo sit abortivus.4Frustraenim venit et pergit ad tenebras, et in tenebris abscondetur nomen eius.5Etsinon vidit solem neque cognovit, maior est requies isti quam illi.6Etiamsiduobus milibus annis vixerit et non fuerit perfruitus bonis, nonne ad unum locumproperant omnes?
7“ Omnis labor hominis est ad os eius,
sed anima eius non implebitur ”.
8Quid habet amplius sapiens prae stulto? Et quid pauper, qui sciat ambularecoram vivis?9“ Melior est oculorum visio quam vana persequi desideria ”;sed et hoc vanitas est et afflictio spiritus.10Quidquid est, iam vocatum estnomen eius; et scitur quod homo sit et non possit contra fortiorem se in iudiciocontendere.11Ubi verba sunt plurima, multiplicant vanitatem; quid lucri habethomo?12Quoniam quis scit quid homini bonum sit in vita, in paucis diebusvanitatis suae, quos peragit velut umbra? Aut quis ei poterit indicare quid posteum futurum sub sole sit?