Scrutatio

Sabato, 20 aprile 2024 - Beata Chiara Bosatta ( Letture di oggi)

Qoelet 11


font

1Mitte panem tuum super transeuntes aquas, quia post tempora multainvenies illum.
2Da partem septem necnon et octo, quia ignoras, quid futurum sit mali superterram.
3Si repletae fuerint nubes,
imbrem super terram effundent;
si ceciderit lignum ad austrum aut ad aquilonem,
in quocumque loco ceciderit, ibi erit.
4Qui observat ventum, non seminat, et,qui considerat nubes, numquam metet.
5Quomodo ignoras, quae sit via spiritus, et qua ratione compingantur ossa inventre praegnantis, sic nescis opera Dei, qui fabricator est omnium.
6Mane semina semen tuum,
et vespere ne cesset manus tua,
quia nescis quid magis prosit,
hoc aut illud,
et si utrumque simul melius erit.
7Dulce lumen,
et delectabile est oculis videre solem.
8Si annis multis vixerit homo
et in his omnibus laetatus fuerit,
meminisse debet tenebrosi temporis, quod multum erit:
omne, quod venerit, vanitas.
9Laetare ergo, iuvenis, in adulescentia tua,
et in bono sit cor tuum in diebus iuventutis tuae,
et ambula in viis cordis tui
et in intuitu oculorum tuorum
et scito quod pro omnibus his
adducet te Deus in iudicium.
10Aufer curam a corde tuo
et amove malum a carne tua;
adulescentia enim et iuventus vanae sunt.