Scrutatio

Sabato, 20 aprile 2024 - Beata Chiara Bosatta ( Letture di oggi)

Qoelet 12


font

1Memento Creatoris tui
in diebus iuventutis tuae,
antequam veniat tempus afflictionis,
et appropinquent anni, de quibus dicas:
“ Non mihi placent ”;
2antequam tenebrescat
sol et lumen et luna et stellae,
et revertantur nubes post pluviam;
3quando commovebuntur custodes domus,
et nutabunt viri fortissimi,
et otiosae erunt molentes imminuto numero,
et tenebrescent videntes per foramina,
4et claudentur ostia in platea
submissa voce molentis,
et consurgent ad vocem volucris,
et subsident omnes filiae carminis;
5excelsa quoque timebunt
et formidabunt in via.
Florebit amygdalus,
reptabit locusta,
et dissipabitur capparis,
quoniam ibit homo in domum aeternitatis suae,
et circuibunt in platea plangentes,
6antequam rumpatur funiculus argenteus,
et frangatur lecythus aureus,
et conteratur hydria super fontem,
et confringatur rota super cisternam,
7et revertatur pulvis in terram suam, unde erat,
et spiritus redeat ad Deum, qui dedit illum.
8Vanitas vanitatum,
dixit Ecclesiastes,
et omnia vanitas.
9Cumque esset sapientissimus, Ecclesiastes docuit insuper populum scientiam;ponderavit et investigans composuit parabolas multas.10Quaesivit Ecclesiastesverba delectabilia et conscripsit sermones rectissimos ac veritate plenos.11Verba sapientium sicut stimuli, et quasi clavi defixi sunt magistri collationum;data sunt a pastore uno.12His amplius, fili mi, ne requiras: faciendi plureslibros nullus est finis, frequensque meditatio carnis afflictio est.13Finisloquendi, omnibus auditis: Deum time et mandata eius observa; hoc est enim omnishomo.14Et cuncta, quae fiunt, adducet Deus in iudicium circa omne occultum,sive bonum sive malum.