Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Qoelet 10


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Muscae morientes perdunt et corrumpunt oleum unguentarii.
Gravior quam sapientia et gloria est parva stultitia.
1 Muscæ morientes perdunt suavitatem unguenti.
Pretiosior est sapientia et gloria,
parva et ad tempus stultitia.
2 Cor sapientis in dextera eius,
et cor stulti in sinistra illius.
2 Cor sapientis in dextera ejus,
et cor stulti in sinistra illius.
3 Sed et in via stultus ambulans, cum ipse insipiens sit, omnes stultosaestimat.
3 Sed et in via stultus ambulans,
cum ipse insipiens sit,
omnes stultos æstimat.
4 Si spiritus potestatem habentis ascenderit contra te, locum tuum ne dimiseris,quia lenitas faciet cessare peccata maxima.
4 Si spiritus potestatem habentis ascenderit super te,
locum tuum ne demiseris,
quia curatio faciet cessare peccata maxima.
5 Est malum, quod vidi sub sole quasi errorem egredientem a facie principis:5 Est malum quod vidi sub sole,
quasi per errorem egrediens a facie principis :
6 positum stultum in dignitate sublimi et divites sedere deorsum.6 positum stultum in dignitate sublimi,
et divites sedere deorsum.
7 Vidi servos inequis et principes ambulantes super terram quasi servos.7 Vidi servos in equis,
et principes ambulantes super terram quasi servos.
8 Qui fodit foveam,incidet in eam;
et, qui dissipat murum, mordebit eum coluber.
8 Qui fodit foveam incidet in eam,
et qui dissipat sepem mordebit eum coluber.
9 Qui excidit lapides, affligetur in eis;
et, qui scindit ligna, periclitabitur ex eis.
9 Qui transfert lapides affligetur in eis,
et qui scindit ligna vulnerabitur ab eis.
10 Si retusum fuerit ferrum, et aciem eius non exacueris, labor multiplicabitur,sed lucrum industriae erit sapientia.
10 Si retusum fuerit ferrum,
et hoc non ut prius, sed hebetatum fuerit,
multo labore exacuetur,
et post industriam sequetur sapientia.
11 Si mordeat serpens incantatione neglecta, nihil lucri habet incantator.
11 Si mordeat serpens in silentio,
nihil eo minus habet qui occulte detrahit.
12 Verba oris sapientis gratia,
et labia insipientis praecipitabunt eum.
12 Verba oris sapientis gratia,
et labia insipientis præcipitabunt eum ;
13 Initium verborum eius stultitia,
et novissimum oris illius insipientia mala.
13 initium verborum ejus stultitia,
et novissimum oris illius error pessimus.
14 Stultus verba multiplicat:
“ Ignorat homo quid futurum sit;
et, quid post se futurum sit, quis ei poterit indicare?”.
14 Stultus verba multiplicat.
Ignorat homo quid ante se fuerit ;
et quid post se futurum sit, quis ei poterit indicare ?
15 Labor stultorum affliget eos,
qui nesciunt in urbem pergere.
15 Labor stultorum affliget eos,
qui nesciunt in urbem pergere.
16 Vae tibi, terra, cuius rex puer est,
et cuius principes mane comedunt.
16 Væ tibi, terra, cujus rex puer est,
et cujus principes mane comedunt.
17 Beata terra, cuius rex nobilis est,
et cuius principes vescuntur in tempore suo
ad reficiendum et non ad luxuriam.
17 Beata terra cujus rex nobilis est,
et cujus principes vescuntur in tempore suo,
ad reficiendum, et non ad luxuriam.
18 In pigris manibus humiliabitur contignatio,
et in remissis perstillabit domus.
18 In pigritiis humiliabitur contignatio,
et in infirmitate manuum perstillabit domus.
19 In risum faciunt epulas;
vinum laetificat vitam,
et pecunia praestat omnia.
19 In risum faciunt panem et vinum
ut epulentur viventes ;
et pecuniæ obediunt omnia.
20 In cogitatione tua regi ne detrahas
et in secreto cubiculi tui ne maledixeris diviti,
quia et aves caeli portabunt vocem tuam,
et, qui habet pennas, annuntiabit sententiam.
20 In cogitatione tua regi ne detrahas,
et in secreto cubiculi tui ne maledixeris diviti :
quia et aves cæli portabunt vocem tuam,
et qui habet pennas annuntiabit sententiam.