Scrutatio

Sabato, 20 aprile 2024 - Beata Chiara Bosatta ( Letture di oggi)

Qoelet 7


font

1Melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa,
et dies mortis die nativitatis.
2Melius est ire ad domum luctus
quam ad domum convivii;
in illa enim finis cunctorum hominum,
et vivens hoc conferet in corde.
3Melior est tristitia risu,
quia per tristitiam vultus corrigitur animus.
4Cor sapientium in domo luctus,
et cor stultorum in domo laetitiae.
5Melius est a sapiente corripi
quam laetari stultorum canticis,
6quia sicut sonitus spinarum ardentium sub olla,
sic risus stulti.
Sed et hoc vanitas.
7Quia calumnia stultum facit sapientem,
et munus cor insanire facit.
8“ Melior est finis negotii quam principium,
melior est patiens arrogante ”.
9Ne sis velox in animo ad irascendum, quia ira in sinu stulti requiescit.10Nedicas: “Quid, putas, causae est quod priora tempora meliora fuere quam nuncsunt? ”. Non enim ex sapientia interrogas de hoc.11Bona est sapientia cumdivitiis et prodest videntibus solem.12Sicut enim protegit sapientia, sicprotegit pecunia; hoc autem plus habet eruditio, quod sapientia vitam tribuitpossessori suo.13Considera opera Dei: quod nemo possit corrigere, quod illecurvum fecerit.14In die bona fruere bonis et in die mala considera: sicuthanc, sic et illam fecit Deus, ita ut non inveniat homo quidquam de futuro.
15Cuncta vidi in diebus vanitatis meae: est iustus, qui perit in iustitia sua,et impius, qui multo vivit tempore in malitia sua.
16Noli esse nimis iustus
neque sapiens supra modum!
Cur te perdere vis?
17Ne agas nimis impie
et noli esse stultus!
Cur mori debeas in tempore non tuo?
18Bonum est ut, quod habes, teneas, sed et ab illo ne subtrahas manum tuam,quia qui timet Deum, utrumque devitat.19Sapientia confortabit sapientem superdecem principes civitatis.20Nullus enim homo iustus in terra, qui faciat bonumet non peccet.21Sed et cunctis sermonibus, qui dicuntur, ne accommodes cortuum, ne forte audias servum tuum maledicentem tibi;22scit enim conscientiatua, quia et tu crebro maledixisti aliis.
23Cuncta tentavi in sapientia, dixi: “ Sapiens efficiar ”.24Et ipsalongius recessit a me. Longe est, quod fuit; et alta est profunditas. Quisinveniet eam?
25Lustravi universa animo meo, ut scirem et considerarem et quaereremsapientiam et rationem et ut cognoscerem impietatem esse stultitiam et erroremimprudentiam.26Et invenio amariorem morte mulierem, quae laqueus venatorumest, et sagena cor eius, vincula sunt manus illius. Qui placet Deo, effugieteam; qui autem peccator est, capietur ab illa.27Ecce hoc inveni, dixitEcclesiastes, unum et alterum, ut invenirem rationem,28quam adhuc quaeritanima mea, et non inveni:
Hominem de mille unum repperi,
mulierem ex omnibus non inveni.
29Ecce solummodo hoc inveni:
Quod fecerit Deus hominem rectum,
et ipsi quaesierint infinitas quaestiones.