Scrutatio

Giovedi, 18 aprile 2024 - San Galdino ( Letture di oggi)

Qoelet 8


font

1Quis talis, ut sapiens est?
Et quis cognovit solutionem re rum?
Sapientia hominis illuminat vultum eius,
et durities faciei illius commutatur.
2Os regis observa et propter iuramenta Dei3ne festines recedere a facie eiusneque permaneas in re mala, quia omne, quod voluerit, faciet.4Quia sermoillius potestate plenus est, nec dicere ei quisquam potest: “ Quare ita facis?”.5Qui custodit praeceptum, non experietur quidquam mali; tempus et iudiciumcor sapientis intellegit.6Omni enim negotio tempus est et iudicium, et multahominis afflictio;7ignorat enim quid futurum sit, nam quomodo sit futurum,quis nuntiabit ei?8Non est in hominis potestate dominari super spiritum neccohibere spiritum, nec habet potestatem supra diem mortis, nec ulla remissio estingruente bello, neque salvabit impietas impium.
9Omnia haec consideravi et dedi cor meum cunctis operibus, quae fiunt sub sole,quo tempore dominatur homo homini in malum suum.10Et ita vidi impios sepultos,discedentes de loco sancto; in oblivionem cadere in civitate, quod ita egerunt:sed et hoc vanitas est.11Etenim, quia non profertur cito sententia contraopera mala, ideo cor filiorum hominum repletur, ut perpetrent mala.12Nampeccator centies facit malum et prolongat sibi dies; verumtamen novi quod eritbonum timentibus Deum, qui verentur faciem eius.13Non sit bonum impio, necprolongabit dies suos quasi umbram, qui non timet faciem Domini.14Est vanitas,quae fit super terram: sunt iusti, quibus mala proveniunt, quasi opera egerintimpiorum, et sunt impii, quibus bona proveniunt, quasi iustorum facta habeant;sed et hoc vanissimum iudico.15Laudavi igitur laetitiam quod non esset hominibonum sub sole, nisi quod comederet et biberet atque gauderet et hoc solum secumauferret de labore suo in diebus vitae suae, quos dedit ei Deus sub sole.16Cumapposui cor meum, ut scirem sapientiam et intellegerem occupationem, quaeversatur in terra, quod diebus et noctibus somnum non capit oculis,17ecceintellexi quod omnium operum Dei nullam possit homo invenire rationem eorum,quae fiunt sub sole; et quanto plus laboraverit homo ad quaerendum, tanto minusinveniet; etiamsi dixerit sapiens se nosse, non poterit reperire.