Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Primo libro delle Cronache 8


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Beniamin autem genuit Bela primogenitum suum, Asbel se cundum, Ahara tertium,1 Benjamin autem genuit Bale primogenitum suum, Asbel secundum, Ahara tertium,
2 Nohaa quartum et Rapha quintum.2 Nohaa quartum, et Rapha quintum.
3 Fueruntque filii Bela: Addar et Gera pater Aod,3 Fueruntque filii Bale : Addar, et Gera, et Abiud,
4 Abisue quoque et Naaman et Ahoe,4 Abisue quoque et Naaman, et Ahoë,
5 sed et Gera et Sephuphan et Huram.5 sed et Gera, et Sephuphan, et Huram.
6 Hi sunt filii Aod principes familiarum habitantium in Gabaa, qui translati sunt in Manahath;6 Hi sunt filii Ahod, principes cognationum habitantium in Gabaa, qui translati sunt in Manahath.
7 Naaman autem et Ahia et Gera: ipse transtulit eos et genuit Oza et Ahiud.7 Naaman autem, et Achia, et Gera, ipse transtulit eos, et genuit Osa, et Ahiud.
8 Porro Saharaim genuit in regione Moab, postquam dimisit Husim et Bara uxores suas;8 Porro Saharaim genuit in regione Moab, postquam dimisit Husim et Bara uxores suas.
9 genuit autem de Hodes uxore sua Iobab et Sebia et Mesa et Melcham,9 Genuit autem de Hodes uxore sua Jobab, et Sebia, et Mosa, et Molchom,
10 Iehus quoque et Sechia et Marma; hi sunt filii eius principes in familiis suis.10 Jehus quoque, et Sechia, et Marma : hi sunt filii ejus principes in familiis suis.
11 De Husim vero genuit Abitob et Elphaal;11 Mehusim vero genuit Abitob et Elphaal.
12 porro filii Elphaal Heber et Misaam et Samad; hic aedificavit Ono et Lod et filias eius.
12 Porro filii Elphaal : Heber, et Misaam, et Samad : hic ædificavit Ono, et Lod, et filias ejus.
13 Beria autem et Samma principes familiarum habitantium in Aialon; hi fugaverunt habitatores Geth.13 Baria autem et Sama principes cognationum habitantium in Ajalon : hi fugaverunt habitatores Geth.
14 Et Ahi et Sesac et Ierimoth14 Et Ahio, et Sesac, et Jerimoth,
15 et Zabadia et Arad et Eder,15 et Zabadia, et Arod, et Heder,
16 Michael quoque et Iespha et Ioha filii Beria.16 Michaël quoque, et Jespha, et Joha filii Baria.
17 Et Zabadia et Mosollam et Hezeci et Heber17 Et Zabadia, et Mosollam, et Hezeci, et Heber,
18 et Iesamari et Iezlia et Iobab filii Elphaal18 et Jesamari, et Jezlia, et Jobab filii Elphaal,
19 et Iacim et Zechri et Zabdi19 et Jacim, et Zechri, et Zabdi,
20 et Elioenai et Selethai et Eliel20 et Elioënai, et Selethai, et Eliel,
21 et Adaia et Baraia et Samarath filii Semei21 et Adaia, et Baraia, et Samarath, filii Semei.
22 et Iesphan et Heber et Eliel22 Et Jespham, et Heber, et Eliel,
23 et Abdon et Zechri et Hanan23 et Abdon, et Zechri, et Hanan,
24 et Hanania et Elam et Anathothia24 et Hanania, et Ælam, et Anathothia,
25 et Iephdaia et Phanuel filii Sesac.25 et Jephdaia, et Phanuel, filii Sesac.
26 Et Samsari et Sohoria et Otholia26 Et Samsari, et Sohoria, et Otholia,
27 et Iersia et Elia et Zechri filii Ieroham.
27 et Jersia, et Elia, et Zechri, filii Jeroham.
28 Hi capita familiarum secundum genealogias, principes qui habitaverunt in Ierusalem.
28 Hi patriarchæ, et cognationum principes, qui habitaverunt in Jerusalem.
29 In Gabaon autem habitaverunt Iehiel pater Gabaon, et nomen uxoris eius Maacha,29 In Gabaon autem habitaverunt Abigabaon, et nomen uxoris ejus Maacha :
30 filiusque eius primogenitus Abdon et Sur et Cis et Baal et Ner et Nadab,30 filiusque ejus primogenitus Abdon, et Sur, et Cis, et Baal, et Nadab,
31 Gedor quoque et Ahio et Zacher et Macelloth;31 Gedor quoque, et Ahio, et Zacher, et Macelloth :
32 et Macelloth genuit Samaa. Habitaveruntque ex adverso fratrum suorum in Ierusalem cum fratribus suis.
32 et Macelloth genuit Samaa : habitaveruntque ex adverso fratrum suorum in Jerusalem cum fratribus suis.
33 Ner autem genuit Cis, et Cis genuit Saul. Porro Saul genuit Ionathan et Melchisua et Abinadab et Isbaal.33 Ner autem genuit Cis, et Cis genuit Saul. Porro Saul genuit Jonathan, et Melchisua, et Abinadab, et Esbaal.
34 Filius autem Ionathan Meribbaal, et Meribbaal genuit Micha;34 Filius autem Jonathan, Meribbaal : et Meribbaal genuit Micha.
35 filii Micha Phithon et Melech et Tharaa et Ahaz.35 Filii Micha, Phithon, et Melech, et Tharaa, et Ahaz.
36 Et Ahaz genuit Ioada, et Ioada genuit Almath et Azmaveth et Zamri; porro Zamri genuit Mosa.36 Et Ahaz genuit Joada, et Joada genuit Alamath, et Azmoth, et Zamri : porro Zamri genuit Mosa,
37 Et Mosa genuit Banaa, cuius filius fuit Raphaia, de quo ortus est Elasa, qui genuit Asel.37 et Mosa genuit Banaa, cujus filius fuit Rapha, de quo ortus est Elasa, qui genuit Asel.
38 Porro Asel sex filii fuere his nominibus: Ezricam primogenitus eius, Ismael, Saria, Azarias, Obdia et Hanan; omnes hi filii Asel.38 Porro Asel sex filii fuerunt his nominibus : Ezricam, Bocru, Ismahel, Saria, Obdia, et Hanan : omnes hi filii Asel.
39 Filii autem Esec fratris eius: Ulam primogenitus et Iehus secundus et Eliphalet tertius.39 Filii autem Esec fratris ejus, Ulam primogenitus, et Jehus secundus, et Eliphalet tertius.
40 Fueruntque filii Ulam viri robustissimi ad bellum et magno robore tendentes arcum et multos habentes filios ac nepotes usque ad centum quinquaginta. Omnes hi filii Beniamin.
40 Fueruntque filii Ulam viri robustissimi, et magno robore tendentes arcum : et multos habentes filios ac nepotes, usque ad centum quinquaginta. Omnes hi filii Benjamin.