1Filii sapientiæ ecclesia justorum, et natio illorum obedientia et dilectio.
2Judicium patris audite, filii, et sic facite, ut salvi sitis.
3Deus enim honoravit patrem in filiis : et judicium matris exquirens, firmavit in filios.
4Qui diligit Deum exorabit pro peccatis, et continebit se ab illis, et in oratione dierum exaudietur.
5Et sicut qui thesaurizat, ita et qui honorificat matrem suam.
6Qui honorat patrem suum jucundabitur in filiis, et in die orationis suæ exaudietur.
7Qui honorat patrem suum vita vivet longiore, et qui obedit patri refrigerabit matrem.
8Qui timet Dominum honorat parentes, et quasi dominis serviet his qui se genuerunt.
9In opere, et sermone, et omni patientia, honora patrem tuum,
10ut superveniat tibi benedictio ab eo, et benedictio illius in novissimo maneat.
11Benedictio patris firmat domos filiorum : maledictio autem matris eradicat fundamenta.
12Ne glorieris in contumelia patris tui : non enim est tibi gloria ejus confusio.
13Gloria enim hominis ex honore patris sui, et dedecus filii pater sine honore.
14Fili, suscipe senectam patris tui, et non contristes eum in vita illius :
15et si defecerit sensu, veniam da, et ne spernas eum in virtute tua : eleemosyna enim patris non erit in oblivione.
16Nam pro peccato matris restituetur tibi bonum :
17et in justitia ædificabitur tibi, et in die tribulationis commemorabitur tui, et sicut in sereno glacies, solventur peccata tua.
18Quam malæ famæ est qui derelinquit patrem, et est maledictus a Deo qui exasperat matrem !

19Fili, in mansuetudine opera tua perfice, et super hominum gloriam diligeris.
20Quanto magnus es, humilia te in omnibus, et coram Deo invenies gratiam :
21quoniam magna potentia Dei solius, et ab humilibus honoratur.
22Altiora te ne quæsieris, et fortiora te ne scrutatus fueris : sed quæ præcepit tibi Deus, illa cogita semper, et in pluribus operibus ejus ne fueris curiosus.
23Non est enim tibi necessarium ea, quæ abscondita sunt, videre oculis tuis.
24In supervacuis rebus noli scrutari multipliciter, et in pluribus operibus ejus non eris curiosus.
25Plurima enim super sensum hominum ostensa sunt tibi :
26multos quoque supplantavit suspicio illorum, et in vanitate detinuit sensus illorum.
27Cor durum habebit male in novissimo, et qui amat periculum in illo peribit.
28Cor ingrediens duas vias non habebit successus, et pravus corde in illis scandalizabitur.
29Cor nequam gravabitur in doloribus, et peccator adjiciet ad peccandum.
30Synagogæ superborum non erit sanitas, frutex enim peccati radicabitur in illis, et non intelligetur.
31Cor sapientis intelligitur in sapientia, et auris bona audiet cum omni concupiscentia sapientiam.
32Sapiens cor et intelligibile abstinebit se a peccatis, et in operibus justitiæ successus habebit.

33Ignem ardentem exstinguit aqua, et eleemosyna resistit peccatis :
34et Deus prospector est ejus qui reddit gratiam : meminit ejus in posterum, et in tempore casus sui inveniet firmamentum.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc