1Quam bonum est arguere, quam irasci,
et confitentem in oratione non prohibere !
2Concupiscentia spadonis devirginabit juvenculam :
3sic qui facit per vim judicium iniquum.
4Quam bonum est correptum manifestare p?nitentiam !
sic enim effugies voluntarium peccatum.
5Est tacens qui invenitur sapiens :
et est odibilis qui procax est ad loquendum.
6Est tacens non habens sensum loquelæ :
et est tacens sciens tempus aptum.
7Homo sapiens tacebit usque ad tempus :
lascivus autem et imprudens non servabunt tempus.
8Qui multis utitur verbis lædet animam suam :
et qui potestatem sibi sumit injuste, odietur.
9Est processio in malis viro indisciplinato,
et est inventio in detrimentum.
10Est datum quod non est utile,
et est datum cujus retributio duplex.
11Est propter gloriam minoratio,
et est qui ab humilitate levabit caput.
12Est qui multa redimat modico pretio,
et restituens ea in septuplum.
13Sapiens in verbis seipsum amabilem facit :
gratiæ autem fatuorum effundentur.
14Datus insipientis non erit utilis tibi :
oculi enim illius septemplices sunt.
15Exigua dabit, et multa improperabit :
et apertio oris illius inflammatio est.
16Hodie f?neratur quis, et cras expetit :
odibilis est homo hujusmodi.
17Fatuo non erit amicus,
et non erit gratia bonis illius :
18qui enim edunt panem illius, falsæ linguæ sunt.
Quoties et quanti irridebunt eum !
19neque enim quod habendum erat directo sensu distribuit ;
similiter et quod non erat habendum.
20Lapsus falsæ linguæ quasi qui in pavimento cadens :
sic casus malorum festinanter veniet.
21Homo acharis quasi fabula vana,
in ore indisciplinatorum assidua erit.
22Ex ore fatui reprobabitur parabola :
non enim dicit illam in tempore suo.

23Est qui vetatur peccare præ inopia,
et in requie sua stimulabitur.
24Est qui perdet animam suam præ confusione,
et ab imprudenti persona perdet eam :
personæ autem acceptione perdet se.
25Est qui præ confusione promittit amico,
et lucratus est eum inimicum gratis.
26Opprobrium nequam in homine mendacium :
et in ore indisciplinatorum assidue erit.
27Potior fur quam assiduitas viri mendacis :
perditionem autem ambo hæreditabunt.
28Mores hominum mendacium sine honore,
et confusio illorum cum ipsis sine intermissione.
29Sapiens in verbis producet seipsum,
et homo prudens placebit magnatis.
30Qui operatur terram suam inaltabit acervum frugum,
et qui operatur justitiam, ipse exaltabitur :
qui vero placet magnatis effugiet iniquitatem.
31Xenia et dona excæcant oculos judicum,
et quasi mutus, in ore avertit correptiones eorum.
32Sapientia absconsa, et thesaurus invisus,
quæ utilitas in utrisque ?
33Melior est qui celat insipientiam suam,
quam homo qui abscondit sapientiam suam.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc