1Respondens autem Iob Domino dixit:
2“ Scio quia omnia potes,
et nulla te latet cogitatio.
3Quis est iste, qui celat consilium
absque scientia?
Ideo insipienter locutus sum
et mirabilia, quae excederent scientiam meam.
4Audi, et ego loquar;
interrogabo te, et responde mihi.
5Auditu auris audivi te;
nunc autem oculus meus videt te.
6Idcirco ipse me reprehendo
et ago paenitentiam in favilla et cinere ”.
7Postquam autem locutus est Dominus verba haec ad Iob, dixit ad EliphazThemanitem: “ Iratus est furor meus in te et in duos amicos tuos, quoniam nonestis locuti coram me rectum sicut servus meus Iob. 8Sumite ergo vobis septemtauros et septem arietes et ite ad servum meum Iob et offerte holocaustum provobis; Iob autem servus meus orabit pro vobis. Faciem eius suscipiam, ut nonvobis imputetur stultitia; neque enim locuti estis ad me recta sicut servus meusIob ”. 9Abierunt ergo Eliphaz Themanites et Baldad Suhites et SopharNaamathites et fecerunt, sicut locutus fuerat Dominus ad eos, et suscepitDominus faciem Iob.
10Dominus vertit sortem Iob, cum oraret ille pro amicis suis; et addiditDominus omnia, quaecumque fuerant Iob, duplicia. 11Venerunt autem ad eum omnesfratres sui et universae sorores suae et cuncti, qui noverant eum prius; etcomederunt cum eo panem in domo eius et moverunt super eum caput et consolatisunt eum super omni malo, quod intulerat Dominus super eum; et dederunt eiunusquisque argenteum unum et inaurem auream unam.
12Dominus autem benedixit novissimis Iob magis quam principio eius; et factasunt ei quattuordecim milia ovium et sex milia camelorum et mille iuga boum etmille asinae. 13Et fuerunt ei septem filii et tres filiae; 14et vocavit nomenunius Columbam et nomen secundae Cassiam et nomen tertiae Cornustibii. 15Nonsunt autem inventae mulieres speciosae sicut filiae Iob in universa terra;deditque eis pater suus hereditatem inter fratres earum. 16Vixit autem Iob posthaec centum quadraginta annis et vidit filios suos et filios filiorum suorumusque ad quartam generationem; et mortuus est senex et plenus dierum.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc