Siracide 32
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | DIODATI |
---|---|
1 Rectorem te posuerunt? Noli extolli: esto in illis quasi unus ex ipsis. | |
2 Curam illorum habe et sic conside et omni cura tua explicita recumbe, | |
3 ut laeteris propter illos et decentiae gratia accipias coronam et dignationem consequaris corrogationis. | |
4 Loquere, maior natu: decet enim te | |
5 primum verbum in diligenti scientia; et non impedias musicam. | |
6 Ubi convivium, non effundas sermonem et importune noli extolli in sapientia tua. | |
7 Gemmula carbunculi in ornamento auri, et concentus musicorum in convivio vini; | |
8 sicut in fabricatione aurea signum est smaragdi, sic numerus musicorum in iucundo et moderato vino. | |
9 Audi tacens, et pro reverentia accedet tibi bona gratia. | |
10 Adulescens, loquere in tua causa vix; | |
11 bis, si interrogatus fueris. | |
12 Recapitula sermonem, in paucis multa; esto quasi scius et simul tacens. | |
13 In medio magnatorum non praesumas et, ubi sunt senes, non multum loquaris. | |
14 Ante tonitruum praeibit coruscatio, et ante verecundum praeibit gratia. | |
15 Et hora surgendi non te trices; praecurre autem prior in domum tuam et illic avocare et illic lude | |
16 et age conceptiones tuas et noli peccare in verbo superbo. | |
17 Et super his omnibus benedicito Dominum, qui fecit te et inebriantem te ab omnibus bonis suis. | |
18 Qui timet Dominum, excipiet doctrinam; et, qui vigilaverint ad illum, invenient benedictionem. | |
19 Qui quaerit legem, replebitur ab ea; et, qui insidiose agit, scandalizabiturin ea. | |
20 Qui timent Dominum, invenient iudicium iustum et iustitias quasi lumen accendent. | |
21 Peccator homo vitabit correptionem et secundum voluntatem suam inveniet comparationem. | |
22 Vir consilii non despiciet intellegentiam; alienus et superbus non pertimescet timorem. | |
23 | |
24 Fili, sine consilio nihil facias et post factum non paenitebis. | |
25 In via ruinae non eas et non offendes bis in lapides; ne credas te viae inexploratae, ne ponas animae tuae scandalum. | |
26 Et a filiis tuis cave et a domesticis tuis attende. | |
27 In omni opere tuo confide animae tuae: haec est enim conservatio mandatorum. | |
28 Qui credit legi, attendit mandatis; et, qui confidit in Domino, non minorabitur. |