Qoelet 10
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | NOVA VULGATA |
---|---|
1 Muscae morientes perdunt et corrumpunt oleum unguentarii. Gravior quam sapientia et gloria est parva stultitia. | 1 Muscae morientes perdunt et corrumpunt oleum unguentarii. Gravior quam sapientia et gloria est parva stultitia. |
2 Cor sapientis in dextera eius, et cor stulti in sinistra illius. | 2 Cor sapientis in dextera eius, et cor stulti in sinistra illius. |
3 Sed et in via stultus ambulans, cum ipse insipiens sit, omnes stultosaestimat. | 3 Sed et in via stultus ambulans, cum ipse insipiens sit, omnes stultosaestimat. |
4 Si spiritus potestatem habentis ascenderit contra te, locum tuum ne dimiseris,quia lenitas faciet cessare peccata maxima. | 4 Si spiritus potestatem habentis ascenderit contra te, locum tuum ne dimiseris,quia lenitas faciet cessare peccata maxima. |
5 Est malum, quod vidi sub sole quasi errorem egredientem a facie principis: | 5 Est malum, quod vidi sub sole quasi errorem egredientem a facie principis: |
6 positum stultum in dignitate sublimi et divites sedere deorsum. | 6 positum stultum in dignitate sublimi et divites sedere deorsum. |
7 Vidi servos inequis et principes ambulantes super terram quasi servos. | 7 Vidi servos inequis et principes ambulantes super terram quasi servos. |
8 Qui fodit foveam,incidet in eam; et, qui dissipat murum, mordebit eum coluber. | 8 Qui fodit foveam,incidet in eam; et, qui dissipat murum, mordebit eum coluber. |
9 Qui excidit lapides, affligetur in eis; et, qui scindit ligna, periclitabitur ex eis. | 9 Qui excidit lapides, affligetur in eis; et, qui scindit ligna, periclitabitur ex eis. |
10 Si retusum fuerit ferrum, et aciem eius non exacueris, labor multiplicabitur,sed lucrum industriae erit sapientia. | 10 Si retusum fuerit ferrum, et aciem eius non exacueris, labor multiplicabitur,sed lucrum industriae erit sapientia. |
11 Si mordeat serpens incantatione neglecta, nihil lucri habet incantator. | 11 Si mordeat serpens incantatione neglecta, nihil lucri habet incantator. |
12 Verba oris sapientis gratia, et labia insipientis praecipitabunt eum. | 12 Verba oris sapientis gratia, et labia insipientis praecipitabunt eum. |
13 Initium verborum eius stultitia, et novissimum oris illius insipientia mala. | 13 Initium verborum eius stultitia, et novissimum oris illius insipientia mala. |
14 Stultus verba multiplicat: “ Ignorat homo quid futurum sit; et, quid post se futurum sit, quis ei poterit indicare?”. | 14 Stultus verba multiplicat: “ Ignorat homo quid futurum sit; et, quid post se futurum sit, quis ei poterit indicare?”. |
15 Labor stultorum affliget eos, qui nesciunt in urbem pergere. | 15 Labor stultorum affliget eos, qui nesciunt in urbem pergere. |
16 Vae tibi, terra, cuius rex puer est, et cuius principes mane comedunt. | 16 Vae tibi, terra, cuius rex puer est, et cuius principes mane comedunt. |
17 Beata terra, cuius rex nobilis est, et cuius principes vescuntur in tempore suo ad reficiendum et non ad luxuriam. | 17 Beata terra, cuius rex nobilis est, et cuius principes vescuntur in tempore suo ad reficiendum et non ad luxuriam. |
18 In pigris manibus humiliabitur contignatio, et in remissis perstillabit domus. | 18 In pigris manibus humiliabitur contignatio, et in remissis perstillabit domus. |
19 In risum faciunt epulas; vinum laetificat vitam, et pecunia praestat omnia. | 19 In risum faciunt epulas; vinum laetificat vitam, et pecunia praestat omnia. |
20 In cogitatione tua regi ne detrahas et in secreto cubiculi tui ne maledixeris diviti, quia et aves caeli portabunt vocem tuam, et, qui habet pennas, annuntiabit sententiam. | 20 In cogitatione tua regi ne detrahas et in secreto cubiculi tui ne maledixeris diviti, quia et aves caeli portabunt vocem tuam, et, qui habet pennas, annuntiabit sententiam. |