Matthæum 20
12345678910111213141516171819202122232425262728
Gen
Ex
Lv
Nm
Deut
Ios
Iudc
Ruth
1 Re
2 Re
3 Re
4 Re
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Iudt
Esth
1 Mach
2 Mach
Iob
Ps
Prov
Eccle
Cant
Sap
Eccli
Isa
Ier
Lam
Bar
Ez
Dan
Os
Ioel
Am
Abd
Ion
Mi
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
Mt
Mc
Lc
Io
Act
Rom
1Cor
2Cor
Gal
Eph
Phil
Col
1 Thess
2 Thess
1 Tim
2 Tim
Tit
Philem
Hebr
Iac
1 Pt
2 Pt
1 Io
2 Io
3 Io
Iud
Apoc
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
1Simile est enim regnum cae lorum homini patri familias, qui exiit primomane conducere operarios in vineam suam;2conventione autem facta cum operariisex denario diurno, misit eos in vineam suam.3Et egressus circa horam tertiamvidit alios stantes in foro otiosos4et illis dixit: “Ite et vos in vineam;et, quod iustum fuerit, dabo vobis”.5Illi autem abierunt. Iterum autem exiitcirca sextam et nonam horam et fecit similiter.6Circa undecimam vero exiit etinvenit alios stantes et dicit illis: “Quid hic statis tota die otiosi?”.7Dicunt ei: “Quia nemo nos conduxit”. Dicit illis: “Ite et vos in vineam”.
8Cum sero autem factum esset, dicit dominus vineae procuratori suo: “ Vocaoperarios et redde illis mercedem incipiens a novissimis usque ad primos ”.9Et cum venissent, qui circa undecimam horam venerant, acceperunt singulidenarium.10Venientes autem primi arbitrati sunt quod plus essent accepturi;acceperunt autem et ipsi singuli denarium.11Accipientes autem murmurabantadversus patrem familias12dicentes: “Hi novissimi una hora fecerunt, etpares illos nobis fecisti, qui portavimus pondus diei et aestum!”.13At illerespondens uni eorum dixit: “Amice, non facio tibi iniuriam; nonne ex denarioconvenisti mecum?14Tolle, quod tuum est, et vade; volo autem et huic novissimodare sicut et tibi.15Aut non licet mihi, quod volo, facere de meis? An oculustuus nequam est, quia ego bonus sum?”.
16Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi ”.
17Et ascendens Iesus Hierosolymam assumpsit Duodecim discipulos secreto et aitillis in via:18“ Ecce ascendimus Hierosolymam, et Filius hominis tradeturprincipibus sacerdotum et scribis, et condemnabunt eum morte19et tradent eumgentibus ad illudendum et flagellandum et crucifigendum, et tertia die resurget”.
20Tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedaei cum filiis suis, adorans etpetens aliquid ab eo.21Qui dixit ei: “ Quid vis? ”. Ait illi: “ Dic utsedeant hi duo filii mei unus ad dexteram tuam et unus ad sinistram in regno tuo”.22Respondens autem Iesus dixit: “ Nescitis quid petatis. Potestis biberecalicem, quem ego bibiturus sum? ”. Dicunt ei: “ Possumus ”.23Ait illis:“ Calicem quidem meum bibetis, sedere autem ad dexteram meam et sinistram nonest meum dare illud, sed quibus paratum est a Patre meo ”.
24Et audientes decem indignati sunt de duobus fratribus.25Iesus autem vocaviteos ad se et ait: “ Scitis quia principes gentium dominantur eorum et, quimagni sunt, potestatem exercent in eos.26Non ita erit inter vos, sed quicumquevoluerit inter vos magnus fieri, erit vester minister;27et, quicumque volueritinter vos primus esse, erit vester servus;28sicut Filius hominis non venitministrari sed ministrare et dare animam suam redemptionem pro multis ”.
29Et egredientibus illis ab Iericho, secuta est eum turba multa.30Et ecce duocaeci sedentes secus viam audierunt quia Iesus transiret et clamaveruntdicentes: “ Domine, miserere nostri, fili David! ”.31Turba autemincrepabat eos, ut tacerent; at illi magis clamabant dicentes: “ Domine,miserere nostri, fili David! ”.32Et stetit Iesus et vocavit eos et ait: “Quid vultis, ut faciam vobis?”.33Dicunt illi: “ Domine, ut aperianturoculi nostri ”.34Misertus autem Iesus, tetigit oculos eorum; et confestimviderunt et secuti sunt eum.
12345678910111213141516171819202122232425262728
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc
Altre sezioni del sito