1Rectorem te posuerunt? Noli extolli:
esto in illis quasi unus ex ipsis.
2Curam illorum habe et sic conside
et omni cura tua explicita recumbe,
3ut laeteris propter illos
et decentiae gratia accipias coronam
et dignationem consequaris corrogationis.
4Loquere, maior natu: decet enim te
5primum verbum in diligenti scientia;
et non impedias musicam.
6Ubi convivium, non effundas sermonem
et importune noli extolli in sapientia tua.
7Gemmula carbunculi in ornamento auri,
et concentus musicorum in convivio vini;
8sicut in fabricatione aurea signum est smaragdi,
sic numerus musicorum in iucundo et moderato vino.
9Audi tacens, et pro reverentia accedet tibi bona gratia.
10Adulescens, loquere in tua causa vix;
11bis, si interrogatus fueris.
12Recapitula sermonem, in paucis multa;
esto quasi scius et simul tacens.
13In medio magnatorum non praesumas
et, ubi sunt senes, non multum loquaris.
14Ante tonitruum praeibit coruscatio,
et ante verecundum praeibit gratia.
15Et hora surgendi non te trices;
praecurre autem prior in domum tuam
et illic avocare et illic lude
16et age conceptiones tuas
et noli peccare in verbo superbo.
17Et super his omnibus benedicito Dominum, qui fecit te
et inebriantem te ab omnibus bonis suis.
18Qui timet Dominum, excipiet doctrinam;
et, qui vigilaverint ad illum, invenient benedictionem.
19Qui quaerit legem, replebitur ab ea; et, qui insidiose agit, scandalizabiturin ea.
20Qui timent Dominum, invenient iudicium iustum
et iustitias quasi lumen accendent.
21Peccator homo vitabit correptionem
et secundum voluntatem suam inveniet comparationem.
22Vir consilii non despiciet intellegentiam;
alienus et superbus non pertimescet timorem. 23
24Fili, sine consilio nihil facias
et post factum non paenitebis.
25In via ruinae non eas
et non offendes bis in lapides;
ne credas te viae inexploratae,
ne ponas animae tuae scandalum.
26Et a filiis tuis cave
et a domesticis tuis attende.
27In omni opere tuo confide animae tuae:
haec est enim conservatio mandatorum.
28Qui credit legi, attendit mandatis;
et, qui confidit in Domino, non minorabitur.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc