Ecclesiasticus 26
123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051
Gen
Ex
Lv
Nm
Deut
Ios
Iudc
Ruth
1 Re
2 Re
3 Re
4 Re
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Iudt
Esth
1 Mach
2 Mach
Iob
Ps
Prov
Eccle
Cant
Sap
Eccli
Isa
Ier
Lam
Bar
Ez
Dan
Os
Ioel
Am
Abd
Ion
Mi
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
Mt
Mc
Lc
Io
Act
Rom
1Cor
2Cor
Gal
Eph
Phil
Col
1 Thess
2 Thess
1 Tim
2 Tim
Tit
Philem
Hebr
Iac
1 Pt
2 Pt
1 Io
2 Io
3 Io
Iud
Apoc
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
1Mulieris bonæ beatus vir :
numerus enim annorum illius duplex.
2Mulier fortis oblectat virum suum,
et annos vitæ illius in pace implebit.
3Pars bona mulier bona,
in parte timentium Deum dabitur viro pro factis bonis :
4divitis autem et pauperis cor bonum,
in omni tempore vultus illorum hilaris.
5A tribus timuit cor meum,
et in quarto facies mea metuit :
6delaturam civitatis, et collectionem populi :
7calumniam mendacem super mortem omnia gravia :
8dolor cordis et luctus, mulier zelotypa.
9In muliere zelotypa flagellum linguæ,
omnibus communicans.
10Sicut boum jugum quod movetur, ita et mulier nequam :
qui tenet illam quasi qui apprehendit scorpionem.
11Mulier ebriosa ira magna, et contumelia :
et turpitudo illius non tegetur.
12Fornicatio mulieris in extollentia oculorum,
et in palpebris illius agnoscetur.
13In filia non avertente se, firma custodiam,
ne inventa occasione utatur se.
14Ab omni irreverentia oculorum ejus cave,
et ne mireris si te neglexerit.
15Sicut viator sitiens ad fontem os aperiet,
et ab omni aqua proxima bibet,
et contra omnem palum sedebit,
et contra omnem sagittam aperiet pharetram donec deficiat.
16Gratia mulieris sedulæ delectabit virum suum,
et ossa illius impinguabit.
17Disciplina illius datum Dei est.
18Mulier sensata et tacita,
non est immutatio eruditæ animæ.
19Gratia super gratiam
mulier sancta et pudorata.
20Omnis autem ponderatio non est digna
continentis animæ.
21Sicut sol oriens mundo in altissimis Dei,
sic mulieris bonæ species in ornamentum domus ejus.
22Lucerna splendens super candelabrum sanctum,
et species faciei super ætatem stabilem.
23Columnæ aureæ super bases argenteas,
et pedes firmi super plantas stabilis mulieris.
24Fundamenta æterna supra petram solidam,
et mandata Dei in corde mulieris sanctæ.
25In duobus contristatum est cor meum,
et in tertio iracundia mihi advenit :
26vir bellator deficiens per inopiam ;
et vir sensatus contemptus ;
27et qui transgreditur a justitia ad peccatum :
Deus paravit eum ad rhomphæam.
28Duæ species difficiles et periculosæ mihi apparuerunt :
difficile exuitur negotians a negligentia,
et non justificabitur caupo a peccatis labiorum.
123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc
Altre sezioni del sito