Scrutatio

Venerdi, 19 aprile 2024 - San Leone IX Papa ( Letture di oggi)

Vangelo secondo Giovanni 2


font

1Et die tertio nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae, et erat mater Iesuibi;2vocatus est autem et Iesus et discipuli eius ad nuptias.3Et deficientevino, dicit mater Iesu ad eum: “ Vinum non habent ”.4Et dicit ei Iesus:“ Quid mihi et tibi, mulier? Nondum venit hora mea ”.5Dicit mater eiusministris: “ Quodcumque dixerit vobis, facite ”.
6Erant autem ibi lapideae hydriae sex positae secundum purificationemIudaeorum, capientes singulae metretas binas vel ternas.7Dicit eis Iesus: “Implete hydrias aqua ”. Et impleverunt eas usque ad summum.8Et dicit eis:“ Haurite nunc et ferte architriclino ”. Illi autem tulerunt.9Ut autemgustavit architriclinus aquam vinum factam et non sciebat unde esset, ministriautem sciebant, qui haurierant aquam, vocat sponsum architriclinus10et dicitei: “ Omnis homo primum bonum vinum ponit et, cum inebriati fuerint, id quoddeterius est; tu servasti bonum vinum usque adhuc ”.11Hoc fecit initiumsignorum Iesus in Cana Galilaeae et manifestavit gloriam suam, et crediderunt ineum discipuli eius.
12Post hoc descendit Capharnaum ipse et mater eius et fratres eius et discipulieius, et ibi manserunt non multis diebus.
13Et prope erat Pascha Iudaeorum, et ascendit Hierosolymam Iesus.14Et invenitin templo vendentes boves et oves et columbas, et nummularios sedentes;15etcum fecisset flagellum de funiculis, omnes eiecit de templo, oves quoque etboves, et nummulariorum effudit aes et mensas subvertit;16et his, qui columbasvendebant, dixit: “ Auferte ista hinc! Nolite facere domum Patris mei domumnegotiationis ”.17Recordati sunt discipuli eius quia scriptum est: “ Zelusdomus tuae comedit me ”.18Responderunt ergo Iudaei et dixerunt ei: “ Quodsignum ostendis nobis, quia haec facis? ”.19Respondit Iesus et dixit eis:“ Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud ”.20Dixeruntergo Iudaei: “ Quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc, et tutribus diebus excitabis illud? ”.21Ille autem dicebat de templo corporissui.22Cum ergo resurrexisset a mortuis, recordati sunt discipuli eius quia hocdicebat, et crediderunt Scripturae et sermoni, quem dixit Iesus.
23Cum autem esset Hierosolymis in Pascha, in die festo, multi crediderunt innomine eius, videntes signa eius, quae faciebat.24Ipse autem Iesus noncredebat semetipsum eis, eo quod ipse nosset omnes,25et quia opus ei non erat,ut quis testimonium perhiberet de homine; ipse enim sciebat quid esset inhomine.