Scrutatio

Giovedi, 25 aprile 2024 - San Marco ( Letture di oggi)

Vangelo secondo Giovanni 14


font

1Non turbetur cor vestrum. Creditis in Deum et in me credite.2In domoPatris mei mansiones multae sunt; si quo minus, dixissem vobis, quia vado pararevobis locum?3Et si abiero et praeparavero vobis locum, iterum venio etaccipiam vos ad meipsum, ut, ubi sum ego, et vos sitis.4Et quo ego vado,scitis viam ”.
5Dicit ei Thomas: “ Domine, nescimus quo vadis; quomodo possumus viam scire?”.6Dicit ei Iesus: “ Ego sum via et veritas et vita; nemo venit ad Patremnisi per me.7Si cognovistis me, et Patrem meum utique cognoscetis; et amodocognoscitis eum et vidistis eum ”.8Dicit ei Philippus: “ Domine, ostendenobis Patrem, et sufficit nobis ”.9Dicit ei Iesus: “ Tanto temporevobiscum sum, et non cognovisti me, Philippe? Qui vidit me, vidit Patrem.Quomodo tu dicis: “Ostende nobis Patrem”?10Non credis quia ego in Patre,et Pater in me est? Verba, quae ego loquor vobis, a meipso non loquor; Paterautem in me manens facit opera sua.11Credite mihi quia ego in Patre, et Paterin me est; alioquin propter opera ipsa credite.
12Amen, amen dico vobis: Qui credit in me, opera, quae ego facio, et ipsefaciet et maiora horum faciet, quia ego ad Patrem vado.13Et quodcumquepetieritis in nomine meo, hoc faciam, ut glorificetur Pater in Filio;14si quidpetieritis me in nomine meo, ego faciam.
15Si diligitis me, mandata mea servabitis;16et ego rogabo Patrem, et aliumParaclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum,17Spiritum veritatis,quem mundus non potest accipere, quia non videt eum nec cognoscit. Voscognoscitis eum, quia apud vos manet; et in vobis erit.18Non relinquam vosorphanos; venio ad vos.19Adhuc modicum, et mundus me iam non videt; vos autemvidetis me, quia ego vivo et vos vivetis.20In illo die vos cognoscetis quiaego sum in Patre meo, et vos in me, et ego in vobis.21Qui habet mandata mea etservat ea, ille est, qui diligit me; qui autem diligit me, diligetur a Patremeo, et ego diligam eum et manifestabo ei meipsum ”.
22Dicit ei Iudas, non ille Iscariotes: “ Domine, et quid factum est, quianobis manifestaturus es teipsum et non mundo? ”.23Respondit Iesus et dixitei: “ Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum,et ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus;24qui non diligit me,sermones meos non servat. Et sermo, quem auditis, non est meus, sed eius quimisit me, Patris.
25Haec locutus sum vobis apud vos manens.26Paraclitus autem, SpiritusSanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia et suggeretvobis omnia, quae dixi vobis.27Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis; nonquomodo mundus dat, ego do vobis. Non turbetur cor vestrum neque formidet.28Audistis quia ego dixi vobis: Vado et venio ad vos. Si diligeretis me,gauderetis quia vado ad Patrem, quia Pater maior me est.29Et nunc dixi vobis,priusquam fiat, ut, cum factum fuerit, credatis.30Iam non multa loquarvobiscum, venit enim princeps mundi et in me non habet quidquam;31sed, utcognoscat mundus quia diligo Patrem, et sicut mandatum dedit mihi Pater, sicfacio. Surgite, eamus hinc.