Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Vangelo secondo Giovanni 2


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Et die tertio nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae, et erat mater Iesuibi;1 Et die tertia nuptiæ factæ sunt in Cana Galilææ, et erat mater Jesu ibi.
2 vocatus est autem et Iesus et discipuli eius ad nuptias.2 Vocatus est autem et Jesus, et discipuli ejus, ad nuptias.
3 Et deficientevino, dicit mater Iesu ad eum: “ Vinum non habent ”.3 Et deficiente vino, dicit mater Jesu ad eum : Vinum non habent.
4 Et dicit ei Iesus:“ Quid mihi et tibi, mulier? Nondum venit hora mea ”.4 Et dicit ei Jesus : Quid mihi et tibi est, mulier ? nondum venit hora mea.
5 Dicit mater eiusministris: “ Quodcumque dixerit vobis, facite ”.
5 Dicit mater ejus ministris : Quodcumque dixerit vobis, facite.
6 Erant autem ibi lapideae hydriae sex positae secundum purificationemIudaeorum, capientes singulae metretas binas vel ternas.6 Erant autem ibi lapideæ hydriæ sex positæ secundum purificationem Judæorum, capientes singulæ metretas binas vel ternas.
7 Dicit eis Iesus: “Implete hydrias aqua ”. Et impleverunt eas usque ad summum.7 Dicit eis Jesus : Implete hydrias aqua. Et impleverunt eas usque ad summum.
8 Et dicit eis:“ Haurite nunc et ferte architriclino ”. Illi autem tulerunt.8 Et dicit eis Jesus : Haurite nunc, et ferte architriclino. Et tulerunt.
9 Ut autemgustavit architriclinus aquam vinum factam et non sciebat unde esset, ministriautem sciebant, qui haurierant aquam, vocat sponsum architriclinus9 Ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam, et non sciebat unde esset, ministri autem sciebant, qui hauserant aquam : vocat sponsum architriclinus,
10 et dicitei: “ Omnis homo primum bonum vinum ponit et, cum inebriati fuerint, id quoddeterius est; tu servasti bonum vinum usque adhuc ”.10 et dicit ei : Omnis homo primum bonum vinum ponit et cum inebriati fuerint, tunc id, quod deterius est. Tu autem servasti bonum vinum usque adhuc.
11 Hoc fecit initiumsignorum Iesus in Cana Galilaeae et manifestavit gloriam suam, et crediderunt ineum discipuli eius.
11 Hoc fecit initium signorum Jesus in Cana Galilææ ; et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli ejus.
12 Post hoc descendit Capharnaum ipse et mater eius et fratres eius et discipulieius, et ibi manserunt non multis diebus.
12 Post hoc descendit Capharnaum ipse, et mater ejus, et fratres ejus, et discipuli ejus : et ibi manserunt non multis diebus.
13 Et prope erat Pascha Iudaeorum, et ascendit Hierosolymam Iesus.13 Et prope erat Pascha Judæorum, et ascendit Jesus Jerosolymam :
14 Et invenitin templo vendentes boves et oves et columbas, et nummularios sedentes;14 et invenit in templo vendentes boves, et oves, et columbas, et numularios sedentes.
15 etcum fecisset flagellum de funiculis, omnes eiecit de templo, oves quoque etboves, et nummulariorum effudit aes et mensas subvertit;15 Et cum fecisset quasi flagellum de funiculis, omnes ejecit de templo, oves quoque, et boves, et numulariorum effudit æs, et mensas subvertit.
16 et his, qui columbasvendebant, dixit: “ Auferte ista hinc! Nolite facere domum Patris mei domumnegotiationis ”.16 Et his qui columbas vendebant, dixit : Auferte ista hinc, et nolite facere domum patris mei, domum negotiationis.
17 Recordati sunt discipuli eius quia scriptum est: “ Zelusdomus tuae comedit me ”.17 Recordati sunt vero discipuli ejus quia scriptum est : Zelus domus tuæ comedit me.
18 Responderunt ergo Iudaei et dixerunt ei: “ Quodsignum ostendis nobis, quia haec facis? ”.18 Responderunt ergo Judæi, et dixerunt ei : Quod signum ostendis nobis, quia hæc facis ?
19 Respondit Iesus et dixit eis:“ Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud ”.19 Respondit Jesus, et dixit eis : Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud.
20 Dixeruntergo Iudaei: “ Quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc, et tutribus diebus excitabis illud? ”.20 Dixerunt ergo Judæi : Quadraginta et sex annis ædificatum est templum hoc, et tu in tribus diebus excitabis illud ?
21 Ille autem dicebat de templo corporissui.21 Ille autem dicebat de templo corporis sui.
22 Cum ergo resurrexisset a mortuis, recordati sunt discipuli eius quia hocdicebat, et crediderunt Scripturae et sermoni, quem dixit Iesus.
22 Cum ergo resurrexisset a mortuis, recordati sunt discipuli ejus, quia hoc dicebat, et crediderunt scripturæ et sermoni quem dixit Jesus.
23 Cum autem esset Hierosolymis in Pascha, in die festo, multi crediderunt innomine eius, videntes signa eius, quae faciebat.23 Cum autem esset Jerosolymis in Pascha in die festo, multi crediderunt in nomine ejus, videntes signa ejus, quæ faciebat.
24 Ipse autem Iesus noncredebat semetipsum eis, eo quod ipse nosset omnes,24 Ipse autem Jesus non credebat semetipsum eis, eo quod ipse nosset omnes,
25 et quia opus ei non erat,ut quis testimonium perhiberet de homine; ipse enim sciebat quid esset inhomine.
25 et quia opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine : ipse enim sciebat quid esset in homine.