Scrutatio

Venerdi, 26 aprile 2024 - San Marcellino ( Letture di oggi)

Vangelo secondo Giovanni 15


font

1Ego sum vitis vera, et Pater meus agricola est.2Omnem palmitem in menon ferentem fructum tollit eum; et omnem, qui fert fructum, purgat eum, utfructum plus afferat.3Iam vos mundi estis propter sermonem, quem locutus sumvobis.4Manete in me, et ego in vobis. Sicut palmes non potest ferre fructum asemetipso, nisi manserit in vite, sic nec vos, nisi in me manseritis.5Ego sumvitis, vos palmites. Qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum,quia sine me nihil potestis facere.6Si quis in me non manserit, missus estforas sicut palmes et aruit; et colligunt eos et in ignem mittunt, et ardent.7Si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint, quodcumque volueritis,petite, et fiet vobis.8In hoc clarificatus est Pater meus, ut fructum multumafferatis et efficiamini mei discipuli.9Sicut dilexit me Pater, et ego dilexivos; manete in dilectione mea.10Si praecepta mea servaveritis, manebitis indilectione mea, sicut ego Patris mei praecepta servavi et maneo in eiusdilectione.11Haec locutus sum vobis, ut gaudium meum in vobis sit, et gaudiumvestrum impleatur.
12Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos;13maioremhac dilectionem nemo habet, ut animam suam quis ponat pro amicis suis.14Vosamici mei estis, si feceritis, quae ego praecipio vobis.15Iam non dico vosservos, quia servus nescit quid facit dominus eius; vos autem dixi amicos, quiaomnia, quae audivi a Patre meo, nota feci vobis.16Non vos me elegistis, sedego elegi vos et posui vos, ut vos eatis et fructum afferatis, et fructus vestermaneat, ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis.17Haec mandovobis, ut diligatis invicem.
18Si mundus vos odit, scitote quia me priorem vobis odio habuit.19Si de mundoessetis, mundus, quod suum est, diligeret; quia vero de mundo non estis, sed egoelegi vos de mundo, propterea odit vos mundus.20Mementote sermonis, quem egodixi vobis: Non est servus maior domino suo. Si me persecuti sunt, et vospersequentur; si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt.21Sed haecomnia facient vobis propter nomen meum, quia nesciunt eum, qui misit me.22Sinon venissem et locutus fuissem eis, peccatum non haberent; nunc autemexcusationem non habent de peccato suo.23Qui me odit et Patrem meum odit.24Si opera non fecissem in eis, quae nemo alius fecit, peccatum non haberent; nuncautem et viderunt et oderunt et me et Patrem meum.25Sed ut impleatur sermo,qui in lege eorum scriptus est: “Odio me habuerunt gratis”.
26Cum autem venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritumveritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me;27sed etvos testimonium perhibetis, quia ab initio mecum estis.