Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Vangelo secondo Giovanni 2


font
NOVA VULGATALA SACRA BIBBIA
1 Et die tertio nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae, et erat mater Iesuibi;
2 vocatus est autem et Iesus et discipuli eius ad nuptias.
3 Et deficientevino, dicit mater Iesu ad eum: “ Vinum non habent ”.
4 Et dicit ei Iesus:“ Quid mihi et tibi, mulier? Nondum venit hora mea ”.
5 Dicit mater eiusministris: “ Quodcumque dixerit vobis, facite ”.
6 Erant autem ibi lapideae hydriae sex positae secundum purificationemIudaeorum, capientes singulae metretas binas vel ternas.
7 Dicit eis Iesus: “Implete hydrias aqua ”. Et impleverunt eas usque ad summum.
8 Et dicit eis:“ Haurite nunc et ferte architriclino ”. Illi autem tulerunt.
9 Ut autemgustavit architriclinus aquam vinum factam et non sciebat unde esset, ministriautem sciebant, qui haurierant aquam, vocat sponsum architriclinus
10 et dicitei: “ Omnis homo primum bonum vinum ponit et, cum inebriati fuerint, id quoddeterius est; tu servasti bonum vinum usque adhuc ”.
11 Hoc fecit initiumsignorum Iesus in Cana Galilaeae et manifestavit gloriam suam, et crediderunt ineum discipuli eius.
12 Post hoc descendit Capharnaum ipse et mater eius et fratres eius et discipulieius, et ibi manserunt non multis diebus.
13 Et prope erat Pascha Iudaeorum, et ascendit Hierosolymam Iesus.
14 Et invenitin templo vendentes boves et oves et columbas, et nummularios sedentes;
15 etcum fecisset flagellum de funiculis, omnes eiecit de templo, oves quoque etboves, et nummulariorum effudit aes et mensas subvertit;
16 et his, qui columbasvendebant, dixit: “ Auferte ista hinc! Nolite facere domum Patris mei domumnegotiationis ”.
17 Recordati sunt discipuli eius quia scriptum est: “ Zelusdomus tuae comedit me ”.
18 Responderunt ergo Iudaei et dixerunt ei: “ Quodsignum ostendis nobis, quia haec facis? ”.
19 Respondit Iesus et dixit eis:“ Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud ”.
20 Dixeruntergo Iudaei: “ Quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc, et tutribus diebus excitabis illud? ”.
21 Ille autem dicebat de templo corporissui.
22 Cum ergo resurrexisset a mortuis, recordati sunt discipuli eius quia hocdicebat, et crediderunt Scripturae et sermoni, quem dixit Iesus.
23 Cum autem esset Hierosolymis in Pascha, in die festo, multi crediderunt innomine eius, videntes signa eius, quae faciebat.
24 Ipse autem Iesus noncredebat semetipsum eis, eo quod ipse nosset omnes,
25 et quia opus ei non erat,ut quis testimonium perhiberet de homine; ipse enim sciebat quid esset inhomine.