Scrutatio

Martedi, 23 aprile 2024 - San Giorgio ( Letture di oggi)

Vangelo secondo Giovanni 21


font

1Postea manifestavit se ite rum Iesus discipulis ad mare Tiberiadis;manifestavit autem sic.2Erant simul Simon Petrus et Thomas, qui diciturDidymus, et Nathanael, qui erat a Cana Galilaeae, et filii Zebedaei et alii exdiscipulis eius duo.3Dicit eis Simon Petrus: “ Vado piscari ”. Dicunt ei:“ Venimus et nos tecum ”. Exierunt et ascenderunt in navem; et illa noctenihil prendiderunt.
4Mane autem iam facto, stetit Iesus in litore; non tamen sciebant discipuliquia Iesus est.5Dicit ergo eis Iesus: “ Pueri, numquid pulmentarium habetis?”. Responderunt ei: “ Non ”.6Ille autem dixit eis: “ Mittite indexteram navigii rete et invenietis ”. Miserunt ergo et iam non valebant illudtrahere a multitudine piscium.7Dicit ergo discipulus ille, quem diligebatIesus, Petro: “ Dominus est! ”. Simon ergo Petrus, cum audisset quia Dominusest, tunicam succinxit se, erat enim nudus, et misit se in mare;8alii autemdiscipuli navigio venerunt, non enim longe erant a terra, sed quasi cubitisducentis, trahentes rete piscium.
9Ut ergo descenderunt in terram, vident prunas positas et piscem superpositumet panem.10Dicit eis Iesus: “ Afferte de piscibus, quos prendidistis nunc”.11Ascendit ergo Simon Petrus et traxit rete in terram, plenum magnispiscibus centum quinquaginta tribus; et cum tanti essent, non est scissum rete.12Dicit eis Iesus: “ Venite, prandete ”. Nemo autem audebat discipuloruminterrogare eum: “ Tu quis es? ”, scientes quia Dominus est.
13Venit Iesus et accipit panem et dat eis et piscem similiter.14Hoc iamtertio manifestatus est Iesus discipulis, cum resurrexisset a mortuis.
15Cum ergo prandissent, dicit Simoni Petro Iesus: “ Simon Ioannis, diligis meplus his? ”. Dicit ei: “ Etiam, Domine, tu scis quia amo te ”. Dicit ei:“ Pasce agnos meos ”.16Dicit ei iterum secundo: “ Simon Ioannis, diligisme? ”. Ait illi: “ Etiam, Domine, tu scis quia amo te ”. Dicit ei: “Pasce oves meas ”.17Dicit ei tertio: “ Simon Ioannis, amas me? ”.Contristatus est Petrus quia dixit ei tertio: “ Amas me? ”, et dicit ei: “Domine, tu omnia scis, tu cognoscis quia amo te ”. Dicit ei: “ Pasce ovesmeas.18Amen, amen dico tibi: Cum esses iunior, cingebas teipsum et ambulabas,ubi volebas; cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget etducet, quo non vis ”.19Hoc autem dixit significans qua morte clarificaturusesset Deum. Et hoc cum dixisset, dicit ei: “ Sequere me ”.
20Conversus Petrus videt illum discipulum, quem diligebat Iesus, sequentem, quiet recubuit in cena super pectus eius et dixit: “ Domine, quis est qui traditte? ”.21Hunc ergo cum vidisset Petrus, dicit Iesu: “ Domine, hic autemquid? ”.22Dicit ei Iesus: “ Si eum volo manere donec veniam, quid ad te?Tu me sequere ”.23Exivit ergo sermo iste in fratres, quia discipulus illenon moritur. Non autem dixit ei Iesus: “ Non moritur ”, sed: “ Si eum volomanere donec veniam, quid ad te? ”.
24Hic est discipulus, qui testimonium perhibet de his et scripsit haec; etscimus quia verum est testimonium eius.25Sunt autem et alia multa, quae fecitIesus; quae, si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum capere eos,qui scribendi sunt, libros.