Scrutatio

Sabato, 20 aprile 2024 - Beata Chiara Bosatta ( Letture di oggi)

Vangelo secondo Giovanni 6


font

1Post haec abiit Iesus trans mare Galilaeae, quod est Tiberiadis.2Etsequebatur eum multitudo magna, quia videbant signa, quae faciebat super his,qui infirmabantur.3Subiit autem in montem Iesus et ibi sedebat cum discipulissuis.4Erat autem proximum Pascha, dies festus Iudaeorum.5Cum sublevassetergo oculos Iesus et vidisset quia multitudo magna venit ad eum, dicit adPhilippum: “ Unde ememus panes, ut manducent hi? ”.6Hoc autem dicebattentans eum; ipse enim sciebat quid esset facturus.7Respondit ei Philippus:“ Ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis, ut unusquisque modicum quidaccipiat! ”.8Dicit ei unus ex discipulis eius, Andreas frater Simonis Petri:9“ Est puer hic, qui habet quinque panes hordeaceos et duos pisces; sed haecquid sunt propter tantos? ”.10Dixit Iesus: “ Facite homines discumbere ”.Erat autem fenum multum in loco. Discubuerunt ergo viri numero quasi quinquemilia.11Accepit ergo panes Iesus et, cum gratias egisset, distribuitdiscumbentibus; similiter et ex piscibus, quantum volebant.12Ut autem impletisunt, dicit discipulis suis: “ Colligite, quae superaverunt, fragmenta, nequid pereat ”.13Collegerunt ergo et impleverunt duodecim cophinosfragmentorum ex quinque panibus hordeaceis, quae superfuerunt his, quimanducaverunt.
14Illi ergo homines, cum vidissent quod fecerat signum, dicebant: “ Hic estvere propheta, qui venit in mundum! ”.15Iesus ergo, cum cognovisset quiaventuri essent, ut raperent eum et facerent eum regem, secessit iterum in montemipse solus.
16Ut autem sero factum est, descenderunt discipuli eius ad mare17et, cumascendissent navem, veniebant trans mare in Capharnaum. Et tenebrae iam factaeerant, et nondum venerat ad eos Iesus.18Mare autem, vento magno flante,exsurgebat.19Cum remigassent ergo quasi stadia viginti quinque aut triginta,vident Iesum ambulantem super mare et proximum navi fieri, et timuerunt.20Illeautem dicit eis: “ Ego sum, nolite timere! ”.21Volebant ergo accipere eumin navem, et statim fuit navis ad terram, in quam ibant.
22Altera die turba, quae stabat trans mare, vidit quia navicula alia non eratibi, nisi una, et quia non introisset cum discipulis suis Iesus in navem, sedsoli discipuli eius abiissent;23aliae supervenerunt naves a Tiberiade iuxtalocum, ubi manducaverant panem, gratias agente Domino.24Cum ergo vidissetturba quia Iesus non esset ibi neque discipuli eius, ascenderunt ipsi naviculaset venerunt Capharnaum quaerentes Iesum.25Et cum invenissent eum trans mare,dixerunt ei: “ Rabbi, quando huc venisti? ”.
26Respondit eis Iesus et dixit: “ Amen, amen dico vobis: Quaeritis me, nonquia vidistis signa, sed quia manducastis ex panibus et saturati estis.27Operamini non cibum, qui perit, sed cibum, qui permanet in vitam aeternam, quemFilius hominis vobis dabit; hunc enim Pater signavit Deus! ”.28Dixerunt ergoad eum: “ Quid faciemus, ut operemur opera Dei? ”.29Respondit Iesus etdixit eis: “ Hoc est opus Dei, ut credatis in eum, quem misit ille ”.
30Dixerunt ergo ei: “ Quod ergo tu facis signum, ut videamus et credamustibi? Quid operaris?31Patres nostri manna manducaverunt in deserto, sicutscriptum est: “Panem de caelo dedit eis manducare” ”.32Dixit ergo eisIesus: “ Amen, amen dico vobis: Non Moyses dedit vobis panem de caelo, sedPater meus dat vobis panem de caelo verum;33panis enim Dei est, qui descenditde caelo et dat vitam mundo ”.34Dixerunt ergo ad eum: “ Domine, semper danobis panem hunc ”.35Dixit eis Iesus: “ Ego sum panis vitae. Qui venit adme, non esuriet; et, qui credit in me, non sitiet umquam.36Sed dixi vobis,quia et vidistis me et non creditis.37Omne, quod dat mihi Pater, ad me veniet;et eum, qui venit ad me, non eiciam foras,38quia descendi de caelo, non utfaciam voluntatem meam sed voluntatem eius, qui misit me.39Haec est autemvoluntas eius, qui misit me, ut omne, quod dedit mihi, non perdam ex eo, sedresuscitem illud in novissimo die.40Haec est enim voluntas Patris mei, utomnis, qui videt Filium et credit in eum, habeat vitam aeternam; et resuscitaboego eum in novissimo die ”.
41Murmurabant ergo Iudaei de illo, quia dixisset: “ Ego sum panis, qui decaelo descendi ”,42et dicebant: “ Nonne hic est Iesus filius Ioseph, cuiusnos novimus patrem et matrem? Quomodo dicit nunc: “De caelo descendi”? ”.
43Respondit Iesus et dixit eis: “ Nolite murmurare in invicem.44Nemo potestvenire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum; et ego resuscitabo eum innovissimo die.45Est scriptum in Prophetis: “Et erunt omnes docibiles Dei “.Omnis, qui audivit a Patre et didicit, venit ad me.46Non quia Patrem viditquisquam, nisi is qui est a Deo, hic vidit Patrem.47Amen, amen dico vobis: Quicredit, habet vitam aeternam.
48Ego sum panis vitae.49Patres vestri manducaverunt in deserto manna etmortui sunt.50Hic est panis de caelo descendens, ut, si quis ex ipsomanducaverit, non moriatur.51Ego sum panis vivus, qui de caelo descendi. Siquis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum; panis autem, quem ego dabo,caro mea est pro mundi vita ”.
52Litigabant ergo Iudaei ad invicem dicentes: “ Quomodo potest hic nobiscarnem suam dare ad manducandum? ”.53Dixit ergo eis Iesus: “ Amen, amendico vobis: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis eiussanguinem, non habetis vitam in vobismetipsis.54Qui manducat meam carnem etbibit meum sanguinem, habet vitam aeternam; et ego resuscitabo eum in novissimodie.55Caro enim mea verus est cibus, et sanguis meus verus est potus.56Quimanducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo.57Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem; et, qui manducat me, etipse vivet propter me.58Hic est panis, qui de caelo descendit, non sicutmanducaverunt patres et mortui sunt; qui manducat hunc panem, vivet in aeternum”.59Haec dixit in synagoga docens in Capharnaum.60Multi ergo audientes exdiscipulis eius dixerunt: “ Durus est hic sermo! Quis potest eum audire? ”.61Sciens autem Iesus apud semetipsum quia murmurarent de hoc discipuli eius,dixit eis: “ Hoc vos scandalizat?62Si ergo videritis Filium hominisascendentem, ubi erat prius?63Spiritus est, qui vivificat, caro non prodestquidquam; verba, quae ego locutus sum vobis, Spiritus sunt et vita sunt.64Sedsunt quidam ex vobis, qui non credunt ”. Sciebat enim ab initio Iesus, quiessent non credentes, et quis traditurus esset eum.65Et dicebat: “ Proptereadixi vobis: Nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre ”.
66Ex hoc multi discipulorum eius abierunt retro et iam non cum illo ambulabant.67Dixit ergo Iesus ad Duodecim: “ Numquid et vos vultis abire? ”.68Respondit ei Simon Petrus: “ Domine, ad quem ibimus? Verba vitae aeternaehabes;69et nos credidimus et cognovimus quia tu es Sanctus Dei ”.70Respondit eis Iesus: “ Nonne ego vos Duodecim elegi? Et ex vobis unus Diabolusest ”.71Dicebat autem Iudam Simonis Iscariotis; hic enim erat tradituruseum, cum esset unus ex Duodecim.