Scrutatio

Giovedi, 18 aprile 2024 - San Galdino ( Letture di oggi)

Vangelo secondo Giovanni 5


font

1Post haec erat dies festus Iu daeorum, et ascendit Iesus Hie rosolymam.2Est autem Hierosolymis, super Probatica, piscina, quae cognominatur Hebraice
Bethsatha, quinque porticus habens.
3In his iacebat multitudo languentium,caecorum, claudorum, aridorum.
4
5Erat autem quidam homo ibi triginta et octoannos habens in infirmitate sua.6Hunc cum vidisset Iesus iacentem, etcognovisset quia multum iam tempus habet, dicit ei: “ Vis sanus fieri? ”.7Respondit ei languidus: “ Domine, hominem non habeo, ut, cum turbata fueritaqua, mittat me in piscinam; dum autem venio ego, alius ante me descendit ”.8Dicit ei Iesus: “ Surge, tolle grabatum tuum et ambula ”.9Et statim sanusfactus est homo et sustulit grabatum suum et ambulabat.
Erat autem sabbatum in illo die.
10Dicebant ergo Iudaei illi, qui sanatusfuerat: “ Sabbatum est, et non licet tibi tollere grabatum tuum ”.11Illeautem respondit eis: “ Qui me fecit sanum, ille mihi dixit: “Tolle grabatumtuum et ambula” ”.12Interrogaverunt eum: “ Quis est ille homo, qui dixittibi: “Tolle et ambula”? ”.13Is autem, qui sanus fuerat effectus,nesciebat quis esset; Iesus enim declinavit a turba constituta in loco.14Postea invenit eum Iesus in templo et dixit illi: “ Ecce sanus factus es; iamnoli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat ”.15Abiit ille homo etnuntiavit Iudaeis quia Iesus esset, qui fecit eum sanum.16Et proptereapersequebantur Iudaei Iesum, quia haec faciebat in sabbato.17Iesus autemrespondit eis: “ Pater meus usque modo operatur, et ego operor ”.18Propterea ergo magis quaerebant eum Iudaei interficere, quia non solum solvebatsabbatum, sed et Patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo.
19Respondit itaque Iesus et dixit eis: “ Amen, amen dico vobis: Non potestFilius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem; quaecumque enimille faciat, haec et Filius similiter facit.20Pater enim diligit Filium etomnia demonstrat ei, quae ipse facit, et maiora his demonstrabit ei opera, utvos miremini.21Sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius,quos vult, vivificat.22Neque enim Pater iudicat quemquam, sed iudicium omnededit Filio,23ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem. Qui nonhonorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum.24Amen, amen dicovobis: Qui verbum meum audit et credit ei, qui misit me, habet vitam aeternam etin iudicium non venit, sed transiit a morte in vitam.25Amen, amen dico vobis:Venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei et, quiaudierint, vivent.26Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit etFilio vitam habere in semetipso;27et potestatem dedit ei iudicium facere, quiaFilius hominis est.28Nolite mirari hoc, quia venit hora, in qua omnes, qui inmonumentis sunt, audient vocem eius;29et procedent, qui bona fecerunt, inresurrectionem vitae, qui vero mala egerunt, in resurrectionem iudicii.30Nonpossum ego a meipso facere quidquam; sicut audio, iudico, et iudicium meumiustum est, quia non quaero voluntatem meam, sed voluntatem eius, qui misit me.
31Si ego testimonium perhibeo de meipso, testimonium meum non est verum;32alius est, qui testimonium perhibet de me, et scio quia verum est testimonium,quod perhibet de me.33Vos misistis ad Ioannem, et testimonium perhibuitveritati;34ego autem non ab homine testimonium accipio, sed haec dico, ut vossalvi sitis.35Ille erat lucerna ardens et lucens; vos autem voluistisexsultare ad horam in luce eius.
36Ego autem habeo testimonium maius Ioanne; opera enim, quae dedit mihi Pater,ut perficiam ea, ipsa opera, quae ego facio, testimonium perhibent de me, quiaPater me misit;37et, qui misit me, Pater, ipse testimonium perhibuit de me.Neque vocem eius umquam audistis neque speciem eius vidistis;38et verbum eiusnon habetis in vobis manens, quia, quem misit ille, huic vos non creditis.39Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam aeternam habere; et illaesunt, quae testimonium perhibent de me.40Et non vultis venire ad me, ut vitamhabeatis.
41Gloriam ab hominibus non accipio,42sed cognovi vos, quia dilectionem Deinon habetis in vobis.43Ego veni in nomine Patris mei, et non accipitis me; sialius venerit in nomine suo, illum accipietis.44Quomodo potestis vos credere,qui gloriam ab invicem accipitis, et gloriam, quae a solo est Deo, nonquaeritis?45Nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem; est quiaccuset vos: Moyses, in quo vos speratis.46Si enim crederetis Moysi,crederetis forsitan et mihi; de me enim ille scripsit.47Si autem illiuslitteris non creditis, quomodo meis verbis credetis? ”.