Scrutatio

Venerdi, 26 aprile 2024 - San Marcellino ( Letture di oggi)

Vangelo secondo Giovanni 12


font

1Iesus ergo ante sex dies Paschae venit Bethaniam, ubi erat Lazarus, quemsuscitavit a mortuis Iesus.2Fecerunt ergo ei cenam ibi, et Martha ministrabat,Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo.3Maria ergo accepit libramunguenti nardi puri, pretiosi, et unxit pedes Iesu et extersit capillis suispedes eius; domus autem impleta est ex odore unguenti.4Dicit autem IudasIscariotes, unus ex discipulis eius, qui erat eum traditurus:5“ Quare hocunguentum non veniit trecentis denariis et datum est egenis? ”.6Dixit autemhoc, non quia de egenis pertinebat ad eum, sed quia fur erat et, loculos habens,ea, quae mittebantur, portabat.7Dixit ergo Iesus: “ Sine illam, ut in diemsepulturae meae servet illud.8Pauperes enim semper habetis vobiscum, me autemnon semper habetis ”.
9Cognovit ergo turba multa ex Iudaeis quia illic est, et venerunt non propterIesum tantum, sed ut et Lazarum viderent, quem suscitavit a mortuis.10Cogitaverunt autem principes sacerdotum, ut et Lazarum interficerent,11quiamulti propter illum abibant ex Iudaeis et credebant in Iesum.
12In crastinum turba multa, quae venerat ad diem festum, cum audissent quiavenit Iesus Hierosolymam,13acceperunt ramos palmarum et processerunt obviam eiet clamabant:
“ Hosanna!
Benedictus, qui venit in nomine Domini, et rex Israel! ”.
14Invenit autem Iesus asellum et sedit super eum, sicut scriptum est:
15“ Noli timere, filia Sion.
Ecce rex tuus venit
sedens super pullum asinae ”.
16Haec non cognoverunt discipuli eius primum, sed quando glorificatus estIesus, tunc recordati sunt quia haec erant scripta de eo, et haec fecerunt ei.17Testimonium ergo perhibebat turba, quae erat cum eo, quando Lazarum vocavitde monumento et suscitavit eum a mortuis.18Propterea et obviam venit ei turba,quia audierunt eum fecisse hoc signum.19Pharisaei ergo dixerunt ad semetipsos:“ Videtis quia nihil proficitis? Ecce mundus post eum abiit! ”.
20Erant autem Graeci quidam ex his, qui ascenderant, ut adorarent in die festo;21hi ergo accesserunt ad Philippum, qui erat a Bethsaida Galilaeae, et rogabanteum dicentes: “ Domine, volumus Iesum videre ”.22Venit Philippus et dicitAndreae; venit Andreas et Philippus et dicunt Iesu.23Iesus autem respondet eisdicens: “ Venit hora, ut glorificetur Filius hominis.24Amen, amen dicovobis: Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet;si autem mortuum fuerit, multum fructum affert.25Qui amat animam suam, perditeam; et, qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodiet eam.26Si quis mihi ministrat, me sequatur, et ubi sum ego, illic et minister meuserit; si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater.27Nunc anima meaturbata est. Et quid dicam? Pater, salvifica me ex hora hac? Sed propterea veniin horam hanc.28Pater, glorifica tuum nomen! ”. Venit ergo vox de caelo: “Et glorificavi et iterum glorificabo ”.29Turba ergo, quae stabat etaudierat, dicebat tonitruum factum esse; alii dicebant: “ Angelus ei locutusest ”.30Respondit Iesus et dixit: “ Non propter me vox haec facta est sedpropter vos.31Nunc iudicium est huius mundi, nunc princeps huius mundieicietur foras;32et ego, si exaltatus fuero a terra, omnes traham ad meipsum”.33Hoc autem dicebat significans, qua morte esset moriturus.34Responditergo ei turba: “ Nos audivimus ex Lege, quia Christus manet in aeternum; etquomodo tu dicis: “Oportet exaltari Filium hominis”? Quis est iste Filiushominis? ”.35Dixit ergo eis Iesus: “ Adhuc modicum tempus lumen in vobisest. Ambulate, dum lucem habetis, ut non tenebrae vos comprehendant; et, quiambulat in tenebris, nescit quo vadat.36Dum lucem habetis, credite in lucem,ut filii lucis fiatis ”. Haec locutus est Iesus et abiit et abscondit se abeis.
37Cum autem tanta signa fecisset coram eis, non credebant in eum,38ut sermoIsaiae prophetae impleretur, quem dixit:
“ Domine, quis credidit auditui nostro,
et brachium Domini cui revelatum est? ”.
39Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias:
40“ Excaecavit oculos eorum
et induravit eorum cor,
ut non videant oculis
et intellegant corde et convertantur,
et sanem eos ”.
41Haec dixit Isaias, quia vidit gloriam eius et locutus est de eo.42Verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum, sed propter pharisaeosnon confitebantur, ut de synagoga non eicerentur;43dilexerunt enim gloriamhominum magis quam gloriam Dei.
44Iesus autem clamavit et dixit: “ Qui credit in me, non credit in me sed ineum, qui misit me;45et, qui videt me, videt eum, qui misit me.46Ego lux inmundum veni, ut omnis, qui credit in me, in tenebris non maneat.47Et si quisaudierit verba mea et non custodierit, ego non iudico eum; non enim veni, utiudicem mundum, sed ut salvificem mundum.48Qui spernit me et non accipit verbamea, habet, qui iudicet eum: sermo, quem locutus sum, ille iudicabit eum innovissimo die,49quia ego ex meipso non sum locutus, sed, qui misit me, Pater,ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar.50Et scio quia mandatumeius vita aeterna est. Quae ergo ego loquor, sicut dixit mihi Pater, sic loquor”.