Scrutatio

Venerdi, 26 aprile 2024 - San Marcellino ( Letture di oggi)

Vangelo secondo Giovanni 16


font

1Haec locutus sum vobis, ut non scandalizemini.2Absque synagogisfacient vos; sed venit hora, ut omnis, qui interficit vos, arbitretur obsequiumse praestare Deo.3Et haec facient, quia non noverunt Patrem neque me.4Sedhaec locutus sum vobis, ut, cum venerit hora eorum, reminiscamini eorum, quiaego dixi vobis. Haec autem vobis ab initio non dixi, quia vobiscum eram.
5At nunc vado ad eum, qui me misit, et nemo ex vobis interrogat me: “Quovadis?”.6Sed quia haec locutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum.7Sed ego veritatem dico vobis: Expedit vobis, ut ego vadam. Si enim non abiero,Paraclitus non veniet ad vos; si autem abiero, mittam eum ad vos.8Et cumvenerit ille, arguet mundum de peccato et de iustitia et de iudicio:9depeccato quidem, quia non credunt in me;10de iustitia vero, quia ad Patremvado, et iam non videtis me;11de iudicio autem, quia princeps mundi huiusiudicatus est.
12Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo.13Cum autemvenerit ille, Spiritus veritatis, deducet vos in omnem veritatem; non enimloquetur a semetipso, sed quaecumque audiet, loquetur et, quae ventura sunt,annuntiabit vobis.14Ille me clarificabit, quia de meo accipiet et annuntiabitvobis.15Omnia, quaecumque habet Pater, mea sunt; propterea dixi quia de meoaccipit et annuntiabit vobis.
16Modicum, et iam non videtis me; et iterum modicum, et videbitis me ”.17Dixerunt ergo ex discipulis eius ad invicem: “ Quid est hoc, quod dicit nobis:“Modicum, et non videtis me; et iterum modicum, et videbitis me” et: “Vadoad Patrem”? ”.18Dicebant ergo: “ Quid est hoc, quod dicit: “Modicum”?Nescimus quid loquitur ”.19Cognovit Iesus quia volebant eum interrogare etdixit eis: “ De hoc quaeritis inter vos, quia dixi: “Modicum, et non videtisme; et iterum modicum, et videbitis me”?20Amen, amen dico vobis quiaplorabitis et flebitis vos, mundus autem gaudebit; vos contristabimini, sedtristitia vestra vertetur in gaudium.21Mulier, cum parit, tristitiam habet,quia venit hora eius; cum autem pepererit puerum, iam non meminit pressuraepropter gaudium, quia natus est homo in mundum.22Et vos igitur nunc quidemtristitiam habetis; iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudiumvestrum nemo tollit a vobis.23Et in illo die me non rogabitis quidquam.
Amen, amen dico vobis: Si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis.
24Usque modo non petistis quidquam in nomine meo. Petite et accipietis, ut gaudiumvestrum sit plenum.25Haec in proverbiis locutus sum vobis; venit hora, cum iamnon in proverbiis loquar vobis, sed palam de Patre annuntiabo vobis.26Illo diein nomine meo petetis, et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis;27ipse enim Pater amat vos, quia vos me amastis et credidistis quia ego a Deoexivi.28Exivi a Patre et veni in mundum; iterum relinquo mundum et vado adPatrem ”.29Dicunt discipuli eius: “ Ecce nunc palam loqueris, etproverbium nullum dicis.30Nunc scimus quia scis omnia, et non opus est tibi,ut quis te interroget; in hoc credimus quia a Deo existi ”.31Respondit eisIesus: “ Modo creditis?32Ecce venit hora et iam venit, ut dispergaminiunusquisque in propria et me solum relinquatis; et non sum solus, quia Patermecum est.33Haec locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis; in mundopressuram habetis, sed confidite, ego vici mundum ”.