Scrutatio

Martedi, 23 aprile 2024 - San Giorgio ( Letture di oggi)

Vangelo secondo Giovanni 7


font

1Et post haec ambulabat Iesus in Galilaeam; non enim volebat in Iudaeamambulare, quia quaerebant eum Iudaei interficere.
2Erat autem in proximo dies festus Iudaeorum, Scenopegia.3Dixerunt ergo adeum fratres eius: “ Transi hinc et vade in Iudaeam, ut et discipuli tuivideant opera tua, quae facis.4Nemo quippe in occulto quid facit et quaeritipse in palam esse. Si haec facis, manifesta teipsum mundo ”.5Neque enimfratres eius credebant in eum.6Dicit ergo eis Iesus: “ Tempus meum nondumadest, tempus autem vestrum semer est paratum.7Non potest mundus odisse vos;me autem odit, quia ego testimonium perhibeo de illo, quia opera eius mala sunt.8Vos ascendite ad diem festum; ego non ascendo ad diem festum istum, quia meumtempus nondum impletum est ”.9Haec autem cum dixisset, ipse mansit inGalilaea.
10Ut autem ascenderunt fratres eius ad diem festum, tunc et ipse ascendit, nonmanifeste sed quasi in occulto.11Iudaei ergo quaerebant eum in die festo etdicebant: “ Ubi est ille? ”.12Et murmur multus de eo erat in turba. Aliiquidem dicebant: “ Bonus est! ”; alii autem dicebant: “ Non, sed seducitturbam! ”.13Nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum Iudaeorum.
14Iam autem die festo mediante, ascendit Iesus in templum et docebat.15Mirabantur ergo Iudaei dicentes: “ Quomodo hic litteras scit, cum nondidicerit? ”.16Respondit ergo eis Iesus et dixit: “ Mea doctrina non estmea sed eius, qui misit me.17Si quis voluerit voluntatem eius facere,cognoscet de doctrina utrum ex Deo sit, an ego a meipso loquar.18Qui asemetipso loquitur, gloriam propriam quaerit; qui autem quaerit gloriam eius,qui misit illum, hic verax est, et iniustitia in illo non est.19Nonne Moysesdedit vobis legem? Et nemo ex vobis facit legem. Quid me quaeritis interficere?”.20Respondit turba: “ Daemonium habes! Quis te quaerit interficere? ”.21Respondit Iesus et dixit eis: “ Unum opus feci, et omnes miramini.22Propterea Moyses dedit vobis circumcisionem — non quia ex Moyse est sed expatribus — et in sabbato circumciditis hominem.23Si circumcisionem accipithomo in sabbato, ut non solvatur lex Moysis, mihi indignamini, quia totumhominem sanum feci in sabbato?24Nolite iudicare secundum faciem, sed iustumiudicium iudicate ”.
25Dicebant ergo quidam ex Hierosolymitis: “ Nonne hic est, quem quaeruntinterficere?26Et ecce palam loquitur, et nihil ei dicunt. Numquid verecognoverunt principes quia hic est Christus?27Sed hunc scimus unde sit,Christus autem cum venerit, nemo scit unde sit ”.28Clamavit ergo docens intemplo Iesus et dicens: “ Et me scitis et unde sim scitis. Et a meipso nonveni, sed est verus, qui misit me, quem vos non scitis.29Ego scio eum, quia abipso sum, et ipse me misit ”.30Quaerebant ergo eum apprehendere, et nemomisit in illum manus, quia nondum venerat hora eius.31De turba autem multicrediderunt in eum et dicebant: “ Christus cum venerit, numquid plura signafaciet quam quae hic fecit? ”.
32Audierunt pharisaei turbam murmurantem de illo haec et miserunt pontifices etpharisaei ministros, ut apprehenderent eum.33Dixit ergo Iesus: “ Adhucmodicum tempus vobiscum sum et vado ad eum, qui misit me.34Quaeretis me et noninvenietis; et ubi sum ego, vos non potestis venire ”.35Dixerunt ergo Iudaeiad seipsos: “ Quo hic iturus est, quia nos non inveniemus eum? Numquid indispersionem Graecorum iturus est et docturus Graecos?36Quis est hic sermo,quem dixit: “Quaeretis me et non invenietis” et: “Ubi sum ego, vos nonpotestis venire”? ”.
37In novissimo autem die magno festivitatis stabat Iesus et clamavit dicens:“ Si quis sitit, veniat ad me et bibat,38qui credit in me. Sicut dixitScriptura, flumina de ventre eius fluent aquae vivae ”.39Hoc autem dixit deSpiritu, quem accepturi erant qui crediderant in eum. Nondum enim erat Spiritus,quia Iesus nondum fuerat glorificatus.
40Ex illa ergo turba, cum audissent hos sermones, dicebant: “ Hic est verepropheta! ”;41alii dicebant: “ Hic est Christus! ”; quidam autemdicebant: “ Numquid a Galilaea Christus venit?42Nonne Scriptura dixit: “Exsemine David et de Bethlehem castello, ubi erat David, venit Christus”? ”.43Dissensio itaque facta est in turba propter eum.
44Quidam autem ex ipsis volebant apprehendere eum, sed nemo misit super illummanus.45Venerunt ergo ministri ad pontifices et pharisaeos; et dixerunt eisilli: “ Quare non adduxistis eum? ”.46Responderunt ministri: “ Numquamsic locutus est homo ”.47Responderunt ergo eis pharisaei: “ Numquid et vosseducti estis?48Numquid aliquis ex principibus credidit in eum aut expharisaeis?49Sed turba haec, quae non novit legem, maledicti sunt! ”.50Dicit Nicodemus ad eos, ille qui venit ad eum antea, qui unus erat ex ipsis:51“ Numquid lex nostra iudicat hominem, nisi audierit ab ipso prius etcognoverit quid faciat? ”.52Responderunt et dixerunt ei: “ Numquid et tuex Galilaea es? Scrutare et vide quia propheta a Galilaea non surgit! ”.53Etreversi sunt unusquisque in domum suam.