Scrutatio

Giovedi, 18 aprile 2024 - San Galdino ( Letture di oggi)

Vangelo secondo Giovanni 9


font

1Et praeteriens vidit hominem caecum a nativitate.2Et interro gaverunteum discipuli sui dicentes: “ Rabbi, quis peccavit, hic aut parentes eius, utcaecus nasceretur? ”.3Respondit Iesus: “ Neque hic peccavit neque parenteseius, sed ut manifestentur opera Dei in illo.4Nos oportet operari opera eius,qui misit me, donec dies est; venit nox, quando nemo potest operari.5Quamdiuin mundo sum, lux sum mundi ”.6Haec cum dixisset, exspuit in terram et fecitlutum ex sputo et linivit lutum super oculos eius7et dixit ei: “ Vade, lavain natatoria Siloae! ” — quod interpretatur Missus C. Abiit ergo et lavit etvenit videns.8Itaque vicini et, qui videbant eum prius quia mendicus erat,dicebant: “ Nonne hic est, qui sedebat et mendicabat? ”;9alii dicebant:“ Hic est! ”; alii dicebant: “ Nequaquam, sed similis est eius! ”. Illedicebat: “ Ego sum! ”.10Dicebant ergo ei: “ Quomodo igitur aperti suntoculi tibi? ”.11Respondit ille: “ Homo, qui dicitur Iesus, lutum fecit etunxit oculos meos et dixit mihi: “Vade ad Siloam et lava! “. Abii ergo etlavi et vidi ”.12Et dixerunt ei: “ Ubi est ille? ”. Ait: “ Nescio ”.
13Adducunt eum ad pharisaeos, qui caecus fuerat.14Erat autem sabbatum, in quadie lutum fecit Iesus et aperuit oculos eius.15Iterum ergo interrogabant eteum pharisaei quomodo vidisset. Ille autem dixit eis: “ Lutum posuit superoculos meos, et lavi et video ”.16Dicebant ergo ex pharisaeis quidam: “Non est hic homo a Deo, quia sabbatum non custodit! ”; alii autem dicebant:“ Quomodo potest homo peccator haec signa facere? ”. Et schisma erat in eis.17Dicunt ergo caeco iterum: “ Tu quid dicis de eo quia aperuit oculos tuos?”. Ille autem dixit: “ Propheta est! ”.18Non crediderunt ergo Iudaei deillo quia caecus fuisset et vidisset, donec vocaverunt parentes eius, quividerat.19Et interrogaverunt eos dicentes: “ Hic est filius vester, quem vosdicitis quia caecus natus est? Quomodo ergo nunc videt? ”.20Responderuntergo parentes eius et dixerunt: “ Scimus quia hic est filius noster et quiacaecus natus est.21Quomodo autem nunc videat nescimus, aut quis eius aperuitoculos nos nescimus; ipsum interrogate. Aetatem habet; ipse de se loquetur! ”.22Haec dixerunt parentes eius, quia timebant Iudaeos; iam enim conspiraverantIudaei, ut, si quis eum confiteretur Christum, extra synagogam fieret.23Propterea parentes eius dixerunt: “ Aetatem habet; ipsum interrogate! ”.
24Vocaverunt ergo rursum hominem, qui fuerat caecus, et dixerunt ei: “ Dagloriam Deo! Nos scimus quia hic homo peccator est ”.25Respondit ergo ille:“ Si peccator est nescio; unum scio quia, caecus cum essem, modo video ”.26Dixerunt ergo illi: “ Quid fecit tibi? Quomodo aperuit oculos tuos? ”.27Respondit eis: “ Dixi vobis iam, et non audistis; quid iterum vultis audire?Numquid et vos vultis discipuli eius fieri? ”.28Et maledixerunt ei etdixerunt: “ Tu discipulus illius es, nos autem Moysis discipuli sumus.29Nosscimus quia Moysi locutus est Deus; hunc autem nescimus unde sit ”.30Respondit homo et dixit eis: “ In hoc enim mirabile est, quia vos nescitisunde sit, et aperuit meos oculos!31Scimus quia peccatores Deus non audit; sed,si quis Dei cultor est et voluntatem eius facit, hunc exaudit.32A saeculo nonest auditum quia aperuit quis oculos caeci nati;33nisi esset hic a Deo, nonpoterat facere quidquam ”.34Responderunt et dixerunt ei: “ In peccatis tunatus es totus et tu doces nos? ”. Et eiecerunt eum foras.
35Audivit Iesus quia eiecerunt eum foras et, cum invenisset eum, dixit ei: “Tu credis in Filium hominis? ”.36Respondit ille et dixit: “ Et quis est,Domine, ut credam in eum? ”.37Dixit ei Iesus: “ Et vidisti eum; et, quiloquitur tecum, ipse est ”.38At ille ait: “ Credo, Domine! ”; etadoravit eum.39Et dixit Iesus: “ In iudicium ego in hunc mundum veni, ut,qui non vident, videant, et, qui vident, caeci fiant ”.40Audierunt haec expharisaeis, qui cum ipso erant, et dixerunt ei: “ Numquid et nos caeci sumus?”.41Dixit eis Iesus: “ Si caeci essetis, non haberetis peccatum. Nunc verodicitis: “Videmus!”; peccatum vestrum manet ”.