Scrutatio

Giovedi, 28 marzo 2024 - San Castore di Tarso ( Letture di oggi)

Vangelo secondo Giovanni 3


font

1Erat autem homo ex pharisaeis, Nicodemus nomine, princeps Iudaeorum;2hic venit ad eum nocte et dixit ei: “ Rabbi, scimus quia a Deo venistimagister; nemo enim potest haec signa facere, quae tu facis, nisi fuerit Deuscum eo ”.3Respondit Iesus et dixit ei: “ Amen, amen dico tibi: Nisi quisnatus fuerit desuper, non potest videre regnum Dei ”.4Dicit ad eumNicodemus: “ Quomodo potest homo nasci, cum senex sit? Numquid potest inventrem matris suae iterato introire et nasci? ”.5Respondit Iesus: “ Amen,amen dico tibi: Nisi quis natus fuerit ex aqua et Spiritu, non potest introirein regnum Dei.6Quod natum est ex carne, caro est; et, quod natum est exSpiritu, spiritus est.7Non mireris quia dixi tibi: Oportet vos nasci denuo.8Spiritus, ubi vult, spirat, et vocem eius audis, sed non scis unde veniat et quovadat; sic est omnis, qui natus est ex Spiritu ”.9Respondit Nicodemus etdixit ei: “ Quomodo possunt haec fieri? ”.10Respondit Iesus et dixit ei:“ Tu es magister Israel et haec ignoras?11Amen, amen dico tibi: Quod scimus,loquimur et, quod vidimus, testamur; et testimonium nostrum non accipitis.12Siterrena dixi vobis, et non creditis, quomodo, si dixero vobis caelestia,credetis?13Et nemo ascendit in caelum, nisi qui descendit de caelo, Filiushominis.14Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportetFilium hominis,15ut omnis, qui credit, in ipso habeat vitam aeternam ”.
16Sic enim dilexit Deus mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis, quicredit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam.17Non enim misit DeusFilium in mundum, ut iudicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum.18Quicredit in eum, non iudicatur; qui autem non credit, iam iudicatus est, quia noncredidit in nomen Unigeniti Filii Dei.19Hoc est autem iudicium: Lux venit inmundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem; erant enim eorum malaopera.20Omnis enim, qui mala agit, odit lucem et non venit ad lucem, ut nonarguantur opera eius;21qui autem facit veritatem, venit ad lucem, utmanifestentur eius opera, quia in Deo sunt facta.
22Post haec venit Iesus et discipuli eius in Iudaeam terram, et illicdemorabatur cum eis et baptizabat.23Erat autem et Ioannes baptizans in Enoniuxta Salim, quia aquae multae erant illic, et adveniebant et baptizabantur;24nondum enim missus fuerat in carcerem Ioannes.
25Facta est ergo quaestio ex discipulis Ioannis cum Iudaeo de purificatione.26Et venerunt ad Ioannem et dixerunt ei: “ Rabbi, qui erat tecum trans Iordanem,cui tu testimonium perhibuisti, ecce hic baptizat, et omnes veniunt ad eum! ”.27Respondit Ioannes et dixit: “ Non potest homo accipere quidquam, nisifuerit ei datum de caelo.28Ipsi vos mihi testimonium perhibetis, quod dixerim:Non sum ego Christus, sed: Missus sum ante illum.29Qui habet sponsam, sponsusest; amicus autem sponsi, qui stat et audit eum, gaudio gaudet propter vocemsponsi. Hoc ergo gaudium meum impletum est.30Illum oportet crescere, me autemminui ”.
31Qui de sursum venit, supra omnes est; qui est de terra, de terra est et deterra loquitur. Qui de caelo venit, supra omnes est;32et quod vidit etaudivit, hoc testatur, et testimonium eius nemo accipit.33Qui accipit eiustestimonium, signavit quia Deus verax est.
34Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur; non enim ad mensuram dat Spiritum.35Pater diligit Filium et omnia dedit in manu eius.36Qui credit in Filium,habet vitam aeternam; qui autem incredulus est Filio, non videbit vitam, sed iraDei manet super eum.