Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Vangelo secondo Giovanni 10


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 “ Amen, amen dico vobis: Qui non intrat per ostium in ovile ovium, sedascendit aliunde, ille fur est et latro;1 Amen, amen dico vobis : qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro.
2 qui autem intrat per ostium, pastorest ovium.2 Qui autem intrat per ostium, pastor est ovium.
3 Huic ostiarius aperit, et oves vocem eius audiunt, et proprias ovesvocat nominatim et educit eas.3 Huic ostiarius aperit, et oves vocem ejus audiunt, et proprias oves vocat nominatim, et educit eas.
4 Cum proprias omnes emiserit, ante eas vadit, etoves illum sequuntur, quia sciunt vocem eius;4 Et cum proprias oves emiserit, ante eas vadit : et oves illum sequuntur, quia sciunt vocem ejus.
5 alienum autem non sequentur, sedfugient ab eo, quia non noverunt vocem alienorum ”.5 Alienum autem non sequuntur, sed fugiunt ab eo : quia non noverunt vocem alienorum.
6 Hoc proverbium dixit eisIesus; illi autem non cognoverunt quid esset, quod loquebatur eis.
6 Hoc proverbium dixit eis Jesus : illi autem non cognoverunt quid loqueretur eis.
7 Dixit ergo iterum Iesus: “ Amen, amen dico vobis: Ego sum ostium ovium.7 Dixit ergo eis iterum Jesus : Amen, amen dico vobis, quia ego sum ostium ovium.
8 Omnes, quotquot venerunt ante me, fures sunt et latrones, sed non audierunt eosoves.8 Omnes quotquot venerunt, fures sunt, et latrones, et non audierunt eos oves.
9 Ego sum ostium; per me, si quis introierit, salvabitur et ingredietur etegredietur et pascua inveniet.9 Ego sum ostium. Per me si quis introierit, salvabitur : et ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet.
10 Fur non venit, nisi ut furetur et mactet etperdat; ego veni, ut vitam habeant et abundantius habeant.10 Fur non venit nisi ut furetur, et mactet, et perdat. Ego veni ut vitam habeant, et abundantius habeant.
11 Ego sum pastorbonus; bonus pastor animam suam ponit pro ovibus;11 Ego sum pastor bonus. Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis.
12 mercennarius et, qui nonest pastor, cuius non sunt oves propriae, videt lupum venientem et dimittit oveset fugit — et lupus rapit eas et dispergit —12 Mercenarius autem, et qui non est pastor, cujus non sunt oves propriæ, videt lupum venientem, et dimittit oves, et fugit : et lupus rapit, et dispergit oves ;
13 quia mercennarius est et nonpertinet ad eum de ovibus.13 mercenarius autem fugit, quia mercenarius est, et non pertinet ad eum de ovibus.
14 Ego sum pastor bonus et cognosco meas, etcognoscunt me meae,14 Ego sum pastor bonus : et cognosco meas, et cognoscunt me meæ.
15 sicut cognoscit me Pater, et ego cognosco Patrem; etanimam meam pono pro ovibus.15 Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem : et animam meam pono pro ovibus meis.
16 Et alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili,et illas oportet me adducere, et vocem meam audient et fient unus grex, unuspastor.16 Et alias oves habeo, quæ non sunt ex hoc ovili : et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile et unus pastor.
17 Propterea me Pater diligit, quia ego pono animam meam, ut iterumsumam eam.17 Propterea me diligit Pater : quia ego pono animam meam, ut iterum sumam eam.
18 Nemo tollit eam a me, sed ego pono eam a meipso. Potestatem habeoponendi eam et potestatem habeo iterum sumendi eam. Hoc mandatum accepi a Patremeo ”.
18 Nemo tollit eam a me : sed ego pono eam a meipso, et potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Hoc mandatum accepi a Patre meo.
19 Dissensio iterum facta est inter Iudaeos propter sermones hos.19 Dissensio iterum facta est inter Judæos propter sermones hos.
20 Dicebantautem multi ex ipsis: “ Daemonium habet et insanit! Quid eum auditis? ”.20 Dicebant autem multi ex ipsis : Dæmonium habet, et insanit : quid eum auditis ?
21 Alii dicebant: “ Haec verba non sunt daemonium habentis! Numquid daemoniumpotest caecorum oculos aperire? ”.
21 Alii dicebant : Hæc verba non sunt dæmonium habentis : numquid dæmonium potest cæcorum oculos aperire ?
22 Facta sunt tunc Encaenia in Hierosolymis. Hiems erat;22 Facta sunt autem Encænia in Jerosolymis, et hiems erat.
23 et ambulabat Iesusin templo in porticu Salomonis.23 Et ambulabat Jesus in templo, in porticu Salomonis.
24 Circumdederunt ergo eum Iudaei et dicebantei: “ Quousque animam nostram tollis? Si tu es Christus, dic nobis palam! ”.24 Circumdederunt ergo eum Judæi, et dicebant ei : Quousque animam nostram tollis ? si tu es Christus, dic nobis palam.
25 Respondit eis Iesus: “ Dixi vobis, et non creditis; opera, quae ego facioin nomine Patris mei, haec testimonium perhibent de me.25 Respondit eis Jesus : Loquor vobis, et non creditis : opera quæ ego facio in nomine Patris mei, hæc testimonium perhibent de me :
26 Sed vos non creditis,quia non estis ex ovibus meis.26 sed vos non creditis, quia non estis ex ovibus meis.
27 Oves meae vocem meam audiunt, et ego cognoscoeas, et sequuntur me;27 Oves meæ vocem meam audiunt, et ego cognosco eas, et sequuntur me :
28 et ego vitam aeternam do eis, et non peribunt inaeternum, et non rapiet eas quisquam de manu mea.28 et ego vitam æternam do eis, et non peribunt in æternum, et non rapiet eas quisquam de manu mea.
29 Pater meus quod dedit mihi,maius omnibus est, et nemo potest rapere de manu Patris.29 Pater meus quod dedit mihi, majus omnibus est : et nemo potest rapere de manu Patris mei.
30 Ego et Pater unumsumus ”.
30 Ego et Pater unum sumus.
31 Sustulerunt iterum lapides Iudaei, ut lapidarent eum.31 Sustulerunt ergo lapides Judæi, ut lapidarent eum.
32 Respondit eis Iesus:“ Multa opera bona ostendi vobis ex Patre; propter quod eorum opus melapidatis? ”.32 Respondit eis Jesus : Multa bona opera ostendi vobis ex Patre meo : propter quod eorum opus me lapidatis ?
33 Responderunt ei Iudaei: “ De bono opere non lapidamus tesed de blasphemia, et quia tu, homo cum sis, facis teipsum Deum ”.33 Responderunt ei Judæi : De bono opere non lapidamus te, sed de blasphemia ; et quia tu homo cum sis, facis teipsum Deum.
34 Respondit eis Iesus: “ Nonne scriptum est in lege vestra: “Ego dixi: Diiestis?”.34 Respondit eis Jesus : Nonne scriptum est in lege vestra, Quia ego dixi : Dii estis ?
35 Si illos dixit deos, ad quos sermo Dei factus est, et non potestsolvi Scriptura,35 Si illos dixit deos, ad quos sermo Dei factus est, et non potest solvi Scriptura :
36 quem Pater sanctificavit et misit in mundum, vos dicitis:“Blasphemas!”, quia dixi: Filius Dei sum?36 quem Pater sanctificavit, et misit in mundum vos dicitis : Quia blasphemas, quia dixi : Filius Dei sum ?
37 Si non facio opera Patris mei,nolite credere mihi;37 Si non facio opera Patris mei, nolite credere mihi.
38 si autem facio, et si mihi non vultis credere, operibuscredite, ut cognoscatis et sciatis quia in me est Pater, et ego in Patre ”.38 Si autem facio : etsi mihi non vultis credere, operibus credite, ut cognoscatis, et credatis quia Pater in me est, et ego in Patre.
39 Quaerebant ergo iterum eum prehendere; et exivit de manibus eorum.
39 Quærebant ergo eum apprehendere : et exivit de manibus eorum.
40 Et abiit iterum trans Iordanem in eum locum, ubi erat Ioannes baptizansprimum, et mansit illic.40 Et abiit iterum trans Jordanem, in eum locum ubi erat Joannes baptizans primum, et mansit illic ;
41 Et multi venerunt ad eum et dicebant: “ Ioannesquidem signum fecit nullum; omnia autem, quaecumque dixit Ioannes de hoc, veraerant ”.41 et multi venerunt ad eum, et dicebant : Quia Joannes quidem signum fecit nullum.
42 Et multi crediderunt in eum illic.
42 Omnia autem quæcumque dixit Joannes de hoc, vera erant. Et multi crediderunt in eum.