Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Vangelo secondo Giovanni 10


font
NOVA VULGATANOVA VULGATA
1 “ Amen, amen dico vobis: Qui non intrat per ostium in ovile ovium, sedascendit aliunde, ille fur est et latro;1 “ Amen, amen dico vobis: Qui non intrat per ostium in ovile ovium, sedascendit aliunde, ille fur est et latro;
2 qui autem intrat per ostium, pastorest ovium.2 qui autem intrat per ostium, pastorest ovium.
3 Huic ostiarius aperit, et oves vocem eius audiunt, et proprias ovesvocat nominatim et educit eas.3 Huic ostiarius aperit, et oves vocem eius audiunt, et proprias ovesvocat nominatim et educit eas.
4 Cum proprias omnes emiserit, ante eas vadit, etoves illum sequuntur, quia sciunt vocem eius;4 Cum proprias omnes emiserit, ante eas vadit, etoves illum sequuntur, quia sciunt vocem eius;
5 alienum autem non sequentur, sedfugient ab eo, quia non noverunt vocem alienorum ”.5 alienum autem non sequentur, sedfugient ab eo, quia non noverunt vocem alienorum ”.
6 Hoc proverbium dixit eisIesus; illi autem non cognoverunt quid esset, quod loquebatur eis.
6 Hoc proverbium dixit eisIesus; illi autem non cognoverunt quid esset, quod loquebatur eis.
7 Dixit ergo iterum Iesus: “ Amen, amen dico vobis: Ego sum ostium ovium.7 Dixit ergo iterum Iesus: “ Amen, amen dico vobis: Ego sum ostium ovium.
8 Omnes, quotquot venerunt ante me, fures sunt et latrones, sed non audierunt eosoves.8 Omnes, quotquot venerunt ante me, fures sunt et latrones, sed non audierunt eosoves.
9 Ego sum ostium; per me, si quis introierit, salvabitur et ingredietur etegredietur et pascua inveniet.9 Ego sum ostium; per me, si quis introierit, salvabitur et ingredietur etegredietur et pascua inveniet.
10 Fur non venit, nisi ut furetur et mactet etperdat; ego veni, ut vitam habeant et abundantius habeant.10 Fur non venit, nisi ut furetur et mactet etperdat; ego veni, ut vitam habeant et abundantius habeant.
11 Ego sum pastorbonus; bonus pastor animam suam ponit pro ovibus;11 Ego sum pastorbonus; bonus pastor animam suam ponit pro ovibus;
12 mercennarius et, qui nonest pastor, cuius non sunt oves propriae, videt lupum venientem et dimittit oveset fugit — et lupus rapit eas et dispergit —12 mercennarius et, qui nonest pastor, cuius non sunt oves propriae, videt lupum venientem et dimittit oveset fugit — et lupus rapit eas et dispergit —
13 quia mercennarius est et nonpertinet ad eum de ovibus.13 quia mercennarius est et nonpertinet ad eum de ovibus.
14 Ego sum pastor bonus et cognosco meas, etcognoscunt me meae,14 Ego sum pastor bonus et cognosco meas, etcognoscunt me meae,
15 sicut cognoscit me Pater, et ego cognosco Patrem; etanimam meam pono pro ovibus.15 sicut cognoscit me Pater, et ego cognosco Patrem; etanimam meam pono pro ovibus.
16 Et alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili,et illas oportet me adducere, et vocem meam audient et fient unus grex, unuspastor.16 Et alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili,et illas oportet me adducere, et vocem meam audient et fient unus grex, unuspastor.
17 Propterea me Pater diligit, quia ego pono animam meam, ut iterumsumam eam.17 Propterea me Pater diligit, quia ego pono animam meam, ut iterumsumam eam.
18 Nemo tollit eam a me, sed ego pono eam a meipso. Potestatem habeoponendi eam et potestatem habeo iterum sumendi eam. Hoc mandatum accepi a Patremeo ”.
18 Nemo tollit eam a me, sed ego pono eam a meipso. Potestatem habeoponendi eam et potestatem habeo iterum sumendi eam. Hoc mandatum accepi a Patremeo ”.
19 Dissensio iterum facta est inter Iudaeos propter sermones hos.19 Dissensio iterum facta est inter Iudaeos propter sermones hos.
20 Dicebantautem multi ex ipsis: “ Daemonium habet et insanit! Quid eum auditis? ”.20 Dicebantautem multi ex ipsis: “ Daemonium habet et insanit! Quid eum auditis? ”.
21 Alii dicebant: “ Haec verba non sunt daemonium habentis! Numquid daemoniumpotest caecorum oculos aperire? ”.
21 Alii dicebant: “ Haec verba non sunt daemonium habentis! Numquid daemoniumpotest caecorum oculos aperire? ”.
22 Facta sunt tunc Encaenia in Hierosolymis. Hiems erat;22 Facta sunt tunc Encaenia in Hierosolymis. Hiems erat;
23 et ambulabat Iesusin templo in porticu Salomonis.23 et ambulabat Iesusin templo in porticu Salomonis.
24 Circumdederunt ergo eum Iudaei et dicebantei: “ Quousque animam nostram tollis? Si tu es Christus, dic nobis palam! ”.24 Circumdederunt ergo eum Iudaei et dicebantei: “ Quousque animam nostram tollis? Si tu es Christus, dic nobis palam! ”.
25 Respondit eis Iesus: “ Dixi vobis, et non creditis; opera, quae ego facioin nomine Patris mei, haec testimonium perhibent de me.25 Respondit eis Iesus: “ Dixi vobis, et non creditis; opera, quae ego facioin nomine Patris mei, haec testimonium perhibent de me.
26 Sed vos non creditis,quia non estis ex ovibus meis.26 Sed vos non creditis,quia non estis ex ovibus meis.
27 Oves meae vocem meam audiunt, et ego cognoscoeas, et sequuntur me;27 Oves meae vocem meam audiunt, et ego cognoscoeas, et sequuntur me;
28 et ego vitam aeternam do eis, et non peribunt inaeternum, et non rapiet eas quisquam de manu mea.28 et ego vitam aeternam do eis, et non peribunt inaeternum, et non rapiet eas quisquam de manu mea.
29 Pater meus quod dedit mihi,maius omnibus est, et nemo potest rapere de manu Patris.29 Pater meus quod dedit mihi,maius omnibus est, et nemo potest rapere de manu Patris.
30 Ego et Pater unumsumus ”.
30 Ego et Pater unumsumus ”.
31 Sustulerunt iterum lapides Iudaei, ut lapidarent eum.31 Sustulerunt iterum lapides Iudaei, ut lapidarent eum.
32 Respondit eis Iesus:“ Multa opera bona ostendi vobis ex Patre; propter quod eorum opus melapidatis? ”.32 Respondit eis Iesus:“ Multa opera bona ostendi vobis ex Patre; propter quod eorum opus melapidatis? ”.
33 Responderunt ei Iudaei: “ De bono opere non lapidamus tesed de blasphemia, et quia tu, homo cum sis, facis teipsum Deum ”.33 Responderunt ei Iudaei: “ De bono opere non lapidamus tesed de blasphemia, et quia tu, homo cum sis, facis teipsum Deum ”.
34 Respondit eis Iesus: “ Nonne scriptum est in lege vestra: “Ego dixi: Diiestis?”.34 Respondit eis Iesus: “ Nonne scriptum est in lege vestra: “Ego dixi: Diiestis?”.
35 Si illos dixit deos, ad quos sermo Dei factus est, et non potestsolvi Scriptura,35 Si illos dixit deos, ad quos sermo Dei factus est, et non potestsolvi Scriptura,
36 quem Pater sanctificavit et misit in mundum, vos dicitis:“Blasphemas!”, quia dixi: Filius Dei sum?36 quem Pater sanctificavit et misit in mundum, vos dicitis:“Blasphemas!”, quia dixi: Filius Dei sum?
37 Si non facio opera Patris mei,nolite credere mihi;37 Si non facio opera Patris mei,nolite credere mihi;
38 si autem facio, et si mihi non vultis credere, operibuscredite, ut cognoscatis et sciatis quia in me est Pater, et ego in Patre ”.38 si autem facio, et si mihi non vultis credere, operibuscredite, ut cognoscatis et sciatis quia in me est Pater, et ego in Patre ”.
39 Quaerebant ergo iterum eum prehendere; et exivit de manibus eorum.
39 Quaerebant ergo iterum eum prehendere; et exivit de manibus eorum.
40 Et abiit iterum trans Iordanem in eum locum, ubi erat Ioannes baptizansprimum, et mansit illic.40 Et abiit iterum trans Iordanem in eum locum, ubi erat Ioannes baptizansprimum, et mansit illic.
41 Et multi venerunt ad eum et dicebant: “ Ioannesquidem signum fecit nullum; omnia autem, quaecumque dixit Ioannes de hoc, veraerant ”.41 Et multi venerunt ad eum et dicebant: “ Ioannesquidem signum fecit nullum; omnia autem, quaecumque dixit Ioannes de hoc, veraerant ”.
42 Et multi crediderunt in eum illic.
42 Et multi crediderunt in eum illic.