1 Prima autem sabbatorum, valde diluculo venerunt ad monumentum portantes,quae paraverant, aromata. | 1 Una autem sabbati valde diluculo venerunt ad monumentum, portantes quæ paraverant aromata : |
2 Et invenerunt lapidem revolutum a monumento; | 2 et invenerunt lapidem revolutum a monumento. |
3 etingressae non invenerunt corpus Domini Iesu. | 3 Et ingressæ non invenerunt corpus Domini Jesu. |
4 Et factum est, dum mentehaesitarent de isto, ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti. | 4 Et factum est, dum mente consternatæ essent de isto, ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti. |
5 Cum timerent autem et declinarent vultum in terram, dixerunt ad illas: “ Quidquaeritis viventem cum mortuis? | 5 Cum timerent autem, et declinarent vultum in terram, dixerunt ad illas : Quid quæritis viventem cum mortuis ? |
6 Non est hic, sed surrexit. Recordaminiqualiter locutus est vobis, cum adhuc in Galilaea esset, | 6 non est hic, sed surrexit : recordamini qualiter locutus est vobis, cum adhuc in Galilæa esset, |
7 dicens: “OportetFilium hominis tradi in manus hominum peccatorum et crucifigi et die tertiaresurgere” ”. | 7 dicens : Quia oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum, et crucifigi, et die tertia resurgere. |
8 Et recordatae sunt verborum eius | 8 Et recordatæ sunt verborum ejus. |
9 et regressae a monumentonuntiaverunt haec omnia illis Undecim et ceteris omnibus. | 9 Et regressæ a monumento nuntiaverunt hæc omnia illis undecim, et ceteris omnibus. |
10 Erat autem MariaMagdalene et Ioanna et Maria Iacobi; et ceterae cum eis dicebant ad apostoloshaec. | 10 Erat autem Maria Magdalene, et Joanna, et Maria Jacobi, et ceteræ quæ cum eis erant, quæ dicebant ad apostolos hæc. |
11 Et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista, et non credebantillis. | 11 Et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista, et non crediderunt illis. |
12 Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum et procumbens videtlinteamina sola; et rediit ad sua mirans, quod factum fuerat.
| 12 Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum : et procumbens vidit linteamina sola posita, et abiit secum mirans quod factum fuerat.
|
13 Et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum, quod erat in spatiostadiorum sexaginta ab Ierusalem nomine Emmaus; | 13 Et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum, quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Jerusalem, nomine Emmaus. |
14 et ipsi loquebantur adinvicem de his omnibus, quae acciderant. | 14 Et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus quæ acciderant. |
15 Et factum est, dum fabularentur etsecum quaererent, et ipse Iesus appropinquans ibat cum illis; | 15 Et factum est, dum fabularentur, et secum quærerent : et ipse Jesus appropinquans ibat cum illis : |
16 oculi autemillorum tenebantur, ne eum agnoscerent. | 16 oculi autem illorum tenebantur ne eum agnoscerent. |
17 Et ait ad illos: “ Qui sunt hisermones, quos confertis ad invicem ambulantes? ”. Et steterunt tristes. | 17 Et ait ad illos : Qui sunt hi sermones, quos confertis ad invicem ambulantes, et estis tristes ? |
18 Etrespondens unus, cui nomen Cleopas, dixit ei: “ Tu solus peregrinus es inIerusalem et non cognovisti, quae facta sunt in illa his diebus? ”. | 18 Et respondens unus, cui nomen Cleophas, dixit ei : Tu solus peregrinus es in Jerusalem, et non cognovisti quæ facta sunt in illa his diebus ? |
19 Quibusille dixit: “ Quae? ”. Et illi dixerunt ei: “ De Iesu Nazareno, qui fuitvir propheta, potens in opere et sermone coram Deo et omni populo; | 19 Quibus ille dixit : Quæ ? Et dixerunt : De Jesu Nazareno, qui fuit vir propheta, potens in opere et sermone coram Deo et omni populo : |
20 et quomodoeum tradiderunt summi sacerdotes et principes nostri in damnationem mortis etcrucifixerunt eum. | 20 et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotes et principes nostri in damnationem mortis, et crucifixerunt eum : |
21 Nos autem sperabamus, quia ipse esset redempturus Israel;at nunc super haec omnia tertia dies hodie quod haec facta sunt. | 21 nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Israël : et nunc super hæc omnia, tertia dies est hodie quod hæc facta sunt. |
22 Sed etmulieres quaedam ex nostris terruerunt nos, quae ante lucem fuerunt admonumentum | 22 Sed et mulieres quædam ex nostris terruerunt nos, quæ ante lucem fuerunt ad monumentum, |
23 et, non invento corpore eius, venerunt dicentes se etiam visionemangelorum vidisse, qui dicunt eum vivere. | 23 et non invento corpore ejus, venerunt, dicentes se etiam visionem angelorum vidisse, qui dicunt eum vivere. |
24 Et abierunt quidam ex nostris admonumentum et ita invenerunt, sicut mulieres dixerunt, ipsum vero non viderunt”.
| 24 Et abierunt quidam ex nostris ad monumentum : et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt, ipsum vero non invenerunt. |
25 Et ipse dixit ad eos: “ O stulti et tardi corde ad credendum in omnibus,quae locuti sunt Prophetae! | 25 Et ipse dixit ad eos : O stulti, et tardi corde ad credendum in omnibus quæ locuti sunt prophetæ ! |
26 Nonne haec oportuit pati Christum et intrare ingloriam suam? ”. | 26 Nonne hæc oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam ? |
27 Et incipiens a Moyse et omnibus Prophetis interpretabaturillis in omnibus Scripturis, quae de ipso erant. | 27 Et incipiens a Moyse, et omnibus prophetis, interpretabatur illis in omnibus scripturis quæ de ipso erant. |
28 Et appropinquaveruntcastello, quo ibant, et ipse se finxit longius ire. | 28 Et appropinquaverunt castello quo ibant : et ipse se finxit longius ire. |
29 Et coegerunt illumdicentes: “ Mane nobiscum, quoniam advesperascit, et inclinata est iam dies”. Et intravit, ut maneret cum illis. | 29 Et coëgerunt illum, dicentes : Mane nobiscum, quoniam advesperascit, et inclinata est jam dies. Et intravit cum illis. |
30 Et factum est, dum recumberet cumillis, accepit panem et benedixit ac fregit et porrigebat illis. | 30 Et factum est, dum recumberet cum eis, accepit panem, et benedixit, ac fregit, et porrigebat illis. |
31 Et apertisunt oculi eorum, et cognoverunt eum; et ipse evanuit ab eis. | 31 Et aperti sunt oculi eorum, et cognoverunt eum : et ipse evanuit ex oculis eorum. |
32 Et dixerunt adinvicem: “ Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, dum loqueretur nobis in viaet aperiret nobis Scripturas? ”. | 32 Et dixerunt ad invicem : Nonne cor nostrum ardens erat in nobis dum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas ? |
33 Et surgentes eadem hora regressi sunt inIerusalem et invenerunt congregatos Undecim et eos, qui cum ipsis erant, | 33 Et surgentes eadem hora regressi sunt in Jerusalem : et invenerunt congregatos undecim, et eos qui cum illis erant, |
34 dicentes: “ Surrexit Dominus vere et apparuit Simoni ”. | 34 dicentes : Quod surrexit Dominus vere, et apparuit Simoni. |
35 Et ipsinarrabant, quae gesta erant in via, et quomodo cognoverunt eum in fractionepanis.
| 35 Et ipsi narrabant quæ gesta erant in via, et quomodo cognoverunt eum in fractione panis.
|
36 Dum haec autem loquuntur, ipse stetit in medio eorum et dicit eis: “ Paxvobis! ”. | 36 Dum autem hæc loquuntur, stetit Jesus in medio eorum, et dicit eis : Pax vobis : ego sum, nolite timere. |
37 Conturbati vero et conterriti existimabant se spiritum videre. | 37 Conturbati vero et conterriti, existimabant se spiritum videre. |
38 Et dixit eis: “ Quid turbati estis, et quare cogitationes ascendunt in cordavestra? | 38 Et dixit eis : Quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in corda vestra ? |
39 Videte manus meas et pedes meos, quia ipse ego sum! Palpate me etvidete, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere ”. | 39 videte manus meas, et pedes, quia ego ipse sum ; palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere. |
40 Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et pedes. | 40 Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et pedes. |
41 Adhuc autem illis noncredentibus prae gaudio et mirantibus, dixit eis: “ Habetis hic aliquid, quodmanducetur? ”. | 41 Adhuc autem illis non credentibus, et mirantibus præ gaudio, dixit : Habetis hic aliquid quod manducetur ? |
42 At illi obtulerunt ei partem piscis assi. | 42 At illi obtulerunt ei partem piscis assi et favum mellis. |
43 Et sumens,coram eis manducavit.
| 43 Et cum manducasset coram eis, sumens reliquias dedit eis.
|
44 Et dixit ad eos: “ Haec sunt verba, quae locutus sum ad vos, cum adhucessem vobiscum, quoniam necesse est impleri omnia, quae scripta sunt in LegeMoysis et Prophetis et Psalmis de me ”. | 44 Et dixit ad eos : Hæc sunt verba quæ locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum, quoniam necesse est impleri omnia quæ scripta sunt in lege Moysi, et prophetis, et Psalmis de me. |
45 Tunc aperuit illis sensum, utintellegerent Scripturas. | 45 Tunc aperuit illis sensum ut intelligerent Scripturas, |
46 Et dixit eis: “ Sic scriptum est, Christum patiet resurgere a mortuis die tertia, | 46 et dixit eis : Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertia die : |
47 et praedicari in nomine eius paenitentiamin remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Ierusalem. | 47 et prædicari in nomine ejus pœnitentiam, et remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Jerosolyma. |
48 Vosestis testes horum. | 48 Vos autem testes estis horum. |
49 Et ecce ego mitto promissum Patris mei in vos; vos autemsedete in civitate, quoadusque induamini virtutem ex alto ”.
| 49 Et ego mitto promissum Patris mei in vos ; vos autem sedete in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto.
|
50 Eduxit autem eos foras usque in Bethaniam et, elevatis manibus suis,benedixit eis. | 50 Eduxit autem eos foras in Bethaniam, et elevatis manibus suis benedixit eis. |
51 Et factum est, dum benediceret illis, recessit ab eis etferebatur in caelum. | 51 Et factum est, dum benediceret illis, recessit ab eis, et ferebatur in cælum. |
52 Et ipsi adoraverunt eum et regressi sunt in Ierusalemcum gaudio magno | 52 Et ipsi adorantes regressi sunt in Jerusalem cum gaudio magno : |
53 et erant semper in templo benedicentes Deum.
| 53 et erant semper in templo, laudantes et benedicentes Deum. Amen. |