Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Vangelo secondo Luca 20


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Et factum est in una dierum, docente illo populum in tem plo etevangelizante, supervenerunt principes sacerdotum et scribae cum senioribus1 Et factum est in una dierum, docente illo populum in templo, et evangelizante, convenerunt principes sacerdotum, et scribæ cum senioribus,
2 etaiunt dicentes ad illum: “ Dic nobis: In qua potestate haec facis, aut quisest qui dedit tibi hanc potestatem? ”.2 et aiunt dicentes ad illum : Dic nobis in qua potestate hæc facis ? aut quis est qui dedit tibi hanc potestatem ?
3 Respondens autem dixit ad illos: “Interrogabo vos et ego verbum; et dicite mihi:3 Respondens autem Jesus, dixit ad illos : Interrogabo vos et ego unum verbum. Respondete mihi :
4 Baptismum Ioannis de caelo eratan ex hominibus? ”.4 baptismus Joannis de cælo erat, an ex hominibus ?
5 At illi cogitabant inter se dicentes: “ Si dixerimus:“De caelo”, dicet: “Quare non credidistis illi?;5 At illi cogitabant intra se, dicentes : Quia si dixerimus : De cælo, dicet : Quare ergo non credidistis illi ?
6 si autem dixerimus: “Exhominibus”, plebs universa lapidabit nos; certi sunt enim Ioannem prophetamesse ”.6 Si autem dixerimus : Ex hominibus, plebs universa lapidabit nos : certi sunt enim Joannem prophetam esse.
7 Et responderunt se nescire unde esset.7 Et responderunt se nescire unde esset.
8 Et Iesus ait illis: “Neque ego dico vobis in qua potestate haec facio ”.
8 Et Jesus ait illis : Neque ego dico vobis in qua potestate hæc facio.
9 Coepit autem dicere ad plebem parabolam hanc: “ Homo plantavit vineam etlocavit eam colonis et ipse peregre fuit multis temporibus.9 Cœpit autem dicere ad plebem parabolam hanc : Homo plantavit vineam, et locavit eam colonis : et ipse peregre fuit multis temporibus.
10 Et in temporemisit ad cultores servum, ut de fructu vineae darent illi; cultores autem caesumdimiserunt eum inanem.10 Et in tempore misit ad cultores servum, ut de fructu vineæ darent illi. Qui cæsum dimiserunt eum inanem.
11 Et addidit alterum servum mittere; illi autem huncquoque caedentes et afficientes contumelia dimiserunt inanem.11 Et addidit alterum servum mittere. Illi autem hunc quoque cædentes, et afficientes contumelia, dimiserunt inanem.
12 Et addidittertium mittere; qui et illum vulnerantes eiecerunt.12 Et addidit tertium mittere : qui et illum vulnerantes ejecerunt.
13 Dixit autem dominusvineae: “Quid faciam? Mittam filium meum dilectum; forsitan hunc verebuntur”.13 Dixit autem dominus vineæ : Quid faciam ? Mittam filium meum dilectum : forsitan, cum hunc viderint, verebuntur.
14 Quem cum vidissent coloni, cogitaverunt inter se dicentes: “Hic est heres.Occidamus illum, ut nostra fiat hereditas”.14 Quem cum vidissent coloni, cogitaverunt intra se, dicentes : Hic est hæres, occidamus illum, ut nostra fiat hæreditas.
15 Et eiectum illum extra vineamocciderunt. Quid ergo faciet illis dominus vineae?15 Et ejectum illum extra vineam, occiderunt. Quid ergo faciet illis dominus vineæ ?
16 Veniet et perdet colonosistos et dabit vineam aliis ”.
Quo audito, dixerunt: “ Absit! ”.
16 veniet, et perdet colonos istos, et dabit vineam aliis. Quo audito, dixerunt illi : Absit.
17 Ille autem aspiciens eos ait: “ Quidest ergo hoc, quod scriptum est:
“Lapidem quem reprobaverunt aedificantes,
hic factus est in caput anguli”?
17 Ille autem aspiciens eos, ait : Quid est ergo hoc quod scriptum est : Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli ?
18 Omnis, qui ceciderit supra illum lapidem, conquassabitur; supra quem autemceciderit, comminuet illum ”.18 Omnis qui ceciderit super illum lapidem, conquassabitur : super quem autem ceciderit, comminuet illum.
19 Et quaerebant scribae et principes sacerdotummittere in illum manus in illa hora et timuerunt populum; cognoverunt enim quodad ipsos dixerit similitudinem istam.
19 Et quærebant principes sacerdotum et scribæ mittere in illum manus illa hora, et timuerunt populum : cognoverunt enim quod ad ipsos dixerit similitudinem hanc.
20 Et observantes miserunt insidiatores, qui se iustos simularent, ut caperenteum in sermone, et sic traderent illum principatui et potestati praesidis.20 Et observantes miserunt insidiatores, qui se justos simularent, ut caperent eum in sermone, ut traderent illum principatui, et potestati præsidis.
21 Etinterrogaverunt illum dicentes: “ Magister, scimus quia recte dicis et doceset non accipis personam, sed in veritate viam Dei doces.21 Et interrogaverunt eum, dicentes : Magister, scimus quia recte dicis et doces : et non accipis personam, sed viam Dei in veritate doces.
22 Licet nobis daretributum Caesari an non? ”.22 Licet nobis tributum dare Cæsari, an non ?
23 Considerans autem dolum illorum dixit ad eos:23 Considerans autem dolum illorum, dixit ad eos : Quid me tentatis ?
24 “ Ostendite mihi denarium. Cuius habet imaginem et inscriptionem? ”.24 ostendite mihi denarium. Cujus habet imaginem et inscriptionem ? Respondentes dixerunt ei : Cæsaris.
25 At illi dixerunt: “ Caesaris ”. Et ait illis: “ Reddite ergo, quaeCaesaris sunt, Caesari et, quae Dei sunt, Deo ”.25 Et ait illis : Reddite ergo quæ sunt Cæsaris, Cæsari : et quæ sunt Dei, Deo.
26 Et non potuerunt verbumeius reprehendere coram plebe et mirati in responso eius tacuerunt.
26 Et non potuerunt verbum ejus reprehendere coram plebe : et mirati in responso ejus, tacuerunt.
27 Accesserunt autem quidam sadducaeorum, qui negant esse resurrectionem, etinterrogaverunt eum27 Accesserunt autem quidam sadducæorum, qui negant esse resurrectionem, et interrogaverunt eum,
28 dicentes: “ Magister, Moyses scripsit nobis, si frateralicuius mortuus fuerit habens uxorem et hic sine filiis fuerit, ut accipiat eamfrater eius uxorem et suscitet semen fratri suo.28 dicentes : Magister, Moyses scripsit nobis : Si frater alicujus mortuus fuerit habens uxorem, et hic sine liberis fuerit, ut accipiat eam frater ejus uxorem, et suscitet semen fratri suo.
29 Septem ergo fratres erant:et primus accepit uxorem et mortuus est sine filiis;29 Septem ergo fratres erant : et primus accepit uxorem, et mortuus est sine filiis.
30 et sequens30 Et sequens accepit illam, et ipse mortuus est sine filio.
31 et tertiusaccepit illam, similiter autem et septem non reliquerunt filios et mortui sunt.31 Et tertius accepit illam. Similiter et omnes septem, et non reliquerunt semen, et mortui sunt.
32 Novissima mortua est et mulier.32 Novissime omnium mortua est et mulier.
33 Mulier ergo in resurrectione cuius eorumerit uxor? Si quidem septem habuerunt eam uxorem ”.33 In resurrectione ergo, cujus eorum erit uxor ? siquidem septem habuerunt eam uxorem.
34 Et ait illis Iesus: “Filii saeculi huius nubunt et traduntur ad nuptias;34 Et ait illis Jesus : Filii hujus sæculi nubunt, et traduntur ad nuptias :
35 illi autem, qui dignihabentur saeculo illo et resurrectione ex mortuis, neque nubunt neque ducuntuxores.35 illi vero qui digni habebuntur sæculo illo, et resurrectione ex mortuis, neque nubent, neque ducent uxores :
36 Neque enim ultra mori possunt: aequales enim angelis sunt et filiisunt Dei, cum sint filii resurrectionis.36 neque enim ultra mori potuerunt : æquales enim angelis sunt, et filii sunt Dei, cum sint filii resurrectionis.
37 Quia vero resurgant mortui, etMoyses ostendit secus rubum, sicut dicit: “Dominum Deum Abraham et Deum Isaacet Deum Iacob”.37 Quia vero resurgant mortui, et Moyses ostendit secus rubum, sicut dicit Dominum, Deum Abraham, et Deum Isaac, et Deum Jacob.
38 Deus autem non est mortuorum sed vivorum: omnes enim vivuntei ”.38 Deus autem non est mortuorum, sed vivorum : omnes enim vivunt ei.
39 Respondentes autem quidam scribarum dixerunt: “ Magister, benedixisti ”.39 Respondentes autem quidam scribarum, dixerunt ei : Magister, bene dixisti.
40 Et amplius non audebant eum quidquam interrogare.
40 Et amplius non audebant eum quidquam interrogare.
41 Dixit autem ad illos: “ Quomodo dicunt Christum filium David esse?41 Dixit autem ad illos : Quomodo dicunt Christum filium esse David ?
42 Ipseenim David dicit in libro Psalmorum:
“Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis,
42 et ipse David dicit in libro Psalmorum : Dixit Dominus Domino meo : sede a dextris meis,
43 donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum”.
43 donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.
44 David ergo Dominum illum vocat; et quomodo filius eius est? ”.
44 David ergo Dominum illum vocat : et quomodo filius ejus est ?
45 Audiente autem omni populo, dixit discipulis suis:45 Audiente autem omni populo, dixit discipulis suis :
46 “ Attendite ascribis, qui volunt ambulare in stolis et amant salutationes in foro et primascathedras in synagogis et primos discubitus in conviviis,46 Attendite a scribis, qui volunt ambulare in stolis, et amant salutationes in foro, et primas cathedras in synagogis, et primos discubitus in conviviis,
47 qui devorant domosviduarum et simulant longam orationem. Hi accipient damnationem maiorem ”.
47 qui devorant domos viduarum, simulantes longam orationem : hi accipient damnationem majorem.